← テミスティオス

アリストテレス『天界について』釈義

§62.37-64.34

世界の周期的変異と生成・消滅の普遍的連関

テミスティオスは、世界が周期的に解体・再構成されるという説(エンペドクレス等)は世界の永遠性を否定するものではなく状態の交代にすぎないと論じた上で、世界が一度きり生成・消滅するという第三の立場を排斥し、生成と消滅・不滅性の普遍的な概念連関の検討へと進む。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1.10#4

dicere enim mundum dissolvi terminarique diversis temporibus, a nostra sententia alienum minime existit, quae est, ut mundus aeternus custodiatur. sed nos dicimus, si eius transmutatio a quavis dispositione in aliam esset corruptio, hoc nihil aliud esset ac si quis putaret, si unus idemque homo ex pueritia in senectutem, oppositam dispositionem, transmutatus sit, eiusmodi transitus ac diversas transmutationes corruptionem esse. etenim si quemadmodum elementorum, quae mundi materia sunt, concretiones numero semper diversae inveniuntur nec possunt aliquando in una eademque dispositione permanere, ita etiam formae, quae in illis compositionibus, non numero solum verum etiam specie diversae inveniuntur, ita quidem ut prima forma desineret esse ac in aliam formam undequaque diversam commutaretur: forsitan hoc modo probabilis hic sermo extitisset. verum si ad eandem formam omnino semper erit regressus, non poterit mundus hoc quoque iure non aeternum esse,1 praesertim secundum eorum sententiam, qui duo contraria ponunt in eo ac utrumque dispositionis ei convenientis causam statuunt, quemadmodum Empedocles opinabatur, qui dissolutionis causam odium, concretionis vero amorem esse pronuntiabat. quare convenit, si mundi constitutio est veluti corporis idque in duabus dispositionibus simul consistat, ut mundus quoque semper maneat. non enim consentaneum erit propter mundi transmutationes, quae in terra fiunt, qualis sunt aestas atque hiems, quae duae dispositiones diversae sunt, de illis affirmare, ut eius generatio et interitus existant. Deinceps adversus tertiae positionis auctores regreditur, qui mundum esse genitum uno tempore, altero vero ita interiturum adstruunt, ut minime amplius renascatur, quemadmodum reliqua omnia, quae ortum interitumque perpetiuntur. Deinde ait, si itaque mundi infiniti extitissent, tametsi non vera, posse tamen esse haec positio aestimaretur; apertius autem inferius explicabitur, num videlicet haec positio esse possit nec ne, cum investigaverimus, num fieri possit, ut genitus sit mundus et non intereat, an ingenitum aliquod possit interire. etenim si plures, uti diximus, mundi essent, fieri posset, ut mundus aliquando interiret et amplius non reverteretur. at si plures mundi non sint, sed unus tantum existat, fieri non potest ita eum interire, ut amplius minime revertatur. Nos autem dicemus, quanam ratione eveniat. etenim si unum mundum esse statuerimus, cui interitus contingat, id profecto ei evenit, cum regreditur in eam dispositionem in qua, antequam esset, constiterat. etenim quemadmodum genitus est propter eam dispositionem, quam habebat, antequam generaretur, mediante transmutatione, quae fit ex ea in hanc dispositionem, in qua modo f. 18ᵒ consistit,2 ita cum in eam haec dispositio dissolvetur, revertetur eadem dispositio, quae ab initio erat, quandoquidem eadem de causa ad illam revertetur. non enim fieri posset, ut mundus ex ea dispositione generaretur, quae in hanc dispositionem commutari non potest; quod si ita se haberet, omnino non transmutaretur. si vero in ea dispositione, quae mundi generationem praecedit, erat potentia, qua poterat hic mundus generari, in eam mundus hic rursus dissolvetur, siquidem manet eius potentia. quare mundus quoque infinitiens generabitur. etenim eius dispositio, quae mundi ortum praecedit, non desinit esse nec commutabitur, siquidem ingenita existit, et hic mundus, etsi genitus sit, ea dispositione, quae ortum eius praecedit, remanente mundus hic ex ea generabitur; si autem in infinitum procedat, ea prima dispositio, sicuti erat, semper remanebit nec non quod ex ea generabitur, etiam remanebit. hac itaque ratione perspicuum sit, mundus si unus tantum existat, fieri non posse, ut ea corruptione intereat, a qua amplius minime revertatur. si vero cum corrumpetur, in primam dispositionem, in qua antea fuit, non revertetur, sed in alium mundum transferetur ac de eo mundo in alium et sic in infinitum, fieri non potest, ut ad id, quod finem non habet, regredi ac reverti possit; infinitum enim pertransiri non potest. Et quoniam Aristoteles nonnullos commemoravit, quibus videtur posse aliquid, quod ortum non habuerit, interire, et non interire id, quod habuit originem, et reliqua quae sequuntur, hic profecto disquirere intendit, num fieri possit, ut id non intereat, quod habuit originem. de hac autem positione disseruit et in hoc quidem non peccavit. quare consentaneum est, ut non solum de mundo inquiramus, an incorruptibilis existat, tametsi ortum habuerit, verum absolute quoque convenit investigare de eo, quod generatur quodque originem non habet, ac de eo, quod interit quodque interitum non admittit, quonam modo unum ad alterum omnino consequatur.3 etenim ab universali sermone de his rebus haec de mundo quoque speculatio intellegetur.

実際、世界が異なる諸々の時において解体され終結させられると語ることは、世界が永遠に保たれるという我々の見解から決して無縁なものではない。しかし我々の主張によれば、もしある配置から別の配置への世界の変異が消滅であるとするなら、これは、一にして同一の人間が幼年期から反対の配置である老年期へと変異させられた場合、そのような推移や相異なる変異を消滅であると誰かが考えるのと何ら異ならないであろう。というのも、もし世界の質料である諸元素の凝集が数において常に異なって見出され、かつ一にして同一の配置にとどまることが決してありえず、同様にそれらの合成物のうちにある諸形相もまた、数においてのみならず種においても異なって見出され、その結果、最初の形相が存在することをやめ、あらゆる点で異なる別の形相へと変異させられるというのであれば、おそらくこの議論はこのようにして説得力を持ったであろう。しかし、もし全く常に同一の形相へと回帰するのであれば、この権利によってもまた世界が永遠でないことはありえないのであり、とりわけ、世界のうちに二つの反対のものを措定し、かつそれらの各々をそれにふさわしい配置の原因と定める者たちの見解、すなわち解体の原因を憎悪とし凝集の原因を愛であると言明したエンペドクレスが考えていたような見解に従うなら、なおさらそうである。それゆえ、もし世界の構造が物体の構造のごときものであり、かつそれが二つの配置のうちに同時に成り立つのであれば、世界もまた常に持続することが理にかなっている。なぜなら、夏と冬のように大地において生じる世界の変異――これらは二つの異なる配置である――のゆえに、それらの変異について、それらが世界の生成と消滅であると断言することは理にかなっていないからである。 引き続いて彼は第三の定立の主唱者たちに対抗して立ち戻るが、彼らは、世界が或る時に生成し、別の時にはもはや再び生まれることがないように消滅すると主張するのであり、それは発生と消滅を被る他のあらゆるものと同様である。次いで彼は言う、それゆえもし無限の世界が存在したとすれば、真実ではないにしても、この定立は成立しうると見なされたであろう。しかし、世界が生成しながら消滅しないことがありうるのか、あるいは不生成の何ものかが消滅することがありうるのかを我々が探究したとき、この定立が成立しうるのか否かについて、以下でより明瞭に説明されるであろう。というのも、もし我々が語ったように複数の世界が存在するならば、世界がいつか消滅して二度と立ち戻らないということも生じうるからである。しかし、もし複数の世界が存在するのではなく、一なる世界のみが現存するのであれば、世界がもはや決して立ち戻らないように消滅することはありえない。 さて我々は、いかなる理路によってそれが生じるかを語ろう。実際、もし消滅が身に降りかかる一なる世界が存在すると我々が定立したならば、そのことが世界に生じるのは、世界が存在する前にそのうちにとどまっていたあの配置へとそれが立ち戻るときに他ならない。なぜなら、それが生成する前に有していたあの配置のゆえに、その配置から世界が現在 f. 18ᵒ とどまっているこの配置へと生じる変異を通じて世界が生成したのと同様に、この配置があの配置へと解体されるとき、同一の理由によってあの配置へと立ち戻る以上、最初からあったのと同一の配置が立ち戻るであろうからである。というのも、この配置へと変異しえないようなあの配置から世界が生成することはありえないからである。もしそのようであったならば、まったく変異しなかったであろう。しかるに、もし世界の生成に先立つあの配置のうちに、この世界が生成されうる潜勢力があったとすれば、その潜勢力がとどまる限り、この世界は再びあの配置へと解体されるであろう。それゆえ世界はまた無限回生成するであろう。実際、世界の発生に先立つその配置は、不生成で現存する以上、存在することをやめず変異させられもしないであろうし、この世界は、たとえ生成したとしても、その発生に先立つあの配置がとどまる限り、その配置から生成するであろう。そしてもし無限に進むとするなら、あの最初の配置は、かつてあったとおりに常に残るであろうし、そこから生成するものもまた同様に残るであろう。したがってこの理路によって、世界が一なるものとしてのみ現存するならば、そこから二度と決して立ち戻らないようなあの消滅によって世界が滅びることはありえない、ということが明瞭となるであろう。しかし、もし消滅するときに、以前にあった最初の配置へと立ち戻るのではなく、別の世界へと移され、その世界からまた別の世界へ、かくして無限へと移されるならば、終わりのないものへと立ち戻り回帰しうるということはありえない。無限なものは通過されえないからである。 そして、発生を持たなかった或るものが消滅しうること、また発生を持ったものが消滅しないこと、およびこれらに後続する残りの事柄が可能であると考える幾人かの者たちにアリストテレスが言及した以上、ここで彼は、発生を持ったものが消滅しないということがありうるのか否かを精査することを意図しているのである。しかるに彼はこの定立について論じ、かつこの点において決して誤りを犯さなかった。それゆえ、世界が発生を持ったとしても不滅のものとして現存するのか否かを我々が探究するだけでなく、生成するものと発生を持たないものについて、また消滅するものと消滅を受け入れないものについて、一方が他方にいかに全く必然的に帰結するかを端的に探究することもまたふさわしい。なぜなら、これらの事柄に関する普遍的な議論から、世界に関するこの考察も理解されるであろうからである。

構文注3 件
  1. 1.10non poterit mundus hoc quoque iure non aeternum esse

    二重否定(non poterit ... non aeternum esse)による強い肯定表現。「この権利(法的根拠・理拠)によっても世界が永遠でないことはありえない(=世界は必然的に永遠である)」を意味する。hoc quoque iure は先行する同一形相への必然的回帰に基づく論拠を指す奪格句。

  2. 1.10in qua modo f. 18ᵒ consistit

    写本マージンまたは底本頁付に由来するフォリオ番号(folio 18 recto)の指示記号 f. 18ᵒ が本文に混入した箇所。構文上は in qua modo consistit(「世界が現にそのうちにとどまっている」)という関係節の骨格の中に位置する。

  3. 1.10quonam modo unum ad alterum omnino consequatur

    間接疑問節を導く quonam modo に対し、主語 unum と前置詞句 ad alterum は先行する四つの対概念(生成するもの/始原を持たないもの、消滅するもの/消滅を受け入れないもの)の相互の論理的帰結関係(「一方が他方にいかに必然的に帰結するか」)を総括的に指している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:62.37-64.34