- 底本
- Themistius, In Aristotelis Metaphysicorum Librum Λ Paraphrasis (latine expressa). Commentaria in Aristotelem Graeca V.5, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1903, pp. 1-39. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:25.30-27.10
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
不動の動者が一つか複数かという問題を立て、天文学的観察に基づき天球の運動に応じた複数の永続的実体の存在とその序列を論じるとともに、エウドクソスの三球説による太陽と月の運行モデルの解説に着手する。
Inquirendum autem est, utrum substantiarum huiusmodi, quae magnitudinem non habent expertesque materiae sunt, una sit ponenda, an plures. nam qui ante nos immateriales immobilesque substantias posuerunt, nihil certi de earum multitudine, quin etiam nihil proprie de earum numero dixere. qui enim formas induxere, inquiunt formas immateriales esse substantias atque immobiles, nihil tamen aiunt de earum numero et reliquere rem dubiam ad modum numerorum, quorum additamentum (?) nescitur. nam et ii, qui ideas numeros esse inquiunt, interdum in infinitum eas extendunt, interdum earum finem denarium ponunt numerum. nobis autem est dicendum ex hisce, quae praemissa sunt atque determinata, primum principium unum esse non permixtum materiae, incorporeum, primo motu continuo et perpetuo movens, omnis motionis atque mutationis immune. quod autem plures sunt substantiae post hoc primum principium, quae hoc pacto sunt, id invenitur ex ratiocinatione, et sensus attestatur. [nam] omne, quod movetur, a motore movetur, ac causa prima necessario una est et immobilis tum per se, tum per accidens; substantiae vero sequentium corporum motrices necessario multae sunt, pro numero corporum, quae moventur [ab eis], et hae quidem per se immobiles sunt, per accidens tamen moventur, perinde atque anima.1 nec tantum immobiles ponendae sunt, sed et perpetuae. natura namque stellarum substantia quaedam perpetua est, ac id, quod eas movet, perpetuum est. prius enim est moto; quod autem prius substantia est, substantia necessario est. multitudinem autem virtutum ex illa scientia, quae philosophiae familiaris [sima] est, ex astrologia, considerare oportet. haec enim de numero motuum, quibus unaquaeque errantium stellarum movetur, ac de numero orbium eas deferentium contemplationem facit. numerus vero orbium deferentium stellas diversus habetur apud Callippum ab eo, qui est apud Eudoxum, [sed haec breviter et summatim a nobis explicanda sunt]. illud vero tantum volumus, ut virtutes moventes tot sint, quot sunt corpora, quae moventur, et earum alia prima sit, alia secunda, secundum eum ordinem, quem et orbes habent inter se, ita ut non solum ordine, sed et essentia atque substantia differant. ordine namque inferiores minus nobiles sunt et hac ratione primum habent secundumve gradum; diversitas autem in substantia necessario subsequitur. familiarissimam autem philosophiae astrologiam esse dixi, quoniam haec sola de substantia sensibili perpetua quaerit, reliquae vero mathematicae accidentia contemplantur, quae corporibus contingunt, ut geometria quantitatem continuam, arithmetica discretam. ex astrologia vero vel mediocriter erudito patet unamquamque [vagantium] stellarum pluribus motibus ferri; et quodlibet corpus moveri manifeste cernitur. At quis numerus uniuscuiusque, item quis numerus omnium motuum planetarum sit, nunc quidem nobis ea, quae mathematicorum nonnulli dicunt, intellegendi gratia dicenda sunt, ut possit intellectu formari numerus determinatus. ceterorum vero, quae sequuntur, quaedam quidem nos ipsos quaerere decet, quaedam autem a quaerentibus sciscitari, ac, si quid praestantius invenerimus, quam invenerunt qui haec hactenus scrutati contemplatique sunt, omnia in medium afferemus illique fidem adhibebimus, qui certiorem fecerit inquisitionem. dico igitur Eudoxum lationem utriusque, solis ac lunae, in tribus esse sphaeris posuisse, quarum primam eam esse [dicebat], quae non vagantium est stellarum, secundam vero [per eum circulum, qui per media signa transit, tertiam per eum, qui est obliquus] in latitudine [ipsorum] signorum. in latitudine autem maiore circulum eum esse obliquum, per quem luna, quam eum, per quem sol fertur.2
ところで、大きさを持たず質料を欠いているこのような実体について、一つと措定すべきか、それとも複数と措定すべきかが探究されねばならない。なぜなら、われわれ以前に非物質的かつ不動の実体を措定した人々は、それらの多数性について確固としたことを何ら語らず、それどころかそれらの数について本来の意味で何ら語らなかったからである。実に形相を導入した者たちは、形相は非物質的な実体であり不動であると言うが、それらの数については何も語らず、その付加が知られていない数のように、この問題を疑わしいままに残した。実に、イデアは数であると言う者たちも、あるときはそれらを無限に拡張し、あるときはそれらの限界を十という数に置いている。しかしわれわれとしては、あらかじめ前提され決定された事柄から、第一の原理は一つであり、質料と混じり合わず、非物体的なものであり、連続的かつ永続的な第一の運動によって動かし、あらゆる運動と変化を免れていると言わねばならない。しかし、この第一の原理の後に、このようなあり方をしている実体が複数あるということは、推論から見出され、感覚も証言している。[実に]動かされるすべてのものは動かすものによって動かされ、第一の原因は自体的にであれ付帯的にであれ、必然的に一つかつ不動である。しかし、後続の物体を動かす実体は、[それらによって]動かされる物体の数に応じて、必然的に多数であり、これらは自体的に不動であるが、魂と同様に付帯的に動かされる。そしてただ不動と措定されるべきだけでなく、永続的とも措定されるべきである。実に星々の本性は永続的なある実体であり、それらを動かすものも永続的である。実に[動かすものは]動かされるものに先立ち、実体に先立つものは必然的に実体だからである。力能の多数性は、哲学に最も親しいかの学問から、すなわち天文学から考察されねばならない。実にこの学問は、惑星のおのおのが動かされる運動の数について、またそれらを運ぶ天球の数について観照を行うからである。しかし星々を運ぶ天球の数は、カリッポスにおいては、エウドクソスにおける数とは異なっている[が、これらはわれわれによって簡潔かつ要約的に説明されねばならない]。われわれが望むのはただ、動かす力能が、動かされる物体の数と同数であり、それらのうちのあるものは第一、あるものは第二であって、諸天球が相互に有している順序にしたがい、それゆえ順序においてだけでなく本質と実体においても異なる、ということである。実に順序において下位のものはより気高くなく、この理由によって第一あるいは第二の段階を持つのであり、実体における多様性は必然的にそれに追随する。しかし天文学が哲学に最も親しいと私が言ったのは、この学問のみが永続的な感覚的実体について探究し、他の数学的諸学は物体に付帯する付帯性を観照するからである。幾何学が連続的量を、算術が離散的量を観照するように。天文学から、中程度に学んだ者にとっても、[惑星]のおのおのが複数の運動によって運ばれることは明白であり、いかなる天体も動かされていることが明瞭に見て取れる。しかし、惑星のおのおのの運動の数、同様に惑星のすべての運動の数が何であるかについては、決定された数が知性によって形づくられ得るよう、理解のために数学者たちの何人かが述べている事柄を、今やわれわれは語らねばならない。しかし後続の残りの事柄については、あるものはわれわれ自身が探究し、あるものは探究する者たちから尋ね知るのがふさわしく、もしこれまでこれらを綿密に調べ観照した人々が見出したものよりも優れた何かを見出したならば、われわれはすべてを公に提示し、より確実な探究をなし遂げた者に信を置くであろう。そこで私は、エウドクソスは太陽と月という両者の運行を三つの天球のうちにあると措定した、と言う。彼はそれらのうち第一の天球は恒星たちの天球であり、第二の天球は[獣帯の中央を通過する円軌道に沿ったものであり、第三の天球は獣帯自体の]幅において[傾いている円軌道に沿ったものであると述べていた]。そして月が運ばれる傾いた円軌道は、太陽が運ばれる円軌道よりも大きな幅のうちにある。
- 8hae quidem per se immobiles sunt, per accidens tamen moventur, perinde atque anima
第一原因(第一の動者)が自体的に(per se)も付帯的(per accidens)にも不動であるのに対し、下位の諸天球を動かす動者たちが自体的には不動でありながら、それらが動かす天体自身の場所的回転に伴って付帯的に動かされる(per accidens moventur)という対比構造を示す。perinde atque anima(魂と同様に)は、身体の移動に伴って魂が付帯的に動かされるというアリストテレスの議論を比較の基準(副詞句)として導入している。
- 8in latitudine autem maiore circulum eum esse obliquum, per quem luna, quam eum, per quem sol fertur
先行する主動詞 dico(…と私は言う)に統制される対格不定詞構文(A.c.I.)。主語対格は circulum eum obliquum(かの傾いた円軌道が)、不定詞は esse(…である)、述語は in latitudine maiore(より大きな幅のうちに)。quam eum(…[の軌道]よりも)以下は比較級 maiore に呼応する比較節であり、eum の後には circulum が、per quem luna の後には動詞 fertur(運ばれる)がそれぞれ構文上補われて解釈される。
