← キケロ

カエキリウス弾劾

§14-20

シキリア使節団の意向と同盟者の優先

キケロは、ウェッレスと結託した二都市を除くシキリア全土の使節団が自身を告発者として熱望している事実を示し、同盟者の保護のために作られた法廷においては被害者たる同盟者の意向こそが最優先されるべきであると論じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§14

​hi sciunt hoc non modo a me petitum esse, sed ita saepe et ita vehementer esse petitum ut aut causa mihi suscipienda fuerit aut officium necessitudinis repudiandum.1 sed quid ego his testibus utor, quasi res dubia aut obscura sit? adsunt homines ex tota provincia nobilissimi, qui praesentes vos orant atque obsecrant, iudices, ut in actore causae suae deligendo vestrum iudicium ab suo iudicio ne discrepet. omnium civitatum totius Siciliae legationes adsunt praeter duas civitates; quarum duarum si adessent, duo crimina vel maxima minuerentur2 quae cum his civitatibus C. Verri communicata sunt.

彼らは、これが私に求められただけでなく、私が訴訟を引き受けるか、さもなくば親交の義務を拒絶しなければならなかったほどに、頻繁かつ激しく求められたことを知っています。しかし、事態が疑わしく曖昧であるかのように、私がなぜこれらの証人を利用するでしょうか。属州全土から最も高貴な人々が居合わせており、彼らは自ら臨席して、裁判員の方々、自らの訴訟の原告を選定するにあたり、皆さんの判断が彼らの判断と食い違わないようにと、皆さんに乞い願っています。二つの都市を除き、シキリア全体のすべての都市の使節団が臨席しています。その二つの都市について言えば、もし使節が臨席していたなら、それらの都市とガイウス・ウェッレスが分かち合っている、まさに最大の二つの告発事項が軽減されてしまうことでしょう。

§15

​at enim cur a me potissimum hoc praesidium petiverunt? si esset dubium petissent necne, dicerem cur petissent: nunc vero, cum id ita perspicuum sit ut oculis iudicare possitis, nescio cur hoc mihi detrimento esse debeat, si id mihi obiciatur, me potissimum esse delectum.

しかし「ではなぜ彼らは他ならぬ私にこの庇護を求めたのか」と言うかもしれません。彼らが求めたのか否かが疑わしいのであれば、なぜ求めたのかを私は述べるでしょう。しかし現今、皆さんが目で見て判断できるほどにそれが明白である以上、私が他ならぬ者として選ばれたということが非難として投げかけられるとしても、なぜそれが私にとって不利益にならねばならないのか、私にはわかりません。

§16

​verum id mihi non sumo, iudices, et hoc non modo in oratione mea non pono, sed ne in opinione quidem cuiusquam relinquo, me omnibus patronis esse praepositum. non ita est; sed unius cuiusque temporis, valetudinis, facultatis ad agendum ducta ratio est. mea fuit semper haec in hac re voluntas et sententia, quemvis ut hoc mallem de iis qui essent idonei suscipere quam me, me ut mallem quam neminem.3

とはいえ裁判員の方々、私は自らを誇示するつもりはありませんし、このことを私の演説において主張しないだけでなく、いかなる人の推測の中にも、私がすべての弁護士たちに優越しているという考えを残すつもりはありません。そうではありません。むしろ、個々の弁護士の時間、健康、訴訟を行う能力が考慮されたのです。この件において私の意向と所見は常にこうでした。ふさわしい人々の中から誰であれ私以外の者がこれを引き受けることを望むが、誰も引き受けないよりは私自身が引き受けることを望む、と。

§17

​reliquum est iam ut illud quaeramus, cum hoc constet, Siculos a me petisse, ecquid hanc rem apud vos animosque vestros valere oporteat, ecquid auctoritatis apud vos in suo iure repetundo socii populi Romani, supplices vestri, habere debeant. de quo quid ego plura commemorem? quasi vero dubium sit quin tota lex de pecuniis repetundis sociorum causa constituta sit;

今や残るは、シキリア人たちが私に求めたことが確かである以上、この事実が皆さんと皆さんの心においていくらかでも重みを持つべきかどうか、ローマ人民の同盟者であり皆さんの懇願者である彼らが、自らの権利を回復するにあたり、皆さんの前でいくらかでも権威を有すべきかどうかを問うことだけです。このことについて、私がこれ以上何を語る必要があるでしょうか。あたかも、不法利得返還に関する法全体が同盟者たちのために制定されたということに疑いがあるかのように。

§18

​nam civibus cum sunt ereptae pecuniae, civili fere actione et privato iure repetuntur. haec lex socialis est, hoc ius nationum exterarum est, hanc habent arcem, minus aliquanto nunc quidem munitam quam antea, verum tamen si qua reliqua spes est quae sociorum animos consolari possit, ea tota in hac lege posita est; cuius legis non modo a populo Romano, sed etiam ab ultimis nationibus iam pridem severi custodes requiruntur.

というのも、市民から金銭が奪われた場合には、通常は民事訴訟と私法によって回復されるからです。この法律は同盟者のためのものであり、これは外国諸民族の法であり、彼らはこの防壁を持っているのであり、現在では以前よりもいくらか防備が弱くなっているとはいえ、同盟者の心を慰めうる残された希望があるとするなら、それはすべてこの法に置かれています。この法に対しては、ローマ人民からだけでなく、最果ての諸民族からも、厳格な守護者たちが以前から求められているのです。

§19

​quis ergo est qui neget oportere eorum arbitratu lege agi quorum causa lex sit constituta? Sicilia tota si una voce loqueretur, hoc diceret: 'quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit, quod in una quaque re beneficio senatus populique Romani iuris habui, id mihi tu, C. Verres, eripuisti atque abstulisti; quo nomine abs te sestertium miliens4 ex lege repeto.' si universa, ut dixi, provincia loqui posset, hac voce uteretur: quoniam id non poterat, harum rerum actorem quem idoneum esse arbitrata est ipsa delegit.

それなら、法がその者のために制定されたところの者たちの意向によって法に基づいて訴追が行われるべきであることを、誰が否定するでしょうか。もしシキリア全土が一つの声で語るなら、こう言うでしょう。「私の都市、住居、神殿にあった金、銀、装飾品の数々、元老院とローマ人民の恩恵によって私が個々の事柄において持っていた権利のすべてを、ガイウス・ウェッレス、お前は私から奪い去り持ち去った。それゆえに法に基づいてお前から1億セステルティウスを請求する」と。もし私が申しましたように、属州全体が語ることができたなら、このような声を発したことでしょう。それができなかったので、これらの事柄の原告として自らがふさわしいと判断した者を、自ら選んだのです。

§20

​in eius modi re quisquam tam impudens reperietur qui ad alienam causam, invitis iis quorum negotium est, accedere aut adspirare audeat? si tibi, Q. Caecili, hoc Siculi dicerent: 'te non novimus, nescimus qui sis, numquam te antea vidimus; sine nos per eum nostras fortunas defendere cuius fides est nobis cognita,' nonne id dicerent quod cuivis probare deberent? nunc hoc dicunt, utrumque se nosse; alterum se cupere defensorem esse fortunarum suarum, alterum plane nolle.

このような事態において、当事者たちが望んでいないのに、他人の訴訟に介入したり手を伸ばそうとあえてするほど恥知らずな者が誰か見つかるでしょうか。クィントゥス・カエキリウスよ、もしシキリア人たちが君にこう言ったならどうでしょう。「私たちはあなたを知らないし、あなたが何者かも知らず、以前あなたを見たこともない。私たちが信義を知っている人物を通じて、私たちの財産を守らせてほしい」と。彼らは誰をも納得させるはずのことを言っているのではないでしょうか。現今、彼らはこう言っているのです。両者とも知っているが、一方には自らの財産の弁護者であってほしいと強く願い、他方は断じて望まない、と。

構文注4 件
  1. 14ut aut causa mihi suscipienda fuerit aut officium necessitudinis repudiandum

    結果節(ita saepe et ita vehementer... ut...)の中で動形容詞と未完了過去・完了接続法(coniugatio periphrastica passiva)が用いられている構文。主節の過去の事実を受け、義務・必然(「引き受けざるをえなかった」)が過去において実際に生じた客観的結果であることを明示するために完了接続法 fuerit が選択されている。

  2. 14quarum duarum si adessent, duo crimina vel maxima minuerentur

    関係代名詞の結合(nexus relativus)による属格 quarum duarum が条件節の省略された主語 legationes を限定しつつ、未完了過去接続法を用いた反実仮想条件文(現在における事実と反対の仮定)を形成している。ウェッレスの不法行為と共謀関係にあったメッサナ等の二都市の使節が欠席している背景を皮肉を込めて指摘する構文。

  3. 16quemvis ut hoc mallem de iis qui essent idonei suscipere quam me, me ut mallem quam neminem

    対比を際立たせる語順の倒置(hyperbaton)である。接続詞 ut が後置され、対比される不定代名詞 quemvis と代名詞 me が節頭に配置されている。接続法未完了過去 mallem は「(もし可能なら〜を望むのだがという)過去からの継続的な希望ないし潜在的願望」を表す。

  4. 19sestertium miliens

    金額を表す慣用表現。数詞副詞 miliens(千倍)に、中性名詞(元来は属格複数 sestertiorum の短縮形から名詞化した形)sestertium の対格が結びつき、centena milia(十万)が省略された形。1,000 × 100,000 セステルティウス=1億セステルティウスの請求額を意味する。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi004.humanitext-lat2:14-20