- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:85.26-87.26
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
テミスティオスは、自然的な事物の能力には限界があること、および能力は未来に向かい過去には向けられないことを論じ、不生なものが滅びることや生じたものが不滅であることを否定して、『天体論』第1巻の注解を結んでいる。
corruptio enim et mutatio, quae est causa corruptionis eorum, quibus inest, non erunt, si generabile non generabitur. sed quod in fine eius sermonis addidit: nempe convenit igitur, ut non semper sit, et quod ab hoc sermone pendet, videlicet siquidem convenit, ut sit, idem fere est, quod antea praefatus fuit, dum inquit etiam, semper (enim) erit, cuius causam deinde assignavit, inquiens: siquidem fieri potest, ut sit, fierique etiam potest, ut non sit semper. Idem praeterea hoc etiam modo doceri potest. nullum ingenitum invenitur, quod vel casu vel fortuna innovari possit. ea enim, quae casu vel fortuna eveniunt, raro fiunt et sunt praeter id, quod est semper aut plerumque; quod autem ingenitum est et immortale, aut semper est aut plerumque; semper, si ex utraque extremitate infinito tempore distrahatur,1 aut plerumque, si ex altera duarum extremitatum distrahatur, quemadmodum id, quod ortum habet, omni consequenti tempore, et id, quod interitum sentit, omni tempore praeterito. cum autem generabile tale et corruptibile tale non sint casu vel fortuna, perspicuum est, quod natura sunt. etenim omne, quod est, aut natura est aut casu — ea enim, quae ex arte fiunt, extra haec sunt — res vero omnes naturales proprias earum potentias custodiunt. si vero eas non custodierint ac in alias dispositiones commearint, earum transitus vel casu erit — tum rerum naturalium et earum, quae casu vel fortuna sunt, dispositio una atque eadem esset — vel earum transitus quoque secundum naturam erit. itaque transitu servato si ipsae mutabuntur, transitus quoque earum aut natura erit aut casu; quare convenit, ut naturales potentiae terminos habeant. quodsi terminos habuerint, et id, quod nunc ortum habet aut interitum sentit, natura erit ante interitum. perspicuum est igitur, id, quod nunc evenit naturae ac his duabus dispositionibus subiectae materiae, videlicet generationi rerum earumque esse, privationique et non esse, terminum habere, ex quo amplius non mutatur. quare convenit, ut genitum privatum non sit, quin possit commutari; interitus ergo ei quoque eveniet, tempore quo est. itidem non deprehendimus, quod interitum sentit semper, propriam eius naturam egredi et cum permanserit aliquando natura sua, permanet quoque ea dispositione, in qua est immortale, et cum naturam suam custodierit, eam potentiam quoque servabit, cuius causa transmutatur. quare convenit, ut plures potentias infinito tempore simul habeat et cum statuerimus, ut huius potentiae actio permaneat, quod statuimus, falsum erit, quod fieri non potest et reliqua, quae toties praefati sumus. Impossibile enim est, ut dicatur genitum proprias potentias (exempli causa) custodire ac aeternum incorruptibile permanere una cum ea potentia, quae mutationis causa sit, videlicet mutationis in praeterito. quare actionem potentiae, quae ei interitum adsciscat, cum statuerimus, id nos statuisse2 eam iam praeterisse atque tunc non fuisse. itaque ex hoc sermone omnino elici non posse unum et idem esse et non esse. non enim est aliquis, qui hoc asseveret. vis enim, quae futura est, de eo, quod praesens est, non autem de praeterito dicitur. cum enim dicemus quidpiam habere potentiam, qua cras omnino non erit, absurda haec assertio ac dissentanea non erit; si vero dicamus habere potentiam, qua heri omnino non sit, hoc profecto ridiculosum ac dissentaneum existit. idem praeterea de eo, quod originem habet, sed interitum non sentit, intellegi potest, siquidem cum occidet, custodiet potentiam, quae ei omnino esse adsciscit. si vero haec potentia inerit ei, quod iam praeteriit, et quod iam praeteriit, potentiam actionis non habet, quae illi interitum omnino afferat, igitur eius potentia erit secundum id, quod superioribus temporibus fuit ac id quod iam praeteriit. Praeterea post has generales novas etiam rationes adducit. naturaliter etiam, inquit, si consideremus, videlicet rationem particularium eorumque, quae sub sensum cadunt, non invenimus ullo modo fieri posse, ut ea, quae non generata sunt, intereant, et quod interire potest, ingenitum sit. etenim ad sensum videmus ea omnia, quae originem habent, interitum sentire et e converso. alterantur autem contrariis, ut puta valetudo morbo et quiete motio, eorumque commutatio e contrariis in contraria erit, et reliqua, quae in Libro de Ortu et Interitu dicta sunt. cuius sane ratio est, quoniam id, quod semper est quodque interitum non sentit, contrarium non habet. similiter etiam quod genitum est et semper existit et quod ingenerabile est et corruptibile, quemadmodum dixerunt. Finis Primi Libri de Caelo et Mundo.
なぜなら、生起可能なものが生起しないとするならば、消滅と、それが内在するものの消滅の原因である変化とは存在しないであろうからである。しかし、彼がその論説の終わりに付け加えたこと、すなわち「したがって常に存在するのではないことが整合的である」ということ、およびこの論説に依存していること、すなわち「もし存在することが整合的であるならば」ということは、彼が以前に前置きしたこと、すなわち「(なぜなら)常に存在するであろう」とも述べ、次いでその原因を「もし存在することが可能であり、また常に存在しないことも可能であるならば」と言って付与したことと、ほぼ同一である。さらに同じことは、次のようにも教示されうる。偶然によってであれ運によってであれ新たに生じうる不生なものは、何一つ見出されない。というのも、偶然または運によって生じる事柄は稀に生じるのであり、常に、あるいは多くの場合にあることの埒外にあるからである。しかるに、不生であり不死であるものは、常にあるか、あるいは多くの場合にある。両端から無限の時間にわたって引き伸ばされるならば常にあるのであり、生起を持つものが後続するすべての時間においてあり、消滅を被るものが過去のすべての時間においてあるように、二つの端の片方から引き伸ばされるならば、多くの場合にあるのである。しかるに、そのような生起可能なものやそのような可滅的なものは偶然や運によるものではない以上、それらが本性によるものであることは明白である。なぜなら、存在するすべてのものは本性によるか、偶然によるかであるからである――というのも、技術によって作られるものはこれらの外にあるからである――しかるにすべての自然的事物は、それら自身の固有の能力を保持している。しかしもしそれらがそれらを保持せず、他の素質へと移行したとするならば、それらの推移は偶然によるものであるか――その場合、自然的事物と偶然や運による事物の素質は同一かつ単一のものとなるであろう――、あるいはそれらの推移もまた本性に従ったものであるかのいずれかであろう。したがって、推移が保たれた上でそれら自身が変化するならば、それらの推移もまた本性によるか偶然によるかであろう。それゆえ、自然的な能力が限界を持つことが整合的である。そしてもし限界を持つならば、現在生起を持つもの、あるいは消滅を被るものもまた、消滅に先立って本性によるであろう。したがって、現在本性に対して、そしてこれら二つの素質、すなわち事物の生成とそれらの存在、および欠如と非存在に基底としてある質料に対して生じることは、それ以上変化しない限界を持つ、ということは明白である。それゆえ、生じたものが変化しうることを欠いているのではない、ということが整合的である。したがって消滅は、それが存在する時間において、それにも生じるであろう。同様に我々は、常に消滅を被るものがそれ自身の固有の本性を踏み越えることを見出すことはなく、それがかつて自身の本性によって存続したならば、それが不死であるところのあの素質においても存続し、自身の本性を保持したならば、それによって変ずる原因である能力をも保つのである。それゆえ、無限の時間において複数の能力を同時に持つことが整合的であり、我々がこの能力の活動が存続すると措定したとき、我々が措定したことは偽となり、不可能なこと、および我々が何度も前置きした残りの事柄が生じるであろう。なぜなら、(例えば)生じたものが固有の諸能力を保持し、変化の原因である能力、すなわち過去における変化の原因である能力とともに、永遠に不可滅のまま存続する、と言われることは不可能であるからである。それゆえ、それに消滅をもたらす能力の活動を我々が措定したとき、それがすでに過ぎ去っており、その時には存在しなかったということを我々が措定したことになるのである。したがってこの論説から、同一のものが存在し、かつ存在しないということは決して引き出されえない。なぜなら、このように断言する者は誰もいないからである。というのも、未来にある力は現在あるものについて言われるのであって、過去のものについて言われるのではないからである。なぜなら、何かが明日まったく存在しないことになる能力を有していると我々が言うとき、この主張は不条理でも不整合でもないであろうが、もし昨日まったく存在しないような能力を有していると我々が言うならば、これは確かに滑稽であり不整合であるからである。さらに同じことは、起源を持つが消滅を被らないものについても理解されうる。もしそれが滅びるときにも、それに完全に存在をもたらす能力を保持しているとするならばである。しかしもしこの能力がすでに過ぎ去ったものに内在し、かつすでに過ぎ去ったものはそれに完全に消滅をもたらす活動の能力を持たないとするならば、それゆえその能力は、以前の時間においてあったこと、およびすでに過ぎ去ったことに従うものとなるであろう。さらにこれらの一般的な論拠の後に、彼は新たな論拠をも導入している。自然学的に考察するとしても、すなわち個別の事物や感覚の対象となる事物の理路を考察するとしても、生成されなかったものが消滅すること、および消滅しうるものが不生であることは、いかなる仕方によっても起こりえないことを見出す、と彼は言う。なぜなら感覚において我々は、起源を持つすべてのものが消滅を被り、またその逆も同様であることを見るからである。しかるにそれらは反対のものによって変質するのであり、例えば健康は病気によって、運動は静止によって変質し、それらの変化は反対のものから反対のものへの変化となるであろう。そして残りのことは『生起と消滅について』の書において述べられたとおりである。これの確かな理由は、常にあり消滅を被らないものは反対のものを持たないということである。同様に、彼らが述べたように、生じたものであって常に存在するもの、および生起不可能であって可滅的であるものについてもそうである。 『天体と世界について』第1巻の終わり。
- 1.12distrahatur
動詞distraho(引き離す、引き伸ばす)の接続法現在受動態。「(時間的に)延長される」の意。ギリシア語παρατείνεσθαι(延長される)等の反映と解される。ex utraque extremitate(両端から、すなわち過去と未来の双方へ無限に)あるいはex altera duarum extremitatum(二つの端の片方から、すなわち過去または未来の一方向へ無限に)引き伸ばされるという時間的広がりを表す構文。
- 1.12id nos statuisse
quareに導かれ、挿入されたcum statuerimus節の後に続く対格不定詞構文。先行文のImpossibile enim est, ut dicatur...に係属するか、あるいは含意される帰結の動詞を受けて「[…ということが言われる/帰結する]」という構造を成す。代名詞idは後続する同格的不定詞句eam iam praeterisse atque tunc non fuisse(それがすでに過ぎ去り、その時には存在しなかったということ)を先取りしている。
