← キケロ

クィンクティウス弁護

§46-49

財産差押えの過酷さと名誉剥奪の企図

キケローはナエウィウスが正規の訴訟を避けて保証金契約訴訟や過酷な財産占有に訴えた真の意図は、金銭の回収ではなくクインクティウスの生命・市民権を破滅させることにあると論難する。また、仮に出頭保証の懈怠があったとしても直ちに全財産を差し押さえ競売にかけることは非人道的であり、不名誉の極みであると訴える。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§46

​inveniri ratio, C. Aquili, non potest ut ad suum quisque quam primum sine cuiusquam dedecore, infamia pernicieque perveniat? profecto, si quid deberetur, peteret; non omnia iudicia fieri mallet quam unum illud unde haec omnia iudicia nascuntur. qui inter tot annos ne appellarit quidem Quinctium, cum potestas esset agendi cotidie, qui, quo tempore primum agere coepit, in vadimoniis differendis tempus omne consumpserit, qui postea vadimonium quoque missum fecerit, hunc per insidias vi de agro communi deiecerit, qui, cum de re agendi nullo recusante potestas fuisset, sponsionem de probro facere maluerit, qui, cum revocetur ad id iudicium unde haec nata sunt omnia, condicionem aequissimam repudiet, fateatur se non pecuniam sed vitam et sanguinem petere, is non hoc palam dicit:1 mihi si quid deberetur, peterem atque adeo iam pridem abstulissem;

ガイウス・アクィリウス、誰の不名誉や悪名や破滅も伴わずに、各自が速やかに自己のものへと到達する方法は見出せないのでしょうか。確かに、もし何らかの債務があったなら、彼は請求したはずです。これらすべての裁判が生じる源であるあの一つの裁判よりも、すべての裁判が行われることを好んだりはしなかったはずです。これほど多くの年月の間、毎日訴訟を起こす機会があったにもかかわらず、クインクティウスに督促すらせず、最初に訴訟を起こし始めた時期には、出頭保証の延期にすべての時間を費やし、その後には出頭保証をも破棄し、この男を罠にかけて共有地から暴力で追い出し、誰も拒まないのに本案について訴訟を起こす機会があったにもかかわらず、不名誉についての保証金契約を争うことを好み、これらすべてが生じる源であるあの裁判へと呼び戻されると、最も公平な条件を拒絶し、自分が金銭ではなく生命と血を求めているのだと告白している人物、その人物は公然とこう言っているのではないですか。 「私にもし何らかの債務があったなら、私は請求しただろうし、それどころかとうの昔に奪い去っていたであろう。

§47

​nihil hoc tanto negotio, nihil tam invidioso iudicio, nihil tam copiosa advocatione uterer, si petendum esset; extorquendum est invito atque ingratis; quod non debet, eripiendum atque exprimendum est; de fortunis omnibus P. Quinctius deturbandus est; potentes, diserti, nobiles omnes advocandi sunt; adhibenda vis est veritati, minae iactentur, pericula intendantur, formidines opponantur, ut his rebus aliquando victus et perterritus ipse se dedat? quae me hercule omnia, cum qui contra pugnent video, et cum illum consessum considero, adesse atque impendere videntur neque vitari ullo modo posse; cum autem ad te, C. Aquili, oculos animumque rettuli, quo maiore conatu studioque aguntur, eo leviora infirmioraque existimo. nihil igitur debuit, ut tu ipse praedicas.

もし請求すべきであったなら、私はこれほど大がかりな仕事も、これほど憎しみを買う裁判も、これほど多数の弁護団も利用しなかったであろう。相手の意に反して、不承不承のうちに力ずくで奪い取らねばならないのだ。相手に債務がないものを、強奪し絞り取らねばならないのだ。プブリウス・クインクティウスを全財産から叩き出さねばならないのだ。有力者、雄弁家、貴族をみな弁護に呼ばねばならないのだ。真実に暴力を加えねばならず、脅迫を浴びせ、危険を突きつけ、恐怖を対置して、相手がこれらのことによってついには打ち負かされ怯えて自ら身を委ねるようにしなければならないのだ」と。 誓って言いますが、私に対抗して戦う者たちを見るとき、そしてあの傍聴席の顔ぶれを考慮するとき、これらすべてのことが現に迫り、切迫しており、決して回避できないかのように見えます。しかし、ガイウス・アクィリウス、あなたへと目と心を向け直すとき、それらがより大きな企てと熱意をもって行われれば行われるほど、それらはますます軽薄で脆弱なものに思われます。したがって、あなた自身が言明しているように、彼は何らの債務も負っていなかったのです。

§48

​quid si debuisset? continuone causa fuisset cur a praetore postulares ut bona possideres? non opinor id quidem neque ius esse neque cuiquam expedire. quid igitur demonstrat? vadimonium sibi ait esse desertum. ante quam doceo id factum non esse, libet mihi, C. Aquili, ex offici ratione atque ex omnium consuetudine rem ipsam et factum simul Sex. Naevi considerare. ad vadimonium non venerat, ut ais, is quicum tibi adfinitas, societas, omnes denique causae et necessitudines veteres intercedebant. ilicone ad praetorem ire convenit? continuone verum fuit postulare ut ex edicto bona possidere liceret? ad haec extrema et inimicissima iura tam cupide decurrebas ut tibi nihil in posterum quod gravius atque crudelius facere posses reservares?

では、もし債務を負っていたとしたらどうでしょうか。法務官に財産の占有を要求する理由が、直ちにあったというのでしょうか。私としては、そのようなことは法でもなく、何人の利益にもならないと考えます。では、彼はいったい何を示しているのですか。出頭保証が自分に対して不履行にされたと彼は言います。ガイウス・アクィリウス、それがなされなかったことを私が論証する前に、義務の理念とすべての人の慣習に照らして、事柄そのものとセクストゥス・ナエウィウスの行為を併せて考察してみたいのです。あなたが言うには、あなたとの間に姻戚関係、共同関係、要するにあらゆる古い結びつきと親しい関係が存在していたその人物が、出頭保証に来なかったというのです。直ちに法務官のもとへ行くことが適切だったのでしょうか。告示に従って財産を占有することが許されるよう要求することが、直ちに正当であったのでしょうか。あなたは、将来により重くより残酷になしうる手段を自分に何も残さないほど熱狂的に、これらの極端で最も敵対的な権利へと走ったのですか。

§49

​nam quid homini potest turpius, quid viro miserius aut acerbius usu venire? quod tantum evenire dedecus, quae tanta calamitas inveniri potest? pecuniam si cuipiam fortuna ademit aut si alicuius eripuit iniuria, tamen, dum existimatio est integra, facile consolatur honestas egestatem. at non nemo aut ignominia adfectus aut iudicio turpi convictus bonis quidem suis utitur, alterius opes, id quod miserrimum est, non exspectat, hoc tamen in miseriis adiumento et solacio sublevatur. cuius vero bona venierunt, cuius non modo illae amplissimae fortunae sed etiam victus vestitusque necessarius sub praeconem cum dedecore subiectus est,2 is non modo ex numero vivorum exturbatur, sed, si fieri potest, infra etiam mortuos amandatur. etenim mors honesta saepe vitam quoque turpem exornat, vita ita turpis ne morti quidem honestae locum relinquit.

というのも、人にとってこれ以上に恥ずべきことが、男性にとってこれ以上に惨めで過酷なことが、身に降りかかりうるでしょうか。これほど大きな不名誉が起こり、これほど大きな災厄が見出されうるでしょうか。もし運命が誰かから金を奪ったとしても、あるいは誰かの不正が奪い去ったとしても、評判が無傷である限り、高潔さは困窮を容易に慰めます。しかし、悪名を被ったり恥ずべき裁判で有罪判決を受けたりした者も、少なからず自分の財産を享受しており、他人の富を――これこそ最も惨めなことですが――当てにすることなく、それでもこのことが惨状における助けと慰めとして彼らを支えます。しかし、財産が売却され、あの極めて豊かな富だけでなく必要な糧食や衣服さえも競売人の下に不名誉とともに晒された人物は、生者の数から締め出されるだけでなく、もし可能であるなら死者の下へとさえ追放されるのです。実に、高潔な死はしばしば恥ずべき生をも美しく飾りますが、このように恥ずべき生は、高潔な死にさえ余地を残さないのです。

構文注2 件
  1. 46qui inter tot annos ne appellarit quidem Quinctium ... is non hoc palam dicit

    関係詞 qui の導く長大な節が重畳された後に、主節の主語 is が現れる前置関係節構文(hyperbaton)。文の主たる骨格は「is non hoc palam dicit(その人物は公然とこう言っているのではないか)」であり、先行する qui 節群(ne appellarit... consumpserit... fecerit... deiecerit... maluerit... repudiet... fateatur)はナエウィウスの執拗で不当な行動を列挙して主語 is を修飾・規定している。

  2. 49cuius non modo illae amplissimae fortunae sed etiam victus vestitusque necessarius sub praeconem cum dedecore subiectus est

    主語として複数名詞 fortunae と「victus vestitusque necessarius(必要不可欠な食料と衣類)」の双方が non modo... sed etiam で並列されているが、述語動詞 subiectus est は直近の主語である victus vestitusque(単一の生活必需概念として単数扱い)に数的一致(近接一致)している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi001.humanitext-lat2:46-49