- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:1.1.43-1.1.50
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは審判人たちに対し、護民官権能の復活を望んだ人民の真意が腐敗した裁判の改革にあることを説き、裁判の威信を回復する絶好の好機としてウェッレスを厳正に裁くよう強く訴えかける。
cui loco,1 per deos immortalis, iudices, consulite ac providete! moneo praedicoque id quod intellego, tempus hoc vobis divinitus datum esse ut odio, invidia, infamia, turpitudine totum ordinem liberetis. nulla in iudiciis severitas, nulla religio, nulla denique iam existimantur esse iudicia. itaque a populo Romano contemnimur, despicimur; gravi diuturnaque iam flagramus infamia.
不死の神々にかけて、審判人の方々、この危機的状況に配慮し、先手を打ってください!私が確信していることを警告し予告します。この時期は、憎悪、敵意、不名誉、汚辱から身分全体を解放するために、神意によって諸卿に与えられた好機なのです。裁判にはいかなる厳格さもなく、いかなる敬虔さもなく、今や裁判などとうてい存在しないと見なされています。それゆえに我々はローマ人民から軽蔑され、見下されているのです。我々は今や、重く永続的な不名誉に苛まれています。
neque enim ullam aliam ob causam populus Romanus tribuniciam potestatem tanto studio requisivit; quam cum poscebat, verbo illam poscere videbatur, re vera iudicia poscebat. neque hoc Q. Catulum, hominem sapientissimum atque amplissimum, fugit, qui Cn. Pompeio, viro fortissimo et clarissimo, de tribunicia potestate referente cum esset sententiam rogatus, hoc initio est summa cum auctoritate usus, patres conscriptos iudicia male et flagitiose tueri; quodsi in rebus iudicandis populi Romani existimationi satis facere voluissent, non tanto opere homines fuisse tribuniciam potestatem desideraturos.2
なぜなら、ローマ人民がこれほどの熱意をもって護民官権能を求めたのも、他のいかなる理由によるものでもありません。それを要求していた際、言葉の上ではそれを求めているように見えましたが、実際には裁判の公正を求めていたのです。このことは、極めて賢明にして高名な人物であるクィントゥス・カトゥルスの目からも逃れませんでした。彼は、極めて勇敢にして名高い人物であるグナエウス・ポンペイウスが護民官権能について諮問した際、意見を求められて、極めて大きな威厳をもって次のような冒頭の言葉を用いました。すなわち、元老院議員諸卿が裁判を拙劣かつ破廉恥に維持していること、もし裁判を行うにあたってローマ人民の期待に沿う意志があったならば、人々はこれほど熱心に護民官権能を欲することはなかったであろう、と。
ipse denique Cn. Pompeius cum primum contionem ad urbem consul designatus habuit, ubi, id quod maxime exspectari videbatur, ostendit se tribuniciam potestatem restituturum, factus est in eo strepitus et grata contionis admurmuratio. idem in eadem contione cum dixisset populatas vexatasque esse provincias, iudicia autem turpia ac flagitiosa fieri; ei rei se providere ac consulere velle; tum vero non strepitu, sed maximo clamore suam populus Romanus significavit voluntatem.
実際、グナエウス・ポンペイウス自身、執政官予定者として市壁の側で最初の市民集会を開いた時、最も待ち望まれていたと見られること、すなわち自分が護民官権能を回復するつもりであることを示すと、その発言にどよめきと集会の喜ばしいざわめきが起こりました。その同じ彼が、同じ集会において、諸属州は略奪され蹂躙されたこと、そして裁判は恥ずべき破廉恥なものとなっていること、自分はその事態を警戒し対策を講じたいと述べた時、その時こそ、単なるどよめきではなく、最大の歓声をもってローマ人民はその意思を表明したのです。
nunc autem homines in speculis sunt; observant quem ad modum sese unus quisque nostrum gerat in retinenda religione conservandisque legibus. vident adhuc post legem tribuniciam unum senatorem vel tenuissimum esse damnatum; quod tametsi non reprehendunt, tamen magno opere quod laudent non habent;3 nulla est enim laus ibi esse integrum ubi nemo est qui aut possit aut conetur corrumpere.
しかし今や、人々は見張り所で監視しています。敬虔な義務を守り法を遵守するにあたって、我々の一人ひとりがどのように振る舞うかを注視しているのです。彼らは護民官法の成立後、これまでのところ最も取るに足らない元老院議員一人だけが有罪宣告されたのを目にしています。そのことを咎めはしないものの、大いに賞賛すべき理由を彼らは持ち合わせていません。なぜなら、買収できる者も買収を試みる者も誰もいない場において清廉潔白であることは、いかなる賞賛にも値しないからです。
hoc est iudicium in quo vos de reo, populus Romanus de vobis iudicabit; in hoc homine statuetur, possitne senatoribus iudicantibus homo nocentissimus pecuniosissimusque damnari. deinde est eius modi reus in quo homine nihil sit praeter summa peccata maximamque pecuniam, ut, si liberatus sit, nulla alia suspicio nisi ea quae turpissima est residere possit; non gratia, non cognatione, non aliis recte factis, non denique aliquo mediocri vitio tot tantaque eius vitia sublevata esse videbuntur.
これこそが、諸卿が被告について裁き、ローマ人民が諸卿について裁きを下す裁判なのです。元老院議員が審判人を務めている時に、最も罪深く最も富裕な人間が有罪宣告されうるかどうかが、この人物において決せられることになるのです。その上、この被告は、極度の罪悪と莫大な金銭の他には何ひとつ持ち合わせていない人物であり、したがって、もし無罪放免されるならば、最も恥ずべき嫌疑以外のいかなる疑いも残りえないほどです。情実によっても、血縁によっても、他の善行によっても、果ては何らかの平凡な欠点によっても、彼のこれほど多くの、これほど重大な非行が軽減されたとは見なされないでしょう。
postremo ego causam sic agam, iudices, eius modi res, ita notas, ita testatas, ita magnas, ita manifestas proferam, ut nemo a vobis ut istum absolvatis per gratiam conetur contendere. habeo autem certam viam atque rationem qua omnis illorum conatus investigare et consequi possim; ita res a me agetur ut in eorum consiliis omnibus non modo aures omnium, sed etiam oculi populi Romani interesse videantur.
最後に、審判人の方々、私は次のように事件を弁論するつもりです。諸卿に対して情実によって彼を無罪放免するよう要求することを誰も試みないほど、周知で、証拠立てられ、重大で、明白な事実を提示するつもりです。さらに私には、彼らのあらゆる企てを探知し追跡できる確実な道筋と手立てがあります。彼らのあらゆる謀議に、万人の耳だけでなくローマ人民の目すら立ち会っていると見なされるように、私はこの訴訟を遂行するでしょう。
vos aliquot iam per annos conceptam huic ordini turpitudinem atque infamiam delere ac tollere potestis. constat inter omnis post haec constituta iudicia, quibus nunc utimur, nullum hoc splendore atque hac dignitate consilium fuisse. hic si quid erit offensum, omnes homines non iam ex eodem ordine alios magis idoneos, quod fieri non potest, sed alium omnino ordinem ad res iudicandas quaerendum arbitrabuntur.
諸卿は、すでに数年間にわたってこの身分に降りかかった汚辱と不名誉を払拭し根絶することができます。現行の法廷が設置されて以来、これほどの輝きと威厳を備えた審判人団は存在しなかったということは万人の認めるところです。ここで何らかの過ちが犯されるならば、すべての人間は、もはや同じ身分の中からより適任の他の者たちをではなく――それは不可能なことですが――まったく別の身分を裁判のために探し求めるべきだと考えるでしょう。
quapropter primum ab dis immortalibus, quod sperare mihi videor, hoc idem, iudices, opto, ut in hoc iudicio nemo improbus praeter eum qui iam pridem inventus est reperiatur; deinde, si plures improbi fuerint, hoc vobis, hoc populo Romano, iudices, confirmo, vitam mehercule mihi prius quam vim perseverantiamque ad illorum improbitatem persequendam defuturam.4
それゆえに私は、まず不死の神々に対して、自分が期待していると思えるまさにこのことを、審判人の方々、祈願いたします。すなわち、この裁判において、すでに以前から見出されている者を除いて、いかなる不正な者も見出されないことを。次に、もしさらに多くの不正な者が現れるならば、審判人の方々、諸卿とローマ人民に対して言明いたしますが、神にかけて誓って、彼らの不正を追及するための力と粘り強さが尽きるより前に、私の命のほうが尽き果てることになるでしょう。
- 1.1.43cui loco
locus はここでは抽象的に「危機的状況」「事態」の意。後続の動詞 consulite(配慮せよ)および providete(備えよ)がともに与格支配の自動詞として機能しており、cui loco はその共通の目的語(与格)を成している。
- 1.1.44non tanto opere homines fuisse tribuniciam potestatem desideraturos
間接話法(対格不定詞構文)に組み込まれた過去の反実仮想条件文の帰結節。直接話法であれば非現実の接続法過去完了 desideravissent となるべきところが、能動未来分詞 desideraturos + 完了不定詞 fuisse の形に転換されている。
- 1.1.46magno opere quod laudent non habent
non habeo quod + 接続法(laudent)の構文で、「賞賛すべき事柄(理由)を持ち合わせていない」を表す。先行詞を欠く関係代名詞 quod が導く関係節が、特徴(characteristic)や可能性を示す接続法を伴って habeo の目的語となっている。
- 1.1.50vitam mehercule mihi prius quam vim perseverantiamque ad illorum improbitatem persequendam defuturam
confirmo に導かれる対格不定詞構文。述語不定詞 defuturam (esse) に対し、prius... quam(~より前に)で対比される2つの対格主語 vitam と vim perseverantiamque が置かれている。文字通りには「彼らの悪行を追及するための力と粘り強さが私に尽きるより前に、私の命のほうが先に尽きるだろう」という強い誓言。
