- 底本
- Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0448.phi002.humanitext-lat2:1.3.1-1.3.7
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
散会後、ポンペイウスは元老院議員や旧配下の兵士・百人隊長らを呼び集めて威嚇と動員を進め、元老院の自由な議事を圧迫する一方で、カエサルへの使節派遣を提案する動きも現れる。
Misso ad vesperum senatu omnes, qui sunt eius ordinis, a Pompeio evocantur. laudat promptos atque in posterum confirmat, segniores castigat atque incitat.
夕刻に元老院が散会すると、その身分に属する者全員がポンペイウスによって呼び集められる。彼は熱心な者たちを称賛して今後へ向けて力づけ、消極的な者たちを叱責し鼓舞する。
multi undique ex veteribus Pompei exercitibus spe praemiorum atque ordinum1 evocantur, multi ex duabus legionibus, quae sunt traditae a Caesare arcessuntur.
いたる所からポンペイウスの旧軍の兵士たちが褒賞と階級への期待から多数召集され、カエサルから引き渡された二個軍団からも多数が呼び寄せられる。
completur urbs, clivus,2 comitium tribunis, centurionibus, evocatis.
市街、丘への登り道、民会所は軍事護民官、百人隊長、古参召集兵で埋め尽くされる。
omnes amici consulum, necessarii Pompei atque eorum, qui veteres inimicitias cum Caesare gerebant, in senatum coguntur.
執政官たちの友人、ポンペイウスの近親者、そしてカエサルと古くからの敵対関係にあった者たちの近親者すべてが元老院へと駆り集められる。
quorum vocibus et concursu terrentur infirmiores, dubii confirmantur, plerisque vero libere decernendi potestas eripitur.3
彼らの怒声と押しかけによって気の弱い者たちは脅され、動揺する者たちは引き締められ、しかし大半の者からは自由に決議する権能が奪い取られる。
pollicetur L. Piso censor sese iturum ad Caesarem, item L. Roscius praetor, qui de his rebus eum doceant;4 sex dies ad eam rem conficiendam spatii postulant.
監察官L・ピソは、また法務官L・ロスキウスも同様に、カエサルのもとへ、これらの事態を彼に報告するために赴くと約束し、この事を完遂するために六日間の猶予を要求する。
dicuntur etiam ab nonnullis sententiae, ut legati ad Caesarem mittantur, qui voluntatem senatus ei proponant.
カエサルのもとへ、元老院の意向を彼に伝える使節を派遣すべしとする意見も、一部の者たちから述べられる。
- 1.3.2spe praemiorum atque ordinum
軍事文脈における ordinum は「百人隊長の階級・職位」(ordo)を指す。spe praemiorum atque ordinum は「金銭等の褒賞および軍内部での昇進・職位への期待」を意味する。
- 1.3.3clivus
フォールムおよび民会所(comitium)からカピトーリウムの丘へと上る坂道「カピトーリウムの坂道(Clivus Capitolinus)」を指す固有名詞的用法。
- 1.3.5plerisque vero libere decernendi potestas eripitur
plerisque は動詞 eripitur(奪われる)とともに用いられた分離の与格(dativus separationis)。libere decernendi は動名詞属格で potestas に係る。
- 1.3.6qui de his rebus eum doceant
先行詞は主節の主語である L. Piso と L. Roscius であり、qui ... doceant は接続法現在を用いた目的を表す関係詞節(「彼にこれらの事柄を報告・伝達するために」)。
