← キケロ

ロスキウス・アメリヌス弁護

§139-144

貴族への警告とロスキウスの無罪の懇願

キケローは、秩序が回復された今、貴族層はクリュソゴヌスのような卑劣な奴隷の専横を庇うのをやめ徳と正義に立ち返るべきだと警告する。そしてロスキウス自身は政治的争いや奪われた財産に固執せず、無罪となって友人の助けで貧しく生きることだけを願っていると訴える。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§139

​dum necesse erat resque ipsa cogebat, unus omnia poterat; qui postea quam magistratus creavit legesque constituit, sua cuique procuratio auctoritasque est restituta. quam si retinere volunt ei qui reciperarunt in perpetuum poterunt obtinere; sin has caedis et rapinas et hos tantos tamque profusos sumptus aut facient aut approbabunt — nolo in eos gravius quicquam ne ominis quidem causa dicere, unum hoc dico: nostri isti nobiles nisi vigilantes et boni et fortes et misericordes erunt, eis hominibus in quibus haec erunt ornamenta sua concedant necesse est.1

必要であり、事態そのものが強いた間は、一人の人間がすべてを支配する力を持っていた。彼が政務官を任命し法律を制定したのち、各人に自らの職責と権威が回復された。それを取り戻した者たちが保持することを望むならば、永続的に保持し続けることができるであろう。しかし、もし彼らがこれらの殺戮と略奪、そしてこれら莫大で過度な浪費を行うか承認するならば――私は不吉な前兆となるのを避けるためにも彼らに対して過酷なことは何も言いたくないが、この一事だけは言っておこう。我らのあの貴族たちが、油断なく、善良で、勇敢で、慈悲深くあらねば、これらの徳目を持つ人々に自らの栄誉を譲り渡さざるを得なくなるであろう。

§140

​quapropter desinant aliquando dicere male aliquem locutum esse, si qui vere ac libere locutus sit, desinant suam causam cum Chrysogono communicare, desinant, si ille laesus sit, de se aliquid detractum arbitrari, videant ne turpe miserumque sit eos qui equestrem splendorem pati non potuerunt servi nequissimi dominationem ferre posse.2 quae quidem dominatio, iudices, in aliis rebus antea versabatur, nunc vero quam viam munitet et quod iter adfectet videtis, ad fidem, ad ius iurandum, ad iudicia vestra, ad id quod solum prope in civitate sincerum sanctumque restat.

それゆえ、誰かが真実を自由に語ったからといって、誰かが悪しざまに語ったなどと言うのをいい加減にやめるがよい。自らの大義をクリュソゴヌスと結びつけるのをやめるがよい。彼が傷つけられたからといって、自分たちから何かが損なわれたとみなすのをやめるがよい。騎士身分の輝きを耐え忍ぶことができなかった者たちが、最も下劣な奴隷の専横に耐えることができるなど、恥ずべきかつ悲惨なことではないか、よく考えるがよい。裁判員諸君、この専横は以前は他の事柄において行われていたが、今やどのような道を整え、どのような道筋を目指しているか、諸君は目にしている。信義へと、宣誓へと、諸君の法廷へと、国家においてほとんど唯一純粋にして神聖なものとして残されているものへと向かっているのだ。

§141

​hic ne etiam sese putat aliquid posse Chrysogonus? hicne etiam potens esse volt? O rem miseram atque acerbam! neque me hercules hoc indigne fero, quod verear ne quid possit, verum quod ausus est,3 quod speravit sese apud talis viros aliquid ad perniciem posse innocentis, id ipsum queror. idcircone exspectata nobilitas armis atque ferro rem publicam reciperavit ut ad libidinem suam liberti servolique nobilium bona fortunas arasque nostras vexare possent?

この場においてすら、クリュソゴヌスは自分に何か力があると考えているのだろうか。この場においてすら、権力者であろうと望んでいるのだろうか。おお、悲惨にして痛ましい事態よ!ヘラクレスにかけて、彼に力がありはしないかと恐れて私がこれを憤っているのではなく、彼がこのような高潔な男たちの前で、罪なき者を破滅させる何らかの力を持ちうるとあえて企て、それに望みをかけたこと、まさにそのことを私は嘆くのである。貴族たちの解放奴隷や卑しい奴隷たちが、その気まぐれのままに我らの財産や富、そして祭壇を荒らすことができるようにするために、待ち望まれていた貴族層は武器と鉄火によって国家を取り戻したというのか。

§142

​si id actum est, fateor me errasse qui hoc maluerim, fateor insanisse qui cum illis senserim;4 tametsi inermis, iudices, sensi. sin autem victoria nobilium ornamento atque emolumento rei publicae populoque Romano debet esse, tum vero optimo et nobilissimo cuique meam orationem gratissimam esse oportet. quod si quis est qui et se et causam laedi putet, cum Chrysogonus vituperetur, is causam ignorat, se ipsum probe novit; causa enim splendidior fiet, si nequissimo cuique resistetur, ille improbissimus Chrysogoni fautor qui sibi cum illo rationem communicatam putat laeditur, cum ab hoc splendore causae separatur.

もしそれが目的であったのなら、これを望んだ私は誤っていたと告白しよう。彼らと同じ考えを抱いた私は狂っていたと告白しよう。もっとも裁判員諸君、私は武器を取らずにそう考えたのだが。しかし、もし貴族層の勝利が国家とローマ人民にとって名誉と利益であるべきものならば、そのときは実に、最も善良で最も高貴なあらゆる人々にとって私の演説は極めて喜ばしいものであるはずだ。だが、もしクリュソゴヌスが非難されるときに自分自身も大義も傷つけられていると考える者がいるならば、その者は大義を知らず、自分自身の正体をよく知っているのだ。というのも、極悪非道な者たちに抵抗するならば大義はいっそう輝かしいものとなるのであり、彼と利害を共にしていると考えるあの極めて不届きなクリュソゴヌスの支持者は、大義のこの輝きから切り離されるときにこそ傷つけられるからである。

§143

​verum haec omnis oratio, ut iam ante dixi, mea est, qua me uti res publica et dolor meus et istorum iniuria coegit. Sex. Roscius horum nihil indignum putat, neminem accusat, nihil de suo patrimonio queritur. putat homo imperitus morum, agricola et rusticus, ista omnia quae vos per Sullam gesta esse dicitis more, lege, iure gentium facta; culpa liberatus et crimine nefario solutus cupit a vobis discedere;

しかし、すでに前に述べたように、このすべての演説は私のものであり、国家と私の悲憤、そして彼らの不正が私にこれを語ることを強いたのである。セクストゥス・ロスキウスはこれらのことを何一つ不当とは考えておらず、誰も告発せず、自らの遺産について何一つ不満を述べていない。世の習わしに不慣れな男、農夫であり田舎者である彼は、諸君がスッラを通じて行われたと言うあのすべての事柄が、慣習、法律、万民法に従ってなされたと考えている。彼は罪を晴らされ、極悪な告発から解かれて、諸君の前を立ち去ることだけを望んでいる。

§144

​si hac indigna suspicione careat, animo aequo se carere suis omnibus commodis dicit. rogat oratque te, Chrysogone, si nihil de patris fortunis amplissimis in suam rem convertit, si nulla in re te fraudavit, si tibi optima fide sua omnia concessit, adnumeravit, appendit, si vestitum quo ipse tectus erat anulumque de digito suum tibi tradidit, si ex omnibus rebus se ipsum nudum neque praeterea quicquam excepit, ut sibi per te liceat innocenti amicorum opibus vitam in egestate degere.

もしこの恥ずべき嫌疑を免れることができるなら、自らのすべての財貨を失っても甘受すると彼は言っている。クリュソゴヌスよ、もし彼が父の極めて広大な財産から何一つ自分のものへと流用せず、いかなる点でもあなたを欺かず、最大限の誠実さをもって自らの財産のすべてをあなたに譲り渡し、勘定して量り渡し、自分自身を覆っていた衣服や指から外した自分の指輪まであなたに引き渡し、あらゆるものの中から裸の身一つの自分以外には何も留め置かなかったのなら、罪なき者として友人の助けによって貧窮の中に生涯を送ることがあなたによって許されるようにと、彼はあなたに願い、懇願している。

構文注4 件
  1. 139eis hominibus in quibus haec erunt ornamenta sua concedant necesse est

    necesse est に接続詞 ut を伴わずに接続法 concedant が直接後続する構文。eis hominibus は与格の間接目的語であり、ornamenta sua は concedant の対格直接目的語である。関係節 in quibus haec erunt の主語 haec は直前に列挙された4つの美徳(vigilantes, boni, fortes, misericordes)を指している。

  2. 140videant ne turpe miserumque sit eos qui equestrem splendorem pati non potuerunt servi nequissimi dominationem ferre posse

    videant ne は用心や懸念を促す節を導く(「〜ではないか警戒せよ/よく考えよ」)。sit の主語は対格不定詞構文 eos ... ferre posse であり、turpe miserumque はその主格補語。対格主語 eos に関係節 qui equestrem splendorem pati non potuerunt が修飾として係り、不定詞 ferre の目的語が servi nequissimi dominationem である。

  3. 141neque me hercules hoc indigne fero, quod verear ne quid possit, verum quod ausus est

    理由を表す quod 節における法の対比。否定される主観的理由(「彼が力を持つのではないかと恐れているから憤っているのではなく」)には接続法 quod verear が用いられ、客観的事実・真の理由(「敢えて企てたからこそ」)には直説法完了 quod ausus est が用いられている。

  4. 142fateor me errasse qui hoc maluerim, fateor insanisse qui cum illis senserim

    関係代名詞 qui に接続法完了(maluerim, senserim)が後続し、理由(「〜を望んだがゆえに/賛同したがゆえに」)を表す関係節となっている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:139-144