← キケロ

クィンクティウス弁護

§86-92

論証の総括と審判人アクィリウスへの懇願

キケロはこれまでの論証を総括してナエウィウスによる財産占有の違法性と強欲さを再確認し、審判人アクィリウスに対し、質朴な生活を送るクインクティウスを相手方の横暴と富の暴力から救うよう懇願して弁論を結ぶ。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§86

​ostendi quam multa ante fieri convenerit quam hominis propinqui bona possideri postularentur, praesertim cum Romae domus eius, uxor, liberi essent et procurator aeque utriusque necessarius. docui, cum desertum esse dicat vadimonium, omnino vadimonium nullum fuisse; quo die hunc sibi promisisse dicat, eo die ne Romae quidem eum fuisse; id testibus me pollicitus sum planum facturum qui et scire deberent et causam cur mentirentur non haberent. ex edicto autem non potuisse bona possideri demonstravi, quod neque fraudandi causa latitasset neque exsili causa solum vertisse diceretur.

私は、近親者の財産占有が要求される前に、どれほど多くのことが行われるべきであったかを示しました。とりわけ、ローマに彼の家や妻や子供たちがおり、双方にとって等しく親しい代理人がいたのですから。彼が出頭誓約は破られたと主張するのに対し、そもそもいかなる出頭誓約も存在しなかったこと、この男が自分に約束したと相手が主張する当日に、彼がローマにすら滞在していなかったことを私は明らかにしました。そして、そのことを知っているはずであり、偽証する理由も持ち合わせていない証人たちによって明白にすることを約束しました。さらに、不正を働く意図で潜伏したわけでもなく、亡命のためにローマの地を離れたと言われていたわけでもない以上、告示に基づいて財産が占有され得なかったことを論証しました。

§87

​reliquum est ut eum nemo iudicio defenderit.1 quod contra copiosissime defensum esse contendi2 non ab homine alieno neque ab aliquo calumniatore atque improbo, sed ab equite Romano, propinquo ac necessario suo, quem ipse Sex. Naevius procuratorem relinquere antea consuesset; neque eum, si tribunos appellarit, idcirco minus iudicio pati paratum fuisse, neque potentia procuratoris Naevio ius ereptum; contra istum potentia sua tum tantum modo superiorem fuisse, nunc nobis vix respirandi potestatem dare.

残る論点は、彼を法廷で誰も弁護しなかったという点です。これに対し私は、見知らぬ人物や告発屋や悪徳漢によってではなく、ローマ騎士であり、彼の親族かつ親しい友であり、セクスツス・ナエウィウス自身がかつて自分の代理人として残すのを常としていた人物によって、極めて十二分に弁護されていたと主張しました。そして彼が護民官に訴え出たとしても、そのために法廷に服する備えを怠っていたわけではなく、代理人の勢力によってナエウィウスから法が奪われたわけでもありません。むしろ相手側こそ、当時は自らの勢力によって優位に立っていたにすぎず、今や我々に息をつく余地すらほとんど与えていないのです。

§88

quaesivi quae causa fuisset cur bona non venissent, cum ex edicto possiderentur. deinde illud quoque requisivi qua ratione ex tot creditoribus nemo neque tum idem fecerit neque nunc contra dicat, omnesque pro P. Quinctio pugnent, praesertim cum in tali iudicio testimonia creditorum existimentur ad rem maxime pertinere. postea sum usus adversarii testimonio, qui sibi eum nuper edidit socium quem, quo modo nunc intendit, ne in vivorum quidem numero tum demonstrat fuisse. tum illam incredibilem celeritatem seu potius audaciam protuli; confirmavi necesse esse aut biduo dcc milia passuum esse decursa aut Sex. Naevium diebus compluribus ante in possessionem misisse quam postularet uti ei liceret bona possidere.

私は、告示に基づいて占有されていたにもかかわらず、なぜ財産が売却されなかったのか、その理由を問い質しました。次いで、あれほど多くの債権者の中で、なぜ当時も同じ行動を取った者がおらず、現在も異議を唱える者がおらず、全員がプブリウス・クインクティウスのために戦っているのか、その理由をも問い質しました。とりわけ、このような裁判では債権者たちの証言が事案にとって最も重要であるとみなされるのですから。その後、私は相手側の証言を利用しました。彼は、今主張しているところによれば当時生者の数にすら入っていなかったと自ら立証しているその人物を、最近になって自分の共同事業者として届け出たのです。そのとき私は、あの信じがたい迅速さ、というよりむしろ厚顔無恥さを持ち出しました。二日間で七百マイルを走破したか、あるいはセクスツス・ナエウィウスが財産の占有許可を申請する何日も前に占有のために人を派遣していたかのいずれかであるに違いない、と私は言明しました。

§89

​postea recitavi edictum quod aperte dominum de praedio detrudi vetaret; in quo constitit Naevium ex edicto non possedisse, cum confiteretur ex praedio vi detrusum esse Quinctium. omnino autem bona possessa non esse constitui, quod bonorum possessio spectetur non in aliqua parte, sed in universis quae teneri et possideri possint. dixi domum Romae fuisse quo iste ne aspirarit quidem, servos compluris, ex quibus iste possederit neminem, ne attigerit quidem; unum fuisse quem attingere conatus sit; prohibitum quievisse.

その後、私は所有者を農園から力づくで放逐することを公然と禁じる告示を朗読しました。その中で、ナエウィウスがクインクティウスを農園から力づくで放逐したと自認している以上、告示に基づいて占有したのではないことが確定しました。さらに私は、財産の占有は一部分においてではなく保持され占有されうる全体の財産において見なされる以上、財産はまったく占有されていなかったと論証しました。私は、ローマに相手が近づこうとすらしなかった家があり、相手が一人も占有せず手出しすらしなかった多数の奴隷がいたと述べました。相手が手を触れようとした奴隷は一人いましたが、阻止されるとおとなしく引き下がりました。

§90

​in ipsa Gallia cognostis in praedia privata Quincti Sex. Naevium non venisse; denique ex hoc ipso saltu quem per vim expulso socio possedit servos privatos Quincti non omnis eiectos esse. ex quo et ex ceteris dictis, factis cogitatisque Sex. Naevi quivis potest intellegere istum nihil aliud egisse neque nunc agere nisi uti per vim, per iniuriam, per iniquitatem iudici totum agrum, qui communis est, suum facere possit.

ガリア本土においても、セクスツス・ナエウィウスがクインクティウスの私有不動産には入らなかったことをあなた方は知りました。要するに、共同事業者を暴力で追い出して占有したこの牧草地そのものからも、クインクティウスの私有奴隷が全員追い出されたわけではないのです。このことから、またセクスツス・ナエウィウスのその他の言動や企てからも、相手が暴力と不正と不当な裁判によって共有地である農地全体を自分のものにしようとした以外には何も画策せず、今も画策していないことを誰もが理解できます。

§91

nunc causa perorata res ipsa et periculi magnitudo, C. Aquili, cogere videtur, ut te atque eos qui tibi in consilio sunt obsecret obtesteturque P. Quinctius per senectutem ac solitudinem suam nihil aliud nisi ut vestrae naturae bonitatique obsequamini, ut, cum veritas cum hoc faciat, plus huius inopia possit ad misericordiam quam illius opes ad crudelitatem.

さて、弁論を終えるにあたり、ガイウス・アクィリウスよ、事態そのものと危機の大きさが、プブリウス・クインクティウスにその老齢と孤立のゆえに、あなたとあなたの顧問団に対し、他の何ごとでもなく、真実が彼を支持している以上、相手の富が残酷さへと向かう力よりも彼の困窮が憐れみへと向かう力の方がまさるようあなた方の天性と善良さに従うことだけを懇願し嘆願することを強いているように思われます。

§92

​quo die ad te iudicem venimus, eodem die illorum minas quas ante horrebamus neglegere coepimus. si causa cum causa contenderet, nos nostram perfacile cuivis probaturos statuebamus; quod vitae ratio cum ratione vitae decerneret, idcirco nobis etiam magis te iudice opus esse arbitrati sumus. ea res nunc enim in discrimine versatur, utrum possitne3 se contra luxuriem ac licentiam rusticana illa atque inculta parsimonia defendere an deformata atque ornamentis omnibus spoliata nuda cupiditati petulantiaeque addicatur.

私たちが審判人であるあなたの前に出頭したその日に、私たちはかつて恐れていた相手の脅迫を意に介さないようになりました。もし事案と事案が争われるだけならば、私たちは自分たちの主張を誰に対しても容易に納得させられると確信していました。しかし、生き方そのものが生き方と争う以上、私たちはなおのこと審判人としてのあなたを必要としていると考えたのです。今や問題となっているのは、あの素朴で無骨な倹約が贅沢と放埓に対して自らを守り抜けるか、それとも辱められあらゆる名誉を奪われて裸のまま貪欲と傲慢に引き渡されるか、ということなのです。

構文注3 件
  1. 87reliquum est ut eum nemo iudicio defenderit

    非人称表現 reliquum est(残されているのは〜である)に名詞節を導く接続詞 ut と接続法 defenderit が後続し、節全体が文の主語として機能している構文。「残る相手側の主張は、誰も彼を法廷で弁護しなかったということである」の意。

  2. 87quod contra copiosissime defensum esse contendi

    接続関係詞 quod が前文の内容(法廷で誰も彼を弁護しなかったという相手の主張)を受け、前置詞 contra(これに対して)と結びついて文頭で接続詞的(「これに反して」「だがそれに対し」)に機能している。contendi の目的語は defensum esse の対格不定詞構文(意味上の主語 eum の省略)。

  3. 92utrum possitne

    先行する utrum と後続の an によって導かれる二重間接疑問文(in discrimine versatur の内容を説明)において、疑問小辞 -ne が動詞 possit に付加されている。utrum... an 構文において -ne が重畳的に付加される古典期ラテン語特有の冗長表現(pleonasm)。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi001.humanitext-lat2:86-92