← テミスティオス

アリストテレス『形而上学』釈義

§37.10-38.26

天体の本質と永続的生成を引き起こす第一原因

テミスティオスは、可滅なものと天体を同じ元素から説明する古代人や複数の対立する原理を置く説を批判し、非質料的で不動の第一原因と天体の運動による永続的生成の構造を擁護する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§10#3

omnium autem placitorum, quae ab antiquis in naturalibus tradita sunt, turpissimum est illud, quod omnia ex iisdem elementis fieri posuerunt, et quae corruptioni obnoxia sunt et quae non sunt, cum ea, quae generantur, tum quae non generantur. nos vero iam distinximus: cum principiis corporum caelestium non conveniunt in materia corpora, quae circa terram habitant; sed stellae et earum motus causae sunt efficientes, motrices materiae, a qua generatio provenit, et magis hoc praestant erraticae stellae et sol et luna, hasque dicendum est aut materiam prorsus non habere, aut diversam materiam habere a materia generabilium et corruptibilium, ut intellectus etiam movens corpus non habet eandem materiam quam corpus. praeterea inter antiquos nemo dixit, cur generatio et corruptio non desinant, perinde atque nos, qui diximus ex accessu et recessu caelestium corporum hoc fieri, opinantes causam continuantem variam pendere a causa uno et eodem modo semper se habente.1 adhuc quidam intellegibilia atque omnibus nota transcendentes aiunt ea, quae sunt, aut ex eo, quod non est, fieri aut ex eo, quod actu est. insecabilia namque Anaxagorae et Empedoclis elementa ea, quae sunt, ex eo, quod actu est, fieri cogunt; quod quidem absurdum est. absurdius autem putant qui plura principia ponunt, sive tria sunt sive quatuor sive duo. potest enim quispiam dicere, quo modo omnia coniungi possint? cur principia hoc tantum numero sint, non alio?2 quodsi aliqua agunt et alia patiuntur, quid congregavit ea simulque iunxit et consentientia fecit? fateri ergo cogitur aliud nobilius principium reperiri, licet duo tantum principia sint, ut deus et materia aut densitas et raritas. nequeunt enim ex se ipsis congregari et consentire, ut alterum mutationem subeat, alterum agat. nos vero quia posuimus principium primum cum materia non mixtum et incorporeum, quod more amati et desiderati movens caelestia movet corpora, ortum autem atque interitum quia ex horum corporum motu nasci scimus, ex hac dubitatione evadimus. nam materiam non ponimus aequalem dignitate principatuque esse primo principio nec iungimus nulla re interiecta ultimam naturam primae naturae; at materiam ut obsequentem ponimus, corpora vero caelestia moveri propter primam causam, ut ei adsimilentur, posuimusque locum, qui circa terram est, necessario esse medium — nam impossibile est id, quod circulo cietur, non habere quidpiam natura stabile ut terram — et quoniam quae in medio sunt non eodem numero semper manere possunt, absolvit quidem deus et perfecit mundum, sed instituit perpetuam generationem, ut materia sequatur primam causam. nec solum ex hoc diluitur opinio ponentium plura principia corporea, aut deum et materiam principia esse, sed etiam ponentium formas tamquam rerum principia; nam ad formas quoque aliud praestantius principium adhiberi oportet, quo producantur quodque singulas inter se et cum generabilibus ac corruptibilibus componat. omnes igitur, qui in his sunt sententiis, potissimumque ii, qui ex contrariis res generant, coguntur ponere principium aliud his oppositum; nam contraria opponuntur, calidum frigido et rarum denso et unum pluribus. nos soli immunes huius sumus absurdi; nihil enim contrarium primae causae ponimus; nam omnia, quae contraria sunt, materiae sunt commixta et potentia eadem, quia invicem transmutantur. qui vero primum principium illis contrarium esse posuit, non solum in hoc absurdum incidit, ut ipsum tamquam primum principium non ponat, immo cum eo aliud principium aeque primum atque aeque nobile ponat, sed etiam concedere oportet hanc scientiam sapienter institutam habere aliam scientiam contrariam,3 quae quidem est scientia rerum, quae his contrariae sunt.

しかし、自然学において古代人によって伝えられたすべての主張の中で最も醜悪なものは、消滅を被るものも被らないものも、生成するものも生成しないものも、万物が同一の元素から生じると置いたことである。これに対してわれわれはすでに区別した。地球の周辺に住まう物体は、天体の諸原理と質料において一致しない。むしろ諸星とその運動こそが、そこから生成が引き起こされる質料の作用因であり、動因である。そして惑星や太陽や月がこのことをより強く果たしている。これらは質料を全く持たないか、あるいは可生可滅の事物の質料とは異なる質料を持っていると言わねばならない。それは、物体を動かす知性もまた物体と同じ質料を持たないのと同様である。さらに古代人のうち、なぜ生成と消滅が終わらないのかを語った者は一人もいなかった。天体の接近と後退からこれが生じると述べ、多様にして持続的な原因は常に一様かつ同一のあり方を保つ原因に依存していると考えたわれわれのように[語った者は誰もいなかった]のである。さらにある人々は、知解可能でありすべての人に知られている事柄を超えて、有るものは有らぬものから生じるか、あるいは現勢的であるものから生じるかのいずれかであると述べている。実にアナクサゴラスの不可分者やエンペドクレスの元素は、有るものが現勢的であるものから生じるとせざるを得なくしており、これは実に不条理である。しかし、三つであれ四つであれ二つであれ、より多くの原理を置く者たちは、さらに不条理なことを考えている。実に、万物がいかなる仕方で結合しうるのか、なぜ原理が他の数ではなくこの数だけでしかあり得ないのかを、誰が語り得ようか。そして、もしあるものが作用し他のものが作用を被るのだとすれば、何がそれらを集合させ、同時に結合させ、調和させたのか。それゆえ、たとえ神と質料、あるいは濃密と希薄のように原理が二つだけであろうとも、別のより高貴な原理が見出されることを認めざるを得ない。なぜなら、一方が変化を被り他方が作用するように、それら自身から集合し調和することはできないからである。 これに対してわれわれは、質料と混淆せず、愛され望まれるもののあり方で動かすことによって天体を動かす非物体的な第一原理を置き、また生成と消滅はこれら天体の運動から生じることを知っているため、この難問を免れるのである。なぜならわれわれは、質料が尊厳と支配権において第一原理と同等であるとは置かず、いかなるものも中間に介在することなしに究極の自然を最初の自然に結合することもしないからである。むしろわれわれは質料を従順なものとして置き、天体は第一原因に似通うように第一原因のゆえに動かされると置き、また地球の周辺にある場は必然的に中心であると置いたのである――なぜなら円運動させられるものが、地球のように本性上静止した何ものかを持たないことは不可能だからである――。そして中心にあるものは数において常に同一のまま留まることができないため、神は実に世界を全うし完成させたが、質料が第一原因に従うように、永続的な生成を制定したのである。 そしてこのことから、複数の物体的な原理を置く者たち、あるいは神と質料が原理であると置く者たちの見解が論破されるだけでなく、形相を事物の原理であるかのように置く者たちの見解も論破される。なぜなら形相に対しても、それによって形相が生み出され、個々の形相を相互に、また可生可滅のものたちとともに結合させる、別のより優れた原理が導入されねばならないからである。したがって、これらの見解に与するすべての者、とりわけ対立するものから事物を生成させる者たちは、これらに対立する別の原理を置くことを強いられる。なぜなら対立するものは対立させられており、温は冷に、稀は濃に、一は多数に対立するからである。われわれだけがこの不条理を免れている。われわれは第一原因にいかなる対立するものも置かないからである。実に、対立するすべてのものは質料と混淆しており、互いに変じ合うがゆえに可能態において同一である。しかし第一原理がそれらに対立するものであると置いた者は、第一原理そのものを第一原理として置かず、それどころかそれと等しく第一であり等しく高貴な別の原理を置くというこの不条理に陥るだけでなく、知慮深く制定されたこの学が対立する別の学、すなわちこれらに対立する事物の学を持つことをも認めねばならないのである。

構文注3 件
  1. 10perinde atque nos, qui diximus ex accessu et recessu caelestium corporum hoc fieri, opinantes causam continuantem variam pendere a causa uno et eodem modo semper se habente

    主文の nemo dixit ... の否定の響きを受け、perinde atque nos (われわれのように[語った者はいない])と接続する比較の省略構文である。関係代名詞 qui の節内に現在分詞主格 opinantes が主語(nos)を修飾する形で組み込まれ、「原因(causam)が……原因(a causa)に依存していると考えつつ」という理由・付帯状況の意図を示している。

  2. 10potest enim quispiam dicere, quo modo omnia coniungi possint? cur principia hoc tantum numero sint, non alio?

    potest quispiam dicere は修辞的疑問文であり、実質的に「誰も〜を語ることはできない(nemo potest dicere)」という強い否定を意味する。後続の間接疑問節 quo modo ... possint と cur ... sint が dicere の目的語として並列されている。

  3. 10qui vero primum principium illis contrarium esse posuit, non solum in hoc absurdum incidit, ut ipsum tamquam primum principium non ponat, immo cum eo aliud principium aeque primum atque aeque nobile ponat, sed etiam concedere oportet hanc scientiam sapienter institutam habere aliam scientiam contrariam

    主文は non solum ... sed etiam ... で結ばれた複文構造。前半は in hoc absurdum incidit に ut 節(結果・内容規定)が導かれ、さらに immo で補足されている。後半は oportet に対格不定詞構文(hanc scientiam ... habere ...)が続き、主語をなす関係節 qui vero ... posuit に対して二重の帰結的難点が提示されている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:37.10-38.26