- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:26.27-28.12
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
テミスティオスは、回転運動する物体が有限な時間内に空間を通過・分離するという経験的事実から天球が無限でありえないことを論証し、次いで球や円などの幾何学的図形はその本性上有限な限界を有するため無限な球やその無限な回転運動はありえないと論じる。
etenim segregatio divisioque finito infinitoque competunt, utrique enim commune est ac universale, aequali et inaequali, sive iuxta se sint posita et non proxima, sive eorum alterum ita se habeat. perspicuum est autem ex iis, quae in Physicis a nobis declarata sunt, motum infinitum, hoc est cuius tempus fuerit infinitum, non absolvi tempore finito; etenim finitum, a quo infinitum se separat, quantumvis minimum sit, infinito tempore ab eo separatur. Quamobrem rationi omnino consentaneum est, cum magnitudo, quantumvis minima sit, movebitur, ut infinitam magnitudinem intersecet ac separet, congruum est, inquam, ut tempus, quo eam intersecabit, indefinitum existat.1 nihil autem interest utrum hae duae magnitudines, quarum altera alteram pertransit intersecatque, per rectam an per curvam lineae oppositionem segregentur. corpus igitur, quod in orbem convertitur, si infinitum extitisset, fieri non posset, ut ullo unquam tempore id pertransiret intersectaretque, quod ab eo pertransitur, utputa spatium unius gradus in terrae superficie, neque finito tempore ab eo separaretur. at videmus, quod distantias summe minimas pauco tempore peragrat separatque, igitur consentaneum est, ut infinitum non sit. sententiam vero roborat iis, quae oculis assequimur; corpus etenim quod in orbem convertitur, ab iis omnibus, quae circumagit atque apprehendit, quamvis summe minima sint, finito tempore separatur. haec autem ratio congruit corpori, quod in orbem convertitur, quodque ad sensum moveri conspicitur. de hoc namque corpore pertractare intendit, minime autem de infinito in universum, quod moveri non possit, quemadmodum existimatur Aristoteles voluisse in eius dictionis exordio, cum inquit: insuper autem ex his manifesto apparet id, quod finem non habet, fieri non posse ut moveatur. etenim qui declarare tentat infinitum moveri non posse, illi profecto indecorum est, si ad hoc assumat, quod corpus, quod in orbem fertur, tempore finito movetur.2 at quia hoc loco de rotundi corporis motu tantum pertractatur, quatenus eiusmodi motus finito tantum tempore absolvitur, sequitur, corpus, quod in orbem torquetur, ut infinitum censeatur, fieri non posse. Deinceps cum dicit figuram eius esse sphaericam, ex hoc illius motum infinitum non esse deduxit. eius enim perennitas ex eo provenit, quod non movetur ad eum locum, quem iam transivit, siquidem ex hac ratione deduxit finitum esse, non autem inde quod circulari motu perpetuo non movetur, eo quod infinitae quietes ac morae intercipiantur.3 etenim sic se habet, quem hac de re instituit, sermo: sicuti linea et praesertim finita fieri non potest, in quantum linea est ac eius figura est figura lineae, ut figuram non habeat, vel infinita existat, nisi secundum longitudinem, sic etiam superficies, ut est superficies (ex hoc autem finis atque extremi pluralitatem innuit, nam superficies est, inquantum est finita) fieri hercle non potest, ut sit infinita, nisi forte finis indefinitus existat; at si fines, hoc est lineae terminatae fuerint, omni ex parte, figura videlicet et magnitudine, finita erit. eademque ratione impossibile est, ut circulus, quadratum, vel quaevis alia figura infinita existat. est enim figura, quae vel uno termino vel pluribus clauditur. etenim linea superficiesque si earum unaquaeque finita extitisset, ut est linea et superficies, ac propria peculiarique eius natura, non dabunt nobis aliquo tempore, ut lineam vel superficiem infinitam imaginemur. Cum autem fieri non possit, ut circulus vel sphaera infinita inveniatur, impossibile quoque erit, ut eorum motus infinitus dicatur. Dicimus autem hoc in loco motus infinitus, vel quia id, quod movetur, est infinitum (motus enim in re mota invenitur) vel quia spatia, per quae moventur, sunt infinita. cum autem eiusmodi spatia non sint infinita, eorum quoque motus non erunt infiniti. quemadmodum etiam fieri non potest, ut motus sive rectus sive circularis sive alterius figurae inveniatur, nisi antea figurarum natura inveniretur. quodsi corpus, quod in circulum vertitur, figuram non haberet, forte nihil prohibebit, quin infinitum esse dicatur; et corpore infinito existente eius quoque motus erit infinitus;
実際、分離と分割は有限なものと無限なものに属する。なぜなら、その双方に、等しいものにも等しくないものにも、それらが互いに隣り合って置かれ接触していないにせよ、あるいはそれらの一方がそのようであるにせよ、共通かつ普遍的だからである。しかるに、我々によって『自然学』において明らかにされた事柄から、無限な運動、すなわちその時間が無限であるような運動が、有限な時間において完了されることはないということは明白である。なぜなら、無限なものがそれから自らを分離するところの有限なものは、それがどれほど極小であろうとも、無限の時間においてそれから分離されるからである。それゆえ、大きさが、どれほど極小であろうとも、無限な大きさを横切り分離するように動くとき、それを横切る時間が不定[無限]として存在することは、極めて理にかなっている――ふさわしい、と私は言う。しかるに、一方が他方を通過し横切るこれら二つの大きさが、直線の対向によって分離されるか曲線の対向によって分離されるかは、何の違いももたらさない。したがって、円周を描いて回転する物体は、もし無限として存在したならば、それによって通過されるもの、たとえば地球表面の一度の空間のようなものを、いかなる時にも通過し横切ることはありえず、有限な時間においてそれから分離されることもありえないであろう。しかるに我々が見るところ、それは極めて微小な距離をわずかな時間で通過し分離する。したがって、それが無限ではないということは理にかなっている。そして彼は、我々が目で捉える事柄によって、この主張を強化している。というのも、円周を描いて回転する物体は、それが回転させ掌握するすべてのものから、それらがどれほど極めて微小であろうとも、有限な時間において分離されるからである。しかしこの議論は、円周を描いて回転し、感覚に対して動いていると見受けられる物体に適合する。なぜなら、彼はこの物体について論述することを意図しているのであって、動くことができないような無限一般について論述することを意図しているのでは決してないからである。アリストテレスが、「さらにこれらのことから、終わりをもたないものが動くことは不可能であるということが明白に現れる」と言ったときの、その言明の発端において意図したと考えられているような仕方では〔ないの〕である。実際、無限なものが動くことは不可能であることを明らかにしようと試みる者にとって、このことのために、円周を描いて運ばれる物体が有限な時間において動くということを前提として引き入れるならば、それは彼にとって実に不体裁なことである。しかしこの箇所では、円形の物体の運動についてのみ、そのような運動が有限な時間においてのみ完了される限りにおいて論述されているのであるから、円周を描いて回転させられる物体が無限であると見なされることは不可能であるということが帰結する。 次いで彼がその形相が球状であると述べるとき、このことから彼はその運動が無限ではないということを導き出した。なぜなら、その永遠性は、それがすでに通過したあの場所へと動くのではないということから生じるからであり、まさしくこの根拠から彼は有限であることを導き出したのであって、無限の静止と滞留が途中に挟まれることによって円運動において永続的に動かないということに由来して導き出したのではない。実際、彼がこのことについて立てた議論は次のようになっている。すなわち、線が、とりわけ有限な線が、それが線である限りにおいて、またその形が線の形である限りにおいて、形をもたないこと、あるいは長さによる以外に無限として存在することがありえないのと同様に、面もまた、それが面である限りにおいて(しかしこのことから彼は端点および限界の複数性を示唆している。なぜなら面は、それが有限である限りにおいて存在するからである)、端点が不定[無限]として存在するのでない限り、無限であることは決してありえない。しかしもし端点、すなわち線が限定されているならば、それはあらゆる面から、すなわち形においても大きさにおいても有限であろう。そして同じ論拠によって、円や正方形、あるいは他のいかなる形も無限として存在することは不可能である。なぜなら形とは、一つの限界あるいは複数の限界によって閉じられているものだからである。実際、もし線と面が、それぞれ線と面として、またその固有で独自の本性に従って有限として存在したならば、それらは我々に、線や面を無限なものとして想像することをいかなる時にも許さないであろう。しかるに、円や球が無限なものとして見出されることがありえない以上、それらの運動が無限であると言われることも不可能であろう。しかるに我々はこの箇所において、動かされるものが無限であるか(なぜなら運動は動かされるもののうちに見出されるからである)、あるいは〔それらが〕通って動かされる空間が無限であるかのゆえに、「運動が無限である」と言う。しかしそのような空間が無限でない以上、それらの運動もまた無限ではないであろう。あたかも、図形の本性が前もって見出されていなければ、直線的であれ円的であれ他の形状であれ、運動が見出されることがありえないのと同様である。だがもし円周を描いて回転する物体が形をもたないならば、おそらくそれが無限であると言われることを妨げるものは何もないであろう。そして物体が無限として存在するならば、その運動もまた無限となるであろう。
- 1.5Quamobrem rationi omnino consentaneum est, cum magnitudo, quantumvis minima sit, movebitur, ut infinitam magnitudinem intersecet ac separet, congruum est, inquam, ut tempus, quo eam intersecabit, indefinitum existat.
先行する「rationi omnino consentaneum est」に導かれた条件節(cum... movebitur...)の後に、「congruum est, inquam」という語句が挿入されて主節が反復・再開されている(anakolouthon / 照応的再開)。後続の「ut... existat」は、この「congruum est」および冒頭の「consentaneum est」に統語上対応する名詞節(接続法現在)である。
- 1.5illi profecto indecorum est, si ad hoc assumat, quod corpus, quod in orbem fertur, tempore finito movetur.
非人称構文「indecorum est」(不似合い・不都合である)に与格「illi」(〜にとって)が係り、仮定を導く条件節「si... assumat」が実質的な主語として機能している。さらに動詞「assumat」の目的語として「quod... movetur」という事実を表す接続詞 quod 節(直説法現在)が取られている。
- 1.5non autem inde quod circulari motu perpetuo non movetur, eo quod infinitae quietes ac morae intercipiantur.
直前の「ex hac ratione deduxit finitum esse」に対する否定の対比句。「non autem inde [deduxit] quod...」の構造で、「そのことから〔導き出した〕のではなく」の意。さらに理由を付加する「eo quod... intercipiantur」(接続法接続詞節)が重層的に置かれ、相手方の誤った仮定(無数の静止の介在)を退けている。
