- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.humanitext-lat2:34-39
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
弁護側は、ロスキウスがフラウィウスと結んだ和解が共同事業全体ではなく彼自身の取り分のみに関するものであったことを、当時の担保慣行と、後に原告ファンニウス自身が結んだ再約束の問答契約(restipulatio)の文面を証拠に挙げて論証する。
verum tamen, quoniam natura tam malivolus es, numquam ista te molestia et cura liberabo. praeclare suum negotium gessit Roscius, fundum fructuosissimum abstulit; quid ad te? tuam partem dimidiam, quem ad modum vis, decide. vertit hic rationem et id quod probare non potest fingere conatur. 'de tota re,' inquit, 'decidisti.' ergo huc universa causa deducitur, utrum Roscius cum Flavio de sua parte an de tota societate fecerit pactionem. nam ego Roscium, si quid communi nomine tetigit, confiteor praestare debere societati.—societatis, non suas litis redemit, cum fundum a Flavio accepit.—quid ita satis non dedit amplius assem neminem petiturum?1 qui de sua parte decidit, reliquis integram relinquit actionem, qui pro sociis transigit, satis dat neminem eorum postea petiturum. quid ita Flavio sibi cavere non venit in mentem? nesciebat videlicet Panurgum fuisse in societate. sciebat. nesciebat Fannium Roscio esse socium.— praeclare; nam iste cum eo litem contestatam habebat.
しかしながら、あなたは生まれつきそれほど意地が悪いのだから、私はそのいらだちと心配から決してあなたを解放してやるつもりはない。ロスキウスは自分の件を実に見事に処理し、きわめて実り豊かな農園を手に入れた。それがあなたに何の関係があるのか。あなたは自分の半分の分け前について、望むように和解するがよい。ここでこの男は論法を変え、証明できないことをでっち上げようと試みる。「あなたは全件について和解したのだ」と彼は言う。それゆえ、全訴訟はこの点に帰着する。すなわち、ロスキウスはフラウィウスと自分の持ち分について協定を結んだのか、それとも共同事業全体について結んだのか、である。実際、もしロスキウスが共有の名義で何らかの金品を受け取ったのであれば、共同事業に対して補償する義務があることを私は認める。「彼はフラウィウスから農園を受け取った時、自分自身のではなく、共同事業の訴訟を買い取ったのだ」――それならなぜ、それ以上一アスたりとも誰も請求しないという担保を提供しなかったのか。自分の持ち分について和解する者は、残りの者たちに訴権を完全にそのまま残すが、共同事業者のために和解を結ぶ者は、彼らの誰も後から請求しないという担保を提供するものだ。なぜフラウィウスは自らを護ることに思い至らなかったのか。恐らく彼はパヌルグスが共同事業に属していたことを知らなかったのだろうか。いや、知っていた。ファンニウスがロスキウスの共同事業者であることを知らなかったのか――まさか、この男は彼と訴訟手続きを結了していたのだから。
cur igitur decidit et non restipulatur neminem amplius petiturum? cur de fundo decedit et iudicio non absolvitur? cur tam imperite facit ut nec Roscium stipulatione adliget neque a Fannio iudicio se absolvat?
それならなぜ彼は和解しながら、何人もそれ以上請求しないという再約束の問答契約を結ばないのか。なぜ農園を手放しながら、裁判から免責されないのか。なぜロスキウスを問答契約で拘束することもせず、ファンニウスからの裁判において自己を免責させもしないという、それほど拙劣な振る舞いをするのか。
est hoc primum et ex condicione iuris et ex consuetudine cautionis firmissimum et gravissimum argumentum, quod ego pluribus verbis amplecterer, si non alia certiora et clariora testimonia in causa haberem. et ne forte me hoc frustra pollicitum esse praedices, te, te inquam, Fanni, ab tuis subselliis contra te testem suscitabo. criminatio tua quae est? Roscium cum Flavio pro societate decidisse. quo tempore? abhinc annis xv. defensio mea quae est? Roscium pro sua parte cum Flavio transegisse. repromittis tu abhinc triennium Roscio. quid? recita istam restipulationem clarius. attende, quaeso, Piso; Fannium invitum et huc atque illuc tergiversantem testimonium contra se cogo dicere. quid enim restipulatio clamat? "qvod a flavio abstvlero, partem dimidiam inde roscio me solvtvrvm spondeo." tua vox est, Fanni.
これは第一に、法の規定からも、担保の慣行からも、最も堅固で最も重大な論拠であり、もし私にこの訴因において他にいっそう確実で明瞭な証拠がないのであれば、私はもっと言葉を尽くしてこれを敷衍したであろう。そして、私がこれを虚しく約束したとあなたが言いふらすことのないように、ファンニウスよ、あなたを、まさにあなたをあなたの席から呼び起こし、あなた自身に不利な証人として立たせよう。あなたの告発は何であるか。ロスキウスがフラウィウスと共同事業のために和解したということである。いつの時点でか。十五年前である。私の弁護は何であるか。ロスキウスはフラウィウスと自らの持ち分のために和解したということである。あなたは三年前にロスキウスに対して再約束をしている。何と言ってか。その再約束の問答契約をより明瞭に読み上げよ。ピーソーよ、どうか注意していただきたい。私は気乗りせず、あちこちへと言い逃れをするファンニウスに、自らに不利な証言を無理やり語らせているのだ。実際、その問答契約は何と叫んでいるのか。 「私がフラウィウスから受領するもののうち、その半分の分け前をロスキウスに支払うことを約束します。」 これはあなたの言葉だ、ファンニウスよ。
quid tu auferre potes a Flavio, si Flavius nihil debet? quid hic porro nunc restipulatur quod iam pridem ipse exegit? quod vero Flavius tibi daturus est, qui Roscio omne quod debuit dissolvit? cur in re tam vetere, in negotio iam confecto, in societate dissoluta nova haec restipulatio interponitur? quis est huius restipulationis scriptor, testis arbiterque? tu, Piso; tu enim Q. Roscium pro opera ac labore, quod cognitor fuisset, quod vadimonia obisset, rogasti ut Fannio daret HS ccciↄↄↄ hac condicione ut, si quid ille exegisset a Flavio, partem eius dimidiam Roscio dissolveret. satisne ipsa restipulatio dicere tibi videtur aperte Roscium pro se decidisse?
もしフラウィウスが何も負っていないとすれば、あなたは何をフラウィウスから受け取ることができるのか。なぜこの人〔ロスキウス〕は、とっくの昔に自分が取り立てたものを、さらに今になって再約束の問答契約で取り交わすのか。ロスキウスに対して負っていた義務のすべてを清算したフラウィウスが、あなたにいったい何を支払うというのか。なぜそれほど昔の件で、すでに完了した取引で、解消された共同事業において、この新たな再約束の問答契約が挿入されるのか。この問答契約の起草者、証人、仲裁人は誰であるか。あなただ、ピーソーよ。実際、あなたがクィントゥス・ロスキウスに対し、彼が訴訟代理人を務め、出廷保証に対応したことによる尽力と労苦に報いるため、ファンニウスに十万セステルティウスを与えるよう求めたのだ。もしファンニウスがフラウィウスから何らかを取り立てたならば、その半分をロスキウスに支払うという条件の下で。この問答契約そのものが、ロスキウスは自らのために和解したのだと、あなたに明白に語っているとは思われないか。
at enim forsitan hoc tibi veniat in mentem, repromisisse Fannium Roscio, si quid a Flavio exegisset, eius partem dimidiam, sed omnino exegisse nihil. quid tum? non exitum exactionis, sed initium repromissionis spectare debes. neque, si ille id exsequendum non iudicavit, non, quod in se fuit, iudicavit Roscium suas, non societatis litis redemisse.2 quid si tandem planum facio post decisionem veterem Rosci, post repromissionem recentem hanc Fanni HS ccciↄↄↄ Fannium a Q. Flavio Panurgi nomine abstulisse? tamen diutius inludere viri optimi existimationi, Q. Rosci, audebit?
しかし、おそらくあなたには次のような考えが浮かぶかもしれない。ファンニウスはロスキウスに対して、もしフラウィウスから何かを取り立てたならばその半分をと再約束したが、実際には全く何も取り立てなかったのだ、と。それがどうしたというのか。あなたは取り立ての結果ではなく、再約束の端緒に目を向けねばならない。そして、たとえ彼がそれを執行すべきでないと判断したとしても、彼自身の側としては、ロスキウスが買い取ったのは自分自身の訴訟であって、共同事業の訴訟ではないと判断したことにならないわけではない。もし私が、ロスキウスの以前の和解の後に、そしてファンニウスのこの最近の再約束の後に、ファンニウスがクィントゥス・フラウィウスからパヌルグスの名義で十万セステルティウスを受領したということをついに明白に証明したならば、どうなるか。それでもなお、クィントゥス・ロスキウスという極めて高潔な人物の評判を侮辱し続ける厚顔さを持とうというのか。
- 35quid ita satis non dedit amplius assem neminem petiturum?
法律用語 satis dare(担保・保証を提供する)に対格不定詞句 amplius assem neminem petiturum(これ以上一アスたりとも誰も請求しないこと)が続く構文。quid ita は「なぜそのように…なのか」を問い、ロスキウスが共同事業全体を代表して和解したのなら当然行われるべき担保提供(satisdatio)がなされていない事実を指摘して相手の主張を突いている。
- 39neque, si ille id exsequendum non iudicavit, non, quod in se fuit, iudicavit Roscium suas, non societatis litis redemisse.
neque ... non の二重否定によって肯定(「〜と判断しなかったわけではない」)を形成する構文。条件節 si ille id exsequendum non iudicavit(たとえ彼がそれを執行すべきではないと判断したとしても)が挿入され、主節の述語 iudicavit に対格不定詞句 Roscium suas, non societatis litis redemisse が従属している。quod in se fuit(彼自身に属する限りにおいて)は挿入的副詞節。
