← キケロ

ロスキウス・アメリヌス弁護

§25-30

使節団の妨害と尊属殺人の冤罪による告発の企み

アメリアの使節団がスッラへの直訴を試みるもクリュソゴヌスらに欺かれ、命を狙われた息子セクストゥス・ロスキウスはローマのカエキリアのもとへ身を寄せる。暗殺に失敗した敵側は、彼を排除するため尊属殺人の罪で法廷に告発する陰謀を企てた。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§25

​itaque decurionum decretum statim fit ut decem primi proficiscantur1 ad Lucium Sullam doceantque eum qui vir Sex. Roscius fuerit, conquerantur de istorum scelere et iniuriis, orent ut et illius mortui famam et fili innocentis fortunas conservatas velit.2 atque ipsum decretum, quaeso, cognoscite. DECRETVM DECVRIONVM. legati in castra veniunt. intellegitur, iudices, id quod iam ante dixi, imprudente Lucio Sulla scelera haec et flagitia fieri. nam statim Chrysogonus et ipse ad eos accedit et homines nobilis adlegat qui peterent ne ad Sullam adirent, et omnia Chrysogonum quae vellent esse facturum pollicerentur.

それゆえ、十人委員団がルキウス・スッラのもとへ赴き、セクストゥス・ロスキウスがいかなる人物であったかを彼に知らせ、あの者たちの悪行と不正を訴え、亡き父の名誉と無実の息子の財産が保全されるよう取り計らってほしいと懇願すべく、直ちにデクリオ団の決議が下されます。どうかその決議そのものをお聞きください。[デクリオ団の決議朗読]使節団は陣営に到着します。裁判員の方々、私が先ほど申し上げた通り、ルキウス・スッラの知らぬ間にこれらの悪行と恥ずべき行いがなされたことが見て取れます。というのも、クリュソゴヌスは直ちに自ら使節たちに近づき、スッラのもとへ行かないよう頼み込ませ、彼らの望むすべてをクリュソゴヌスが履行すると約束させるために、高貴な人々を仲介として差し向けたからです。

§26

​Vsque adeo autem ille pertimuerat ut mori mallet quam de his rebus Sullam doceri. homines antiqui, qui ex sua natura ceteros fingerent,3 cum ille confirmaret sese nomen sex. Rosci de tabulis exempturum, praedia vacua filio traditurum, cumque id ita futurum Titus Roscius Capito qui in decem legatis erat appromitteret, crediderunt; Ameriam re inorata4 reverterunt. ac primo rem differre cotidie ac procrastinare isti coeperunt, deinde aliquanto lentius nihil agere atque deludere, postremo, id quod facile intellectum est, insidias vitae huiusce Sex. Rosci parare neque sese arbitrari posse diutius alienam pecuniam domino incolumi obtinere.

しかし、彼はこの件についてスッラに知らされるくらいなら死んだほうがましだと考えるほど、ひどく怯えていたのです。自らの誠実な気質から他人も同様であると思い込む昔気質の使節たちは、セクストゥス・ロスキウスの名を名簿から抹消し、占有を解かれた所領を息子に引き渡すとクリュソゴヌスが言明し、十人の使節の一人であったティトゥス・ロスキウス・カピトがその通りになると重ねて請け合ったため、それを信じてしまいました。そして用件を切り出すこともなくアメリアへと引き返したのです。するとあの者たちは、まず日ごとに問題を先送りして引き延ばし始め、次いで幾分呑気に何もしないで人を欺き、最後には、容易に察知されたことですが、このセクストゥス・ロスキウスの命を狙う罠を仕掛けるようになりました。正当な持ち主が無事である限り、他人の財産をこれ以上保持し続けることはできないと考えたからです。

§27

​quod hic simul atque sensit, de amicorum cognatorumque sententia Romam confugit et sese ad Caeciliam, Nepotis sororem, Baliarici filiam, quam honoris causa nomino, contulit, qua pater usus erat plurimum; in qua muliere, iudices, etiam nunc, id quod omnes semper existimaverunt, quasi exempli causa vestigia antiqui offici remanent. ea Sex. Roscium inopem, eiectum domo atque expulsum ex suis bonis, fugientem latronum tela et minas recepit domum hospitique oppresso iam desperatoque ab omnibus opitulata est. eius virtute, fide, diligentia factum est ut hic potius vivus in reos quam occisus in proscriptos referretur.

この男はこれに気づくや否や、友人や親族の勧めに従ってローマへと逃れ、敬意を込めて名を挙げますが、父が生前極めて懇意にしていたネポスの妹でありバリアリクスの娘であるカエキリアのもとへと身を寄せました。裁判員の方々、この婦人においてこそ、誰もが常に認めてきた通り、古き良き義務の精神の痕跡が、まるで手本のように今なお残っているのです。彼女は、家を追われ、自らの財産から放逐され、強盗らの凶器と脅迫から逃れてきた無一文のセクストゥス・ロスキウスを自宅に迎え入れ、万策尽きて万人から見捨てられていた客人を救援しました。彼女の美徳、誠実さ、配慮によって、この男は殺害されて処刑者名簿に載せられるのではなく、生きて被告人として法廷に引き出されることになったのです。

§28

​nam postquam isti intellexerunt summa diligentia vitam Sex. Rosci custodiri neque sibi ullam caedis faciendae potestatem dari, consilium ceperunt plenum sceleris et audaciae ut nomen huius de parricidio deferrent, ut ad eam rem aliquem accusatorem veterem compararent qui de ea re posset dicere aliquid, in qua re nulla subesset suspicio, denique ut, quoniam crimine non poterant, tempore ipso pugnarent. ita loqui homines:5 'quod iudicia tam diu facta non essent, condemnari eum oportere qui primus in iudicium adductus esset; huic autem patronos propter Chrysogoni gratiam defuturos; de bonorum venditione et de ista societate verbum esse facturum neminem; ipso nomine parricidi et atrocitate criminis fore ut hic nullo negotio tolleretur,6 cum ab nullo defensus esset.'

というのも、あの者たちはセクストゥス・ロスキウスの命が細心の注意で守られ、もはや自分たちに殺害の機会がまったく与えられないことを悟るや、この男を尊属殺人の罪で告発し、そのために何ら嫌疑の余地もないこの事件について何かしら語ることのできる古株の告発者を仕立て上げ、要するに罪状では勝負できないので時宜そのものを味方につけて戦おうという、悪意と大胆さに満ちた企てを立てたからです。彼らはこう語り合っていました。「これほど長い間裁判が開かれなかったのだから、最初に法廷に引き出された者は有罪判決を受けるに違いない。また、クリュソゴヌスの威光のためにこの男には弁護人も現れないだろう。財産の売却やあの結託について口にする者は誰もいない。尊属殺人という名称そのものと罪の残虐さによって、誰からも弁護されないこの男は造作なく排除されることになるだろう」と。

§29

​hoc consilio atque adeo hac amentia impulsi quem ipsi, cum cuperent, non potuerunt occidere, eum iugulandum vobis tradiderunt.7 quid primum querar aut unde potissimum, iudices, ordiar aut quod aut a quibus auxilium petam? deorumne immortalium, populine Romani, vestramne qui summam potestatem habetis hoc tempore fidem implorem?

この企てに、いやむしろこの狂気狂乱に駆り立てられて、彼らは望みながらも自ら殺すことのできなかった男を、喉を掻き切らせるべくあなたがたに引き渡したのです。裁判員の方々、私は何を最初に嘆くべきでしょうか。とりわけどこから口火を切るべきでしょうか。どのような助けを、誰に求めればよいのでしょうか。不死の神々の、ローマ人民の、あるいは今この時に最高権力をお持ちであるあなたがたの信義に訴えるべきでしょうか。

§30

​pater occisus nefarie, domus obsessa ab inimicis, bona adempta, possessa, direpta, fili vita infesta, saepe ferro atque insidiis appetita. quid ab his tot maleficiis sceleris abesse videtur? tamen haec aliis nefariis cumulant atque adaugent, crimen incredibile confingunt, testis in hunc et accusatores huiusce pecunia comparant; hanc condicionem misero ferunt ut optet utrum malit cervices Tito Roscio dare an insutus in culleum per summum dedecus vitam amittere. patronos huic defuturos putaverunt; desunt; qui libere dicat, qui cum fide defendat, id quod in hac causa satis est non deest profecto, iudices.

父は不法に殺害され、家は敵に包囲され、財産は奪われ、占有され、略奪され、息子の生命は脅かされ、幾度も凶器や罠に狙われました。これほど多くの悪事のうちで、欠けている犯罪が何かあるでしょうか。それにもかかわらず、彼らはこれらをさらに別の不法な悪行で積み重ねて増大させ、信じがたい罪状を捏造し、この息子の金を使って彼に対する証人と告発者を買い揃えています。そしてこの哀れな男に対し、ティトゥス・ロスキウスに喉首を差し出すか、それとも最大の不名誉のうちに革袋に縫い込められて命を落とすか、どちらを望むか選べという条件を突きつけているのです。彼らはこの男に弁護人が欠けるだろうと考えました。確かに欠けています。しかし、自由に発言し、誠意をもって弁護する者――この裁判においてそれで十分な者――は、裁判員の方々、決して欠けてはいないのです。

構文注7 件
  1. 25ut decem primi proficiscantur

    decretum fit(決議がなされる)に後続する名詞節(要求・決定を表す接続法節)。proficiscantur, doceant, conquerantur, orent の4つの接続法現在が並列して決議の委任事項の内容を成している。

  2. 25conservatas velit

    volo の接続法現在 velit が完了受動分詞 conservatas を直接補語にとる構文。古代ローマの法令・決議文に頻出する定型表現(formula)で、「保全された状態を欲する/保全されるよう取り計らう」を意味する。

  3. 26qui ex sua natura ceteros fingerent

    関係節中の接続法 fingerent は性質(特性)あるいは理由を表す用法。「自らの誠実な天性に基づいて他人の性格を思い描くような人々であったので」の意。

  4. 26re inorata

    名詞 res と形容詞 inorata(orare「陳述する・弁論する」に否定の in- が付いた完了分詞由来の語)からなる絶対的奪格。「用件を申し立てることなく」「本来の目的を果たさずに」という法廷・外交上の慣用表現。

  5. 28ita loqui homines

    歴史的不定詞(主語 homines は主格)とする解釈と、思考・発言を導入する「対格+不定詞」(主語 homines は対格)とする解釈がある。いずれにせよ、これに続く間接話法の引用('quod iudicia...')を導き、敵側の企図の生々しい相談風景を描写している。

  6. 28fore ut hic nullo negotio tolleretur

    不定詞句の間接話法において、未来完了受動または未来不定詞の代用として用いられる迂言構文 fore ut + 接続法未完了過去。主動詞の時制(過去)に応じて tolleretur が接続法未完了過去となっている。

  7. 29iugulandum vobis tradiderunt

    動詞 trado の直接目的語 eum に目的を表す動形容詞(受動推量分詞)iugulandum が付加された構文。「あなたがたに屠殺させるために(あなたがたの手によって喉を掻き切られるために)引き渡した」の意。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:25-30