- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:60-65
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロはクリュソゴヌスの名を挙げた瞬間に法廷の空気が一変した様子を語り、告発者エエルキウスが尊属殺害の動機を一切立証していない怠慢を衝く。さらに、血縁の重みとテッラキナの尊属殺害無罪事例を引き合いに出し、大罪を犯した者が犯行直後に熟睡することなどありえないと論じる。
respirare visus est quod non alius potius diceret. coepi dicere. Vsque eo animadverti, iudices, eum iocari atque alias res agere ante quam Chrysogonum nominavi; quem simul atque attigi, statim homo se erexit, mirari visus est. intellexi quid eum pepugisset.1 iterum ac tertio nominavi. postea homines cursare ultro et citro non destiterunt, credo, qui Chrysogono nuntiarent esse aliquem in civitate qui contra voluntatem eius dicere auderet; aliter causam agi atque ille existimaret, aperiri bonorum emptionem, vexari pessime societatem, gratiam potentiamque eius neglegi, iudices diligenter attendere, populo rem indignam videri.
彼(エルキウス)は、他の者が弁論するのでないことを知って息を吹き返したように見えた。私は弁論を始めた。裁判員の方々、私がクリュソゴヌスの名を挙げるまでは、彼がふざけたり他のことに気を取られたりしているのに私は気づいていた。しかし私が彼(クリュソゴヌス)に触れるや否や、たちまちその男は身を起こし、驚いたように見えた。私は何が彼を刺し貫いたのかを理解した。私は二度、三度とその名を挙げた。その後、人々があちこち駆け回るのをやめなかったが、思うに、クリュソゴヌスの意に反して発言する勇気を持つ者が国家の中に存在すること、裁判が彼(クリュソゴヌス)の予想とは違った形で進められていること、財産購入が暴露され、共同関係が手酷く批判され、彼の威光と権力が無視され、裁判員たちが熱心に耳を傾け、人民にこの事態が不届きなことと思われていることを、彼に報告するためであった。
quae quoniam te fefellerunt, Eruci, quoniamque vides versa esse omnia, causam pro Sex. Roscio, si non commode, at libere dici, quem dedi putabas defendi intellegis, quos tradituros sperabas vides iudicare, restitue nobis aliquando veterem tuam illam calliditatem atque prudentiam, confitere huc ea spe venisse quod putares hic latrocinium, non iudicium futurum. de parricidio causa dicitur; ratio ab accusatore reddita non est quam ob causam patrem filius occiderit.
エルキウスよ、これらの事態が君の思惑を裏切り、君がすべての形勢が一変したのを見ている以上、セクストゥス・ロスキウスのための弁論が、巧みではないにしても自由に語られているのを見、君が引き渡されると思っていた者が弁護されているのを知り、引き渡すだろうと期待していた者たち(裁判員)が裁いているのを見ている以上、かつての君のあの抜け目のなさと明敏さを今こそ我々に取り戻してみせよ。そして、ここに来たのは、ここが裁判ではなく略奪の場になるだろうと考えていたその期待からであったと白状するがよい。尊属殺害についての訴訟が係争されている。しかし告発者からは、いかなる理由で息子が父親を殺害したのかという論拠が示されていない。
quod in minimis noxiis et in his levioribus peccatis quae magis crebra et iam prope cotidiana sunt vel maxime et primum quaeritur, quae causa malefici fuerit, id Erucius in parricidio quaeri non putat oportere. in quo scelere, iudices, etiam cum multae causae convenisse unum in locum atque inter se congruere videntur, tamen non temere creditur, neque levi coniectura res penditur, neque testis incertus auditur, neque accusatoris ingenio res iudicatur. cum multa antea commissa maleficia, cum vita hominis perditissima, tum singularis audacia ostendatur necesse est, neque audacia solum sed summus furor atque amentia. haec cum sint omnia, tamen exstent oportet expressa sceleris vestigia, ubi, qua ratione, per quos, quo tempore maleficium sit admissum. quae nisi multa et manifesta sunt, profecto res tam scelesta, tam atrox, tam nefaria credi non potest.
極めて軽微な損害や、より頻繁で今や日常茶飯事に近いこれらの比較的軽い過ちにおいてすら、まず何よりも最大の関心事として問われる「その悪行の動機は何であったのか」ということを、エルキウスは尊属殺害において問う必要がないと考えている。裁判員の方々、この犯罪においては、たとえ多くの動機が一つの場所に集まり互いに一致しているように見えるときでさえ、軽々しく信じられることはなく、取るに足りない推測で事柄が判定されることもなく、不確かな証人が聞き入れられることもなく、告発者の才気によって事柄が裁断されることもない。以前に犯された数々の悪行、その人間の極めて頽廃した生活、そして並外れた大胆さが示されねばならないのであり、大胆さだけでなく、この上ない狂気と狂乱が示されねばならないのである。これらすべてが揃っているときでさえ、どこで、いかなる手段で、誰を通じて、いかなる時にその悪行が犯されたのかという、犯罪の明確な痕跡が存在していなければならない。これらが多数かつ明白でないならば、実にこれほど極悪で、これほど凶暴で、これほど不道徳な事柄は信じられるはずがない。
Magna est enim vis humanitatis; multum valet communio sanguinis; reclamitat istius modi suspicionibus ipsa natura; portentum atque monstrum certissimum est esse aliquem humana specie et figura qui tantum immanitate bestias vicerit ut, propter quos hanc suavissimam lucem aspexerit, eos indignissime luce privarit, cum etiam feras inter sese partus atque educatio et natura ipsa conciliet.
というのも、人間愛の力は甚だ大であり、血の共有は強い力を持つからである。自然そのものがそのような疑惑に強く抗議している。人間的な姿と容貌を持ちながら、残虐さにおいて獣を凌駕し、自分にこの極めて心地よい光(生)を見せてくれた者たちから、最も不届きなやり方でその光を奪うような者が存在するとは、まさに紛れもない奇怪事であり怪物である。野獣においてさえ、出産と育児、そして自然そのものが互いを結びつけているというのに。
non ita multis ante annis aiunt Titum Caelium quendam Terracinensem, hominem non obscurum, cum cenatus cubitum in idem conclave cum duobus adulescentibus filiis isset,2 inventum esse mane iugulatum. cum neque servus quisquam reperiretur neque liber ad quem ea suspicio pertineret, id aetatis3 autem duo filii propter cubantes ne sensisse quidem se dicerent, nomina filiorum de parricidio delata sunt. quid poterat tam esse suspiciosum? neutrumne sensisse? ausum autem esse quemquam se in id conclave committere4 eo potissimum tempore cum ibidem essent duo adulescentes filii qui et sentire et defendere facile possent? erat porro nemo in quem ea suspicio conveniret.
それほど多くの年数以前のことではないが、テッラキナの某ティトゥス・カエリウスという名のある人物が、夕食をとった後、二人の若い息子たちと同じ寝室に就寝しに行ったところ、朝になって喉を掻き切られて死んでいるのが発見されたという。その嫌疑が関わるような奴隷も自由人も誰一人見当たらず、一方、その年頃でそばに寝ていた二人の息子たちが、気づきさえしなかったと証言したため、息子たちの名が尊属殺害の罪で告発された。これほど疑わしいことが他にあろうか。二人とも気づかなかったというのか。しかも、気づくことも防ぐことも容易にできたはずの二人の若い息子たちがその場にいたまさにその時に、誰かがその寝室に踏み込む勇気を持てただろうか。さらに、その嫌疑が当てはまる者は他には誰もいなかった。
tamen, cum planum iudicibus esset factum aperto ostio dormientis eos repertos esse, iudicio absoluti adulescentes et suspicione omni liberati sunt. nemo enim putabat quemquam esse qui, cum omnia divina atque humana iura scelere nefario polluisset, somnum statim capere potuisset, propterea quod qui tantum facinus commiserunt non modo sine cura quiescere sed ne spirare quidem sine metu possunt.
しかしながら、扉が開いたままで彼らが眠っているところを発見されたという事実が裁判員たちに明白にされると、その若者たちは判決によって無罪放免され、すべての疑惑から解放された。なぜなら、神と人のすべての法を極悪非道な犯罪によって汚した者が、直ちに眠りに就くことなどできたはずがないと誰もが考えたからである。これほどの大罪を犯した者たちは、心配なしに休息することはおろか、恐怖なしに呼吸することすらできないからである。
- 60quid eum pepugisset
間接疑問文「何が彼を刺し貫いた(動揺させた)のか」を導く。eum は代名詞の対格(彼を)。動詞 pepugisset は pungo の接続法過去完了。
- 64cum cenatus cubitum in idem conclave cum duobus adulescentibus filiis isset
重層的な構文。cenatus は能動的意味を持つ完了分詞(異態動詞的用法で「夕食をとった後」)、cubitum は移動の動詞 isset(eo の接続法過去完了)に伴って目的を表す第一スピーヌム(-um形)。
- 64id aetatis
副詞的対格(あるいは限定の対格)。「その年頃の、その年齢に達した」の意で duo filii を修飾する。代名詞の中性単数対格 id と部分属格 aetatis が結びついた慣用表現。
- 64ausum autem esse quemquam se in id conclave committere
先行する neutrumne sensisse と並列する、驚きと憤りを表す修辞的疑問における対格不定詞構文(感嘆不定法)。主語対格 quemquam に対し、半異態動詞 audeo の完了不定詞 ausum esse が述語となり、再帰代名詞対格 se が committere に係る。
