- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:241.6-242.38
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
アリストテレスが中間元素(水と空気)が固有の場所において重さをもつと証明するために挙げた、支持物の除去や管・吸角による吸引現象などの論証を整理した上で、テミスティオスは固有の場所にある元素に重さが内在するという説が感覚的事実および真理に反すると批判し、吸角の実験を用いて反駁を開始する。
etenim haec etiam una ex actionibus est, quae levi gravique necessariae existunt, estque illi de iis disserendi locus. probat autem haec duo in propriis eorum locis pondus habere ex eo, quod, cum illa, in quibus nitebantur, subtrahuntur, statim ad haec eorum loca moventur, aer quidem ad aquae locum, aqua autem ad locum terrae; sursum vero ad ea loca, quae supra eis existunt, non nisi vi moventur illis ablatis. aqua enim ad aeris quidem locum vi tantum movetur, ac aer etiam in ignis locum vi tantum fertur; aqua namque vi sursum trahitur, quemadmodum si per fistulae cavitatem vel aliquid simile ore sursum trahatur, cum aeris, qui in fistula existit, extremitas, quam superficiem ipse appellavit, ad subiectam aquae extensionem colligitur, extensioque, qua in unum coeunt, una fit; hoc est ipsa attrahitur, cum ad attractionem aeris, qui in fistula est, una secum aqua movetur atque ad aeris attractionem attrahitur, quando nempe celeritas motus aeris, qui una cum aqua sursum attrahitur, et aquae motio, celeritate aquae celerior fuerit, qua ex superiore loco in inferiorem movetur.1 quemadmodum in cucurbitis accidit, dum corpori cuipiam imponuntur, veluti collo (?) vel alicui simili, idque deinde sursum attollitur; humor etenim aufertur, donec eo ordine trahatur, qui ab eius gravitate discrepat, atque a capite deorsum descendat. in [sublime] autem [ad] ignis regionem, nisi vi, idem aer non feretur; terra autem ad locum aquae simili hac divisione non feretur, propterea quod aqua fieri non potest, ut eadem extremitate cum terra trahatur. et ob hanc causam, quoniam aer ea extremitate cum aqua trahitur, qua aqua colligitur, ac ea extremitate, qua aqua colligitur, terra non attrahitur, aqua in vas trahitur, secundum quod incalescit, quoniam aer eius caliditate movetur, et quoniam ipse in ignem sursum convertitur ac secum aquam attrahit, cui ipse alligatur, ab eodemque aqua attrahitur; terra autem non attrahitur, eo, quod ipsa non contrahitur alligaturque aeri excalefacto, qui in vase consistit. siquidem penes exitum (?) aeris, qui incalescit ac in ignem convertitur quique in vase consistit, vel aqua trahitur, si proxima erit, vel aer, qui extra existit; aer namque fieri potest, ut una cum aqua trahatur. et quemadmodum terra in sublime non fertur detracta aqua, quae supra existit, ita ignis etiam infra non subsidit, si aer auferatur, qui sub eo manet, propterea quod consentaneum est, ut id, quod infra subsidere potest, gravitatem possideat, ignis autem nullius est ponderis, quemadmodum nec terra ullius levitatis est particeps; quare neque haec etiam alicui eminet. duo autem, quae in medio locata sunt, deorsum feruntur, si ea, in quibus nituntur, auferantur, quoniam id, quod absolute grave tantum est ac omnibus corporibus substernitur, infra amplius descendere non potest, quoniam nullus alter sub eo locus invenitur; quae autem inter haec duo locata sunt, quoniam absolute gravia non sunt, sed ad aliud relata, cum ipsa omnibus corporibus non substernantur, locum habent, in quo, dum trahuntur, profundius substernuntur. et ideo ad propria loca moventur, si in locis, quae illis superstant, inveniantur, et ad loca, quae sub illis manent, feruntur, quibus supereminent, si 〈infera〉 subtrahantur. Haec autem sententia cum iis, quae ad sensum apparent, dissentanea est,2 tum etiam propter illa, quae antea a nobis dicta sunt, rationi ac veritati dissentanea est. absurdum namque ac dissentaneum est elementis in propriis eorum locis omnino pondus inesse. num autem iis, quae ad sensum apparent, dissentanea haec sententia videatur, hinc perspici licet. etenim parva illa vasa, quae a medicis exstruuntur quaeque cucurbitulae dicuntur, si aerem in eis contentum suxerimus, eoque magis, quo crassior extiterit, ac is (!) attenuetur, inaniatur, excalefiat ac suscipiendae aquae diverso quidem modo ab eo, quo antea erat, disponatur (nihil enim interest, quocunque modo inanitas fiat, dum modo haec vasa aquae suscipiendae disposuerimus) cum itaque praefato modo disposita sumantur, sique vasis orificium claudatur ac super aqua ponatur atque operculum orificii tollatur deincepsque vasis orificium aquae superficiem palpitet, perspicuum est aquam in vasis capacitatem ascendere.3 itaque manifeste apparet tunc nihil esse, cur aer in vase contentus trahat, nisi quod in vase, quod magis contineat, extiterit; et hoc magis aquam etiam non attrahet.
実にこれ[固有の場所において重さをもつこと]もまた、軽いものと重いものにとって必然的な働きの一つであり、彼[アリストテレス]にとってそれらについて論じる場なのである。しかるに彼は、これら二つがそれら自身の固有の場所において重さをもつことを次のことから証明する。すなわち、それらが乗っかっていたものが取り去られると、それらはただちにそれらのこれらの場所へと運動し、空気は水の場所へ、水は土の場所へと向かうが、それらの上に存在する場所へと上方に向かう運動は、それら[上のもの]が取り除かれたとしても強制によるのでなければ生じない。実際、水は空気の場所へは強制によってのみ運動し、空気もまた火の場所へは強制によってのみ運ばれるからである。実に水は、あたかも管の空洞やそれに類するものを通して口によって上方へと引き上げられるかのように強制によって上方へと引き寄せられる。それは、管の中に存在する空気の極限、すなわち彼自身が表面と呼んだものが、下に横たわる水の広がりに合致し、それらが一つに合流する広がりが一つとなるからである。すなわち、管の中にある空気の吸引に伴って水がそれとともに一つになって運動し、空気の吸引へと引き寄せられるときに、水自体が引き寄せられるのである。すなわちそれは、水とともに上方へと引き寄せられる空気の運動の速さと水の動きが、水がより高い場所からより低い場所へと運動する際のその速さよりも速くなった時のことである。吸角が何らかの身体、例えば首(?)かそれに類するものに当てられ、次いでそれが上方へと引き上げられる際に起こるのと同様である。実際、水分はその重さと食い違う秩序において引き寄せられ、頭から下方へと下降するまで連れ去られるのである。しかし[高み]にある火の領域へは、強制によらなければ、同一の空気も運ばれないであろう。他方、土はこのような同様の分割によって水の場所へと運ばれることはない。なぜなら、水が土と同一の極限によって引き寄せられることは起こりえないからである。そしてこの理由から、空気は水が一つに集まるその極限によって水とともに引き寄せられ、水が一つに集まるその極限によっては土が引き寄せられないがゆえに、水は加熱されることに応じて容器の中へと引き寄せられる。空気がその熱さによって動かされ、それ自体が上方において火へと転化し、自らが結びついている水を自らとともに引き寄せ、同一の空気によって水が引き寄せられるからである。しかし土は、それ自身が凝縮せず、容器内にとどまる加熱された空気に結びつかないという理由によって引き寄せられない。実際、熱せられて火へと転化し容器内にとどまる空気の出口(?)のもとでは、水が近接していれば水が引き寄せられるか、あるいは外に存在する空気が引き寄せられる。空気は水とともに引き寄せられることが起こりうるからである。そして土が、上に存在する水を取り去っても高みへと運ばれないのと同様に、火もまた、その下に留まる空気が取り除かれたとしても下へと沈み込むことはない。下に沈み込みうるものは重さをもつことが理にかなっているが、火はいかなる重さももたず、土もまたいかなる軽さにも与らないのと同様だからである。それゆえに土もまた何者に対しても抜きん出ることはない。他方、中間に配置された二つのものは、それらが乗っかっているものが取り去られれば下方へと運ばれる。なぜなら、端的に重いだけでありすべての物体の下に敷かれるものは、その下に他のいかなる場所も見出されないがゆえに、もはやそれ以上下方へと下降することはできないが、他方でこれら二つの間に配置されたものは、端的に重いのではなく他との関係において重いのであり、それら自体はすべての物体の下に敷かれるわけではない以上、引き寄せられる間に、より深く下に敷かれる場所をもつからである。そしてそれゆえに、それらの上に立つ場所にそれらが見出されるなら、それらは固有の場所へと運動し、それらが抜きん出ている、それらの下に留まる場所へは、もし〈下にあるもの〉が取り去られるならば運ばれるのである。 しかしこの見解は、感覚に現れる事象と一致しないばかりか、さらにまた、以前に私たちによって語られた事柄のゆえに、理性と真理とも一致しない。実際、元素がそれら自身の固有の場所において完全に重さをもつということは、不条理であり矛盾しているからである。しかるに、この見解が感覚に現れる事象と不一致に見えるか否かは、ここから見て取ることができる。実に、医師たちによって作られ吸角と呼ばれるあの小さな容器について、もし私たちがその中に含まれる空気を吸い出し、それが濃密であればあるほどそれだけいっそう吸い出して、それが希薄にされ、空虚にされ、熱せられ、以前にあったのとは異なる仕方で水を受け入れるように整えられるならば(実に、私たちがこれらの容器を水を受け入れるように整えさえすれば、いかなる仕方で空虚が生じようとも何の違いもない)、したがって上述の仕方で整えられた容器が取られ、容器の開口部が閉じられて水の上に置かれ、開口部の蓋が取り除かれ、次いで容器の開口部が水面に軽く触れるならば、水が容器の容積の中へと上昇することは明瞭である。したがってその時、容器の中に含まれる空気が引き寄せる理由は、それがより多くを含みうる容器の中に存在したということを除けば何もないことが明白に現れる。そしてこのことは、なおさら水をも引き寄せないであろう。
- 4.5quando nempe celeritas motus aeris, qui una cum aqua sursum attrahitur, et aquae motio, celeritate aquae celerior fuerit, qua ex superiore loco in inferiorem movetur
比較級 celerior が比較の奪格 celeritate aquae を取り、先行詞 celeritate を関係代名詞 qua(運動の手段・様態または基準を示す奪格)が修飾している。主語は celeritas motus aeris... et aquae motio という二重の主語で構成されており、水が自然な重力によって下降する際の速さよりも吸引運動の速さが上回る条件を示している。
- 4.5Haec autem sententia cum iis, quae ad sensum apparent, dissentanea est, tum etiam propter illa, quae antea a nobis dicta sunt, rationi ac veritati dissentanea est
相関構文 cum... tum etiam...(〜ばかりでなく、…もまた)によって、アリストテレス説に対するテミスティオスの批判が「感覚への現象(経験的事実)」と「理性・真理(論理的帰結)」の双方に背反しているという二重の論点として提示されている。dissentanea は与格(iis, rationi ac veritati)を補語に取る。
- 4.5etenim parva illa vasa... si aerem in eis contentum suxerimus... cum itaque praefato modo disposita sumantur, sique... perspicuum est aquam in vasis capacitatem ascendere
多重の条件節と時・状況節(si aerem... suxerimus, cum... sumantur, sique... tollatur deincepsque... palpitet)が入れ子状に連なり、主動詞構文 perspicuum est aquam... ascendere(対格不定詞構文)へと結びつく長大な構文。括弧内の挿入句(nihil enim interest...)が条件の骨格を補足している。
