← キケロ

クィンクティウス弁護

§22-29

ナエウィウスの不在宣告と財産占有の強行

ナエウィウスは出頭期日の取り決めを不要と見せかけてクインクティウスをガッリアへ送り出した後、不在を突いて出頭違反を申し立て財産占有許可を得る。ローマでは代理人アルフェヌスが抵抗し、ガッリアでは共同農地から暴力で追放されたクインクティウスが属州総督フラックスに庇護を求める。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§22

​itaque ex eo tempore res esse in vadimonium coepit. Cum vadimonia saepe dilata essent et cum aliquantum temporis in ea re esset consumptum neque quicquam profectum esset, venit ad vadimonium Naevius. obsecro, C. Aquili vosque qui adestis in consilio, ut diligenter attendatis, ut singulare genus fraudis et novam rationem insidiarum cognoscere possitis.

こうしてその時以降、問題は出頭期日の取り決め(ヴァディモニウム)へと移行し始めました。出頭期日はしばしば延期され、この件にかなりの時間が費やされたにもかかわらず、何らの進展もなかった時、ナエウィウスが出頭期日にやって来ます。 ガイウス・アクィリウス、ならびに法廷顧問として臨席されている皆様、類稀な詐欺の手口と前代未聞の陰謀のからくりを認識していただけますよう、どうか注意深く耳を傾けてくださいますようお願い申し上げます。

§23

​ait se auctionatum esse in Gallia; quod sibi videretur se vendidisse; curasse ne quid sibi societas deberet; se iam neque vadari amplius neque vadimonium promittere; si quid agere secum velit Quinctius, non recusare. hic cum rem Gallicanam cuperet revisere, hominem in praesentia non vadatur;1 ita sine vadimonio disceditur. deinde Romae dies xxx fere Quinctius commoratur; cum ceteris quae habebat vadimonia differt ut expeditus in Galliam proficisci posset; proficiscitur. Roma egreditur ante diem ii Kalend. ​Februarias Quinctius Scipione et Norbano coss. quaeso ut eum diem memoriae mandetis. L. Albius sex. filius Quirina, vir bonus et cum primis honestus, una profectus est. Cum venissent ad Vada Volaterrana quae nominantur, vident perfamiliarem Naevi, qui ex Gallia pueros venalis isti adducebat, L. Publicium; qui, ut Romam venit, narrat Naevio quo in loco viderit Quinctium.

ナエウィウスは、自分はガッリアで競売を行ったこと、適当と見なしたものを売却したこと、組合が自分に何らの債務も負わぬよう手配したこと、自分はもはや出頭を要求することも出頭を約束することもしないが、もしクインクティウスが自分に対して何らかの訴訟を望むのであれば拒まないことを告げます。こちらクインクティウスはガッリアの財産を見直したいと望んでいたため、差し当たり彼に出頭を義務づけることはせず、こうして出頭期日の取り決めなしに散会となりました。その後、クインクティウスはローマにおよそ三十日間滞在し、身軽にガッリアへ出発できるよう、抱えていた他の出頭期日を延期して出発します。スキピオとノルバヌスが執政官の年、二月のカレンダエの二日前にクインクティウスはローマを発ちます。どうかその日を心に留めていただきますようお願いいたします。クィリナ区に属するセクストゥスの息子で、善良にしてとりわけ高潔な人物であるルキウス・アルビウスが同行しました。彼らがいわゆるウォラテッラエの浅瀬に到着した時、ナエウィウスの極めて親しい間柄で、ガッリアからかの男のために売り物の奴隷少年たちを連れて来ていたルキウス・プブリキウスに出くわします。プブリキウスはローマに到着するや、どこでクインクティウスを見かけたかをナエウィウスに報告します。

§25

​quod ubi ex Publicio audivit, pueros circum amicos dimittit, ipse suos necessarios ab atriis Liciniis et a faucibus macelli corrogat ut ad tabulam Sextiam sibi adsint hora secunda postridie. veniunt frequentes. testificatur iste "P. Quinctium non stetisse et stetisse se"; tabulae maxime signis hominum nobilium consignantur, disceditur. postulat a Burrieno praetore Naevius ut ex edicto bona possidere liceat; iussit bona proscribi eius quicum familiaritas fuerat, societas erat, adfinitas liberis istius vivis divelli nullo modo poterat.

プブリキウスからこのことを聞くや否や、ナエウィウスは友人たちの元へ奴隷を走らせ、自身もリキニウスの広間や食糧市場の入口から親しい者たちを呼び集め、翌日の第二時にセクスティウスの競売台に集まって立ち会ってくれるよう求めます。彼らは大勢集まりました。かの男は、「プブリウス・クインクティウスは出頭せず、自身は出頭した」と証言します。証書には主に名門の人々の印が捺され、散会となります。ナエウィウスは法務官ブルリエヌスに対し、告示に従って財産を占有することを許可するよう要求します。法務官は、かつて親交があり、組合関係を結んでおり、かの男の子供たちが生きている限り姻戚関係を決して断ち切ることのできない人物の財産を、差し押さえ公示するよう命じたのです。

§26

​qua ex re intellegi facile potuit nullum esse officium tam sanctum atque sollemne quod non avaritia comminuere ac violare soleat. etenim si veritate amicitia, fide societas, pietate propinquitas colitur, necesse est iste qui amicum, socium, adfinem fama ac fortunis spoliare conatus est vanum se et perfidiosum et impium esse fateatur.

この事から、強欲が損ない冒涜する習性のないほど神聖かつ厳粛な義務など存在しないということが、容易に理解できたはずです。実に、友情が誠実さによって、組合が信義によって、親族関係が敬虔さによって育まれるものであるならば、友人、組合仲間、親族から名声と財産を奪おうと企てたあの男は、自らが不誠実で裏切りに満ち、不敬な人間であることを認めざるを得ないのです。

§27

​libellos Sex. Alfenus, procurator P. Quincti, familiaris et propinquus Sex. Naevi, deicit, servolum unum quem iste prenderat abducit, denuntiat sese procuratorem esse, istum aequum esse famae fortunisque P. Quincti consulere et adventum eius exspectare; quod si facere nolit atque imbiberit eius modi rationibus illum ad suas condiciones perducere, sese nihil precari et, si quid agere velit, iudicio defendere.

プブリウス・クインクティウスの代理人であり、セクストゥス・ナエウィウスの友人にして親族でもあるセクストゥス・アルフェヌスが公示文書を引き剥がし、かの男が捕らえていた召使の少年一人を連れ去り、自分が代理人であること、ナエウィウスがプブリウス・クインクティウスの名声と財産に配慮して彼の帰還を待つのが正当であることを通告します。もしこれを行おうとせず、そのようなやり口でクインクティウスを自分の条件に従わせようと決意したとしても、自分は何ら慈悲を乞うことはなく、訴訟を起こしたいのであれば法廷で弁護すると宣言したのです。

§28

​haec dum Romae geruntur, Quinctius interea contra ius, consuetudinem, edicta praetorum de saltu agroque communi a servis communibus vi detruditur. existima, C. Aquili, modo et ratione omnia Romae Naevium fecisse, si hoc quod per litteras istius in Gallia gestum est recte atque ordine factum videtur.2 expulsus atque eiectus e praedio Quinctius accepta insigni iniuria confugit ad C. Flaccum imperatorem, qui tunc erat in provincia, quem, ut ipsius dignitas poscit, honoris gratia nomino. is eam rem quam vehementer vindicandam putarit ex decretis eius poteritis cognoscere.

これらのことがローマで行われている間、その間にクインクティウスは法にも慣習にも法務官の告示にも反して、共同の奴隷たちによって共同の牧草地と農地から力ずくで追い出されます。 ガイウス・アクィリウスよ、かの男の書簡を通じてガッリアで行われたこの行為が正当かつ秩序あるものと見なされるのであれば、ローマでナエウィウスが行ったすべてのことが節度と道理にかなっていたとご判断ください。農地から追放され放逐されたクインクティウスは、受けた甚だしい不正ののちに、当時属州にいたインペラトルたるガイウス・フラックスのもとへ逃れます。フラックスの名は、その高貴な地位が要求する通り、敬意を込めて言及いたします。彼がこの事件をどれほど激しく処罰すべきと考えたかは、その布告から知ることがおできになるでしょう。

§29

​Alfenus interea Romae cum isto gladiatore vetulo cotidie pugnabat; utebatur populo sane suo, propterea quod iste caput petere non desinebat. iste postulabat ut procurator iudicatum solvi satis daret;3 negat Alfenus aequum esse procuratorem satis dare, quod reus satis dare non deberet, si ipse adesset. appellantur tribuni; a quibus cum esset certum auxilium petitum, ita tum disceditur ut Idibus Septembribus P. Quinctium sisti sex. Alfenus promitteret.

その間アルフェヌスは、ローマであの年老いた剣闘士と日々闘っていました。かの男が生命と市民権を奪おうと絶えず狙っていたため、アルフェヌスは実に自らに味方する民衆の支持を利用していました。かの男は、代理人が判決金支払いの担保を提供するよう要求していました。アルフェヌスは、被告自身が出頭しているならば担保を提供する義務がない以上、代理人が担保を提供するのは正当ではないと拒否します。護民官たちへの訴願が行われ、護民官たちから確実な保護が求められた結果、九月のイーデースの日にセクストゥス・アルフェヌスがプブリウス・クインクティウスを出頭させると約束することで、その場は散会となったのです。

構文注3 件
  1. 23hominem in praesentia non vadatur

    vadatur はデポネント動詞(形式所相動詞)であり、能動的な意味「(相手に)出頭の保証・誓約を立てさせる」を持つ。対格 hominem はその目的語(ナエウィウス)であり、「差し当たり彼に出頭義務を課さない」の意となる。受け身で「出頭を求められる」と解釈しないよう注意を要する。

  2. 28existima, C. Aquili, modo et ratione omnia Romae Naevium fecisse, si hoc quod per litteras istius in Gallia gestum est recte atque ordine factum videtur

    命令法 existima(判断せよ/認めよ)が条件節 si ... videtur と呼応した反語的・譲歩的構文。「もしガッリアでの行いが正当と見えるならば、ローマでのすべての所業も道理にかなっていたと判断するがよい(到底そうは見えない以上、ローマでの所業も不当である)」という論理を展開する。主節命令法を真に受ける肯定命令ではなく、条件節の不当性を際立たせるための修辞的譲歩として解釈する。

  3. 29iudicatum solvi satis daret

    ローマ訴訟法における定型句。satis dare(担保・保証を提供する)に対し、受動不定詞 solvi を伴う iudicatum solvi(判決に従って支払われること)が目的・内容を表す名詞的句として結合し、「判決が下された場合の支払いの担保を提供する(cautio iudicatum solvi)」を意味する。代理人(procurator)が訴訟を引き受ける際に相手方から要求されることのあった法的手続き。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi001.humanitext-lat2:22-29