← キケロ

ロスキウス・アメリヌス弁護

§150-154

裁判員の慈愛への訴えと国家の残虐性の排除

キケロは弁論の結びにおいて、クリュソゴヌスの貪欲と残虐さから逃れる唯一の希望は裁判員の慈愛にあると訴え、法廷が投機業者たちの虐殺の仕上げの場と化す危険を警告する。そして、国家を覆う内的な残虐性を排除し、人間性の感覚を取り戻す公正な判決を下すよう懇願する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§150

​verum si a Chrysogono, iudices, non impetramus ut pecunia nostra contentus sit, vitam ne petat,1 si ille adduci non potest ut, cum ademerit nobis omnia quae nostra erant propria, ne lucem quoque hanc quae communis est eripere cupiat, si non satis habet avaritiam suam pecunia explere, nisi etiam crudelitati sanguis praebitus sit, unum perfugium, iudices, una spes reliqua est Sex. Roscio eadem quae rei publicae, vestra pristina bonitas et misericordia. quae si manet, salvi etiam nunc esse possumus; sin ea crudelitas quae hoc tempore in re publica versata est vestros quoque animos — id quod fieri profecto non potest — duriores acerbioresque reddit, actum est, iudices; inter feras satius est aetatem degere quam in hac tanta immanitate versari.

しかし裁判員諸君、もし私たちがクリュソゴヌスから、我らの金銭で満足して命までは求めないという承諾を得られないなら、もし彼が、我ら自身のものであったすべてのものを奪っておきながら、万人に共通であるこの日光までも奪い去ることを望まないようには説得され得ないなら、もし自らの強欲を金銭で満たすだけでは足らず、その残虐さに血さえも差し出されねばならないとするならば、裁判員諸君、セクストゥス・ロスキウスに残された唯一の逃れ場、唯一の希望は、国家のそれと同じく、諸君の古来の善良さと慈愛のみです。もしそれが保たれるなら、私たちは今なお救われ得ます。しかし、現今国家の中で荒れ狂っているあの残虐さが諸君の心をも――そのようなことは決してあり得ないことですが――より冷酷で辛辣なものにしてしまうなら、裁判員諸君、すべては終わりです。これほど巨大な残忍さの中に身を置くよりは、野獣たちの間で生涯を送るほうがましです。

§151

​ad eamne rem vos reservati estis, ad eamne rem delecti ut eos condemnaretis quos sectores ac sicarii iugulare non potuissent? solent hoc boni imperatores facere cum proelium committunt, ut in eo loco quo fugam hostium fore arbitrentur milites conlocent, in quos si qui ex acie fugerint de improviso incidant. nimirum similiter arbitrantur isti bonorum emptores vos hic, talis viros, sedere qui excipiatis eos qui de suis manibus effugerint.2 di prohibeant, iudices, ne hoc quod maiores consilium publicum vocari voluerunt praesidium sectorum existimetur!

諸君は、買い叩き屋や刺客たちが喉を掻き切ることのできなかった者たちを有罪宣告するために生き残らされ、そのために選任されたとでもいうのでしょうか。優れた将軍たちは戦闘を開始する際、敵の逃走先となると考えられる場所に兵士を配置し、戦線から逃れてきた者が不意に彼らに行き当たるようにするのが常です。あの財産買収者らは、諸君のような立派な人物たちが、自分たちの手から逃げ出した者を待ち受けて捕えるためにここに座っているのだと、まさしく同様に考えているのです。神々が阻まれんことを、裁判員諸君、先祖たちが公の法廷と呼ぶことを望んだこの場所が、買い叩き屋たちの警護所とみなされることなど!

§152

​an vero, iudices, vos non intellegitis nihil aliud agi nisi ut proscriptorum liberi quavis ratione tollantur, et eius rei initium in vestro iure iurando atque in Sex. Rosci periculo quaeri? Dubium est ad quem maleficium pertineat, cum videatis ex altera parte sectorem, inimicum, sicarium eundemque accusatorem hoc tempore, ex altera parte egentem, probatum suis filium, in quo non modo culpa nulla sed ne suspicio quidem potuit consistere? numquid hic aliud videtis obstare Roscio nisi quod patris bona venierunt?

それとも裁判員諸君、あらゆる手段でプロスクリプティオに処された者たちの子を根絶やしにすること以外は何も目指されておらず、その端緒が諸君の宣誓とセクストゥス・ロスキウスの危機において求められていることを、諸君は理解していないとでもいうのでしょうか。一方には買い叩き屋、宿敵、刺客にして今や告発人である者が立ち、他方には困窮し、身内に高く評価され、何の罪もそれどころか疑惑すらとどまる余地のない息子が立っているのを見るとき、悪行が誰に帰せられるかは疑わしいでしょうか。諸君にはここで、父の遺産が売却されたという事実のほかに、何かロスキウスの妨げとなっているものが見えるでしょうか。

§153

​quod si id vos suscipitis et eam ad rem operam vestram profitemini, si idcirco sedetis ut ad vos adducantur eorum liberi quorum bona venierunt, cavete, per deos immortalis! iudices, ne nova et multo crudelior per vos proscriptio instaurata esse videatur. illam priorem quae facta est in eos qui arma capere potuerunt tamen senatus suscipere noluit, ne quid acrius quam more maiorum comparatum est publico consilio factum videretur, hanc vero quae ad eorum liberos atque ad infantium puerorum incunabula pertinet nisi hoc iudicio a vobis reicitis et aspernamini, videte, per deos immortalis! quem in locum rem publicam perventuram putetis!

しかし、もし諸君がその役目を引き受け、そのために自らの労力を捧げると公言するなら、財産を売却された者たちの子らが諸君のもとに引き立てられるために諸君が法廷に座っているのだとするならば、不死の神々にかけて、裁判員諸君、諸君の手によって新たな、かつてよりはるかに残虐なプロスクリプティオが再開されたとみなされることのないよう用心してください。武器を取ることのできた者たちに対して行われたかつての追放すら、先祖の慣習によって定められた基準よりも苛烈なことが公の決定によって行われたとみなされぬよう、元老院は引き受けることを望みませんでした。しかし、彼らの子らや揺り籠にいる幼子にまで及ぶこの追放を、もし諸君がこの裁判において退け拒絶しないなら、不死の神々にかけて、国家がどのような境地に立ち至ると思われるか、よく考えてみてください。

§154

​homines sapientes et ista auctoritate et potestate praeditos qua vos estis ex quibus rebus maxime res publica laborat, eis maxime mederi convenit.3 vestrum nemo est quin intellegat populum Romanum qui quondam in hostis lenissimus existimabatur hoc tempore domestica crudelitate laborare. hanc tollite ex civitate, iudices, hanc pati nolite diutius in hac re publica versari; quae non modo id habet in se mali quod tot civis atrocissime sustulit verum etiam hominibus lenissimis ademit misericordiam consuetudine incommodorum. nam cum omnibus horis aliquid atrociter fieri videmus aut audimus, etiam qui natura mitissimi sumus adsiduitate molestiarum sensum omnem humanitatis ex animis amittimus.

賢明であり、諸君が備えているような威信と権能を授けられた人々こそ、国家を最も苦しめている諸問題に対して最も治療を施すのがふさわしいのです。かつて敵に対して最も寛大であるとみなされていたローマ国民が、現今では国内の残虐さに苦しんでいることを、諸君の中で理解していない者はいません。裁判員諸君、これを国家から排除してください。これ以上、この国家の中で跋扈することを許してはなりません。この残虐さは、極めて残虐に多くの市民を奪い去ったという害悪をそれ自身のうちに持っているだけでなく、災禍への慣れによって、最も温厚な人々からすら慈愛の心を奪い去ってしまったのです。なぜなら、すべての時において何かしら残虐なことが行われるのを見聞きしていると、生まれつき極めて温厚な私たちですら、絶え間なき不快さによって、人間性のすべての感覚を心から失ってしまうからです。

構文注3 件
  1. 150ut pecunia nostra contentus sit, vitam ne petat

    動詞 impetramus の目的語節を導く接続詞 ut に後続する節。後半の vitam ne petat は接続詞 et などを介さずに並置されており、否定の意図・願望を表す副詞 ne を伴って名詞節の接続法(意志・願望の伝達)として機能している(「我らの金銭に満足し、命を求めないこと」)。

  2. 151qui excipiatis eos qui de suis manibus effugerint

    関係代名詞 qui が導く節内の接続法 excipiatis は、先行詞 talis viros(そのような人物たち)の性質・性格を規定する制限的・結果的関係節(characteristic relative clause)、あるいは目的を表す関係節として機能している(「彼らの手から逃れた者を待ち受けて捕えるような/捕えるために」)。

  3. 154ex quibus rebus maxime res publica laborat, eis maxime mederi convenit

    名詞の繰り込み(incorporation)を伴う関係節が先行する倒置構造。全体の統語的骨格は convenit [homines sapientes...] eis [rebus] maxime mederi, ex quibus rebus maxime res publica laborat であり、文頭の対比的強調のために関係節が前置され、主節の指示代名詞 eis(与格、mederi の目的語)によって受けられている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:150-154