- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:117-121
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは、ティトゥス・ロスキウスが使節団の同僚九名を裏切って敵と結託した背信行為を暴き、殺害現場にいた二人の奴隷の証言を彼らが頑なに拒み、奴隷たちをクリュソゴヌスのもとで優遇して口封じを図っている不審さを鋭く追及する。
at vero Titus Roscius non unum rei pecuniariae socium fefellit, quod, tametsi grave est, tamen aliquo modo posse ferri videtur, verum novem homines honestissimos, eiusdem muneris, legationis, offici mandatorumque socios, induxit, decepit, destituit, adversariis tradidit, omni fraude et perfidia fefellit; qui de scelere suspicari eius nihil potuerunt, socium offici metuere non debuerunt, eius malitiam non viderunt, orationi vanae crediderunt. itaque nunc illi homines honestissimi propter istius insidias parum putantur cauti providique fuisse; iste qui initio proditor fuit, deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adversariis enuntiavit, deinde societatem cum ipsis adversariis coiit, terret etiam nos ac minatur tribus praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus. in eius modi vita, iudices, in his tot tantisque flagitiis hoc quoque maleficium de quo iudicium est reperietis.
だが実際には、ティトゥス・ロスキウスは金銭問題における単独の組合員を欺いたのではなく――それは重大ではあるが、どうにか耐えうると思われるかもしれないが――、同一の任務、使節職、義務、委任の仲間である九名の極めて高潔な人々を誘い込み、騙し、見捨て、敵方に引き渡し、あらゆる詐欺と背信によって欺いたのである。彼らは彼の犯罪について何一つ疑うことができず、義務を共にする仲間を恐れるべきでもなく、彼の悪意を見抜けず、虚偽の言葉を信じてしまった。それゆえ今や、あの極めて高潔な人々は、あの男の謀略のために十分な警戒と先見の明を欠いていたとみなされている。これに対して、初めは裏切り者であり、次には逃亡者となって、まず仲間の計略を敵方に漏らし、次いでまさにその敵方と同盟を結んだあの男は、三つの農地、すなわち犯罪の報酬で身を飾り立て、我々を脅かし、威嚇しさえしているのである。裁判員諸君、このような生涯において、これほど数多く甚だしい恥ずべき悪行の中にこそ、今裁かれているこの悪行をも諸君は見出すであろう。
etenim quaerere ita debetis: ubi multa avare, multa audacter, multa improbe, multa perfidiose facta videbitis, ibi scelus quoque latere inter illa tot flagitia putatote. tametsi hoc quidem minime latet quod ita promptum et propositum est ut non ex illis maleficiis quae in illo constat esse hoc intellegatur verum ex hoc etiam, si quo de illorum forte dubitabitur, convincatur. quid tandem, quaeso, iudices? num aut ille lanista omnino iam a gladio recessisse videtur aut hic discipulus magistro tantulum de arte concedere? par est avaritia, similis improbitas, eadem impudentia, gemina audacia.
実に諸君は次のように探求すべきである。多くのことが貪欲に、多くのことが大胆に、多くのことが不正に、多くのことが裏切りをもって行われたのを目にするときには、その数多くの恥ずべき悪行の間に犯罪もまた潜んでいると考えよ。もっとも、これ自体は決して潜んでなどおらず、あまりにも明白に曝け出されているため、あの男にあると確定しているそれらの悪行からこれが理解されるだけでなく、むしろ万一それらの悪行のどれかについて疑念が生じるとしても、この件からそれが立証されるほどである。ところで一体どうだろうか、裁判員諸君、私は問いたい。あの剣闘士養成師はもはや剣から完全に手を引いたと見えるだろうか、それともこの弟子が師に対して技芸においてわずかでも引けを取っていると見えるだろうか。貪欲は同等であり、悪辣さは酷似し、破廉恥さは同一であり、大胆さは瓜二つである。
etenim, quoniam fidem magistri cognostis, cognoscite nunc discipuli aequitatem. dixi iam antea saepe numero postulatos esse ab istis duos servos in quaestionem. tu semper, Titi Rosci, recusasti. quaero abs te: 'Eine qui postulabant indigni erant qui impetrarent,1 an is te non commovebat pro quo postulabant, an res ipsa tibi iniqua videbatur?' postulabant homines nobilissimi atque integerrimi nostrae civitatis quos iam antea nominavi; qui ita vixerunt talesque a populo Romano putantur ut quicquid dicerent nemo esset qui non aequum putaret. postulabant autem pro homine miserrimo atque infelicissimo qui vel ipse sese in cruciatum dari cuperet, dum de patris morte quaereretur.2
実に、師の信義を知ったからには、今度は弟子の公正さを知るがよい。私はすでに先ほど、あの者たちから二人の奴隷が尋問のために幾度となく要求されたと述べた。ティトゥス・ロスキウスよ、お前は常に拒んだ。私はお前に問う。「要求していた者たちが、それを容れられるに値しない人々だったのか、それとも彼らがそのために要求していた相手がお前を動かさなかったのか、あるいは事柄自体がお前にとって不当に見えたのか」と。要求していたのは、私がすでに先ほど名を挙げた、我が国家の極めて高貴で極めて清廉な人々であった。彼らは、自らが口にすることは何であれ公正だと誰もが認めざるを得ないように生き、ローマ民衆からそのようにみなされている人々である。しかも彼らは、父の死について審問される限り、自分自身をも拷問に引き渡すことを望むほどである極めて惨めで極めて不運な人物のために要求していたのである。
res porro abs te eius modi postulabatur ut nihil interesset, utrum eam rem recusares an de maleficio confiterere. quae cum ita sint, quaero abs te quam ob causam recusaris. cum occiditur Sex. Roscius ibidem fuerunt. servos ipsos, quod ad me attinet, neque arguo neque purgo; quod a vobis oppugnari video ne in quaestionem dentur, suspiciosum est; quod vero apud vos ipsos in honore tanto sunt, profecto necesse est sciant aliquid, quod si dixerint perniciosum vobis futurum sit. — in dominos quaeri de servis iniquum est.3 — at non quaeritur; sex. enim Roscius reus est; neque enim, cum de hoc quaeritur, in dominos quaeritur; vos enim dominos esse dicitis. — cum Chrysogono sunt. — ita credo; litteris eorum et urbanitate Chrysogonus ducitur ut inter suos omnium deliciarum atque omnium artium puerulos ex tot elegantissimis familiis lectos velit hos versari, homines paene operarios, ex Amerina disciplina patris familiae rusticani.
さらに、お前に要求されていた事柄は、お前がその件を拒むかそれとも悪行を自白するか、何ら違いがないような性質のものであった。事態がこのようである以上、私はお前が何の理由で拒んだのかを尋ねる。セクストゥス・ロスキウスが殺害されたとき、彼らはその場にいた。奴隷たち自身については、私に関する限り、告発もしなければ弁護もしない。しかし、彼らが尋問に引き渡されないようお前たちによって妨害されているのを見ることは、疑わしいことである。まして彼らがお前たち自身のもとでこれほど高い敬意を受けている以上、口にすればお前たちにとって破滅をもたらすことになる何事かを、彼らが知っていることは確実で必然である。「主人に対して奴隷から審問を行うのは不当である」と。だが、そう審問されているのではない。なぜならセクストゥス・ロスキウスが被告人だからである。実際、この男について審問されるとき、主人に対して審問されているのではない。なぜならお前たちが自分たちこそ主人だと主張しているからである。「彼らはクリュソゴヌスと一緒にいる」と。なるほどその通りだろう。クリュソゴヌスは彼らの教養や洗練さに魅了されているのであろう、これほど多くの極めて洗練された名家から選りすぐられた、ありとあらゆる道楽と諸技芸を身につけた少年奴隷たちの間に、田舎風の家父長の教育をアメリアで受けた、ほとんど日雇い労働者のごとき男たちが混じることを望むほどに。
non ita est profecto, iudices; non est veri simile ut Chrysogonus horum litteras adamarit aut humanitatem, non ut rei familiaris negotio diligentiam cognorit eorum et fidem. est quiddam quod occultatur; quod quo studiosius ab istis opprimitur et absconditur, eo magis eminet et apparet. quid igitur?
裁判員諸君、決してそうではない。クリュソゴヌスが彼らの教養や人間味を深く愛したとか、家政の事務において彼らの勤勉さと忠実さを認めたなどということは、あり得そうもないことである。隠されている何事かがあるのだ。それは、あの者たちによって熱心に抑え込まれ隠されようとすればするほど、それだけいっそう際立ち、露わになるのである。それではどうだろうか。
- 119indigni erant qui impetrarent
形容詞 indigni に関係代名詞 qui と接続法未完了過去 impetrarent が後続する構文。dignus / indignus は古典期において不定詞や ut 節ではなく「qui +接続法」を伴って「…するに(値しない/ふさわしくない)」という結果的・特徴的性格を表す。
- 119dum de patris morte quaereretur
接続詞 dum が接続法未完了過去 quaereretur を伴い、「…でありさえすれば」「…を条件として」という限定・条件(proviso、dummodo と同義)を表す。直説法を伴って「…する間に」を表す時間副詞節ではない点に注意。
- 120in dominos quaeri de servis iniquum est
非人称受動不定詞 quaeri(審問が行われること)に前置詞句 in dominos(主人に対して)が結びついた構文。ローマ法において奴隷に対する拷問尋問(quaestio)を主人に不利な証言を引き出す目的で行うことの原則禁止に言及している。前置詞 in は対格を伴って不利益・敵対を表す。
