- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:231.13-232.34
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
テミスティオスは、複合体の重さと軽さが構成元素に依存し、木材が空気中では重いが水中では鉛より軽くなるアリストテレスの説明と、自らの場所における元素の重さ(膨らんだ革袋の実験)を検討した上で、自らの場所に重さがあるとする説に疑問を呈する。
igitur corporum ab elementis compositorum differentia ad primorum corporum differentiam sequetur. quod quidem ipsum ante dicebat oportere facere et eos, qui inclinationis differentiam ad inanis implicationem retulerunt. Deinde dicit: fit autem, ut non ubique unum et idem aliquid grave sit vel leve, neque etiam uno eodemque levius vel gravius; trabs enim, quae centum librarum pondus habet, in aere quidem gravis, in aqua vero levis existit; trabs enim in aqua innatat, plumbum vero subsidit. idque causae esse dixit, quod1 in omnibus corporibus praeterquam in igne in propriis eorum locis [modo] pondus invenitur, in locis autem ceterorum illorum praeterquam in locis, quae 〈inferiora〉 sunt, graviora sunt. ac hoc modo terra omniaque corpora, quae maxime terrena sunt, ubique pondus habent — ea enim et in terrae loco et in locis ceterorum illorum pondus habent — aqua autem in proprio loco et in locis ceterorum elementorum pondus habet, non autem in terrae loco — terra enim aqua gravior existit — aer vero in proprio loco id habet et in ignis loco; at pondus non habet in locis ceterorum illorum elementorum, quae pondus habent, terrae nempe et aquae. num autem in proprio loco pondus habeat, hinc intellegi potest, quod uter inflatus trahat plus quam inanis.2 si quid igitur compositorum corporum plus habeat aeris quam aquae et terrae, veluti trabs, in aere quidem erit gravis, ex eo, quod in hoc ex omni vel ex maiore parte ponderosum constat; etenim ex plurimo aere, qui gravis est, constat, nec non etiam ex terra atque ex aqua, quae gravia sunt, conflatur; in aqua autem levis est, ex eo, quod ipsa in hac maiore ex parte levis est, quoniam aer et aqua levia sunt ac ex modico pondere constant. hac itaque de causa lignum, quod centum librarum pondus habet, in aere gravius est quam plumbi libra, in aqua autem levius existit. unumquodque enim eorum triplici gravitate in aere constat, quamvis leve aliquid velut ignem habeat; tres autem gravitates appello, aerem, aquam et terram. si igitur trabs ex plurimo aere constat, et horum unumquodque (quemadmodum praefati sumus) triplici gravitate constat, tum qua exuberantia trabs, quae centum librarum pondus habet, plumbi libra gravior est, eadem3 in aere eo gravior existet ac maiore celeritate movebitur. at si in aquam ceciderint, trabs quidem plumbo levior hic extiterit, quoniam ipsa ex plurimo aere levis est (aer enim modica gravitate in aqua ✈et✉ levis existit) plumbum autem subsidet, quoniam multa gravitate constat. hoc certe, si elementis praeter ignem gravitatem attribuas, immo omnibus illis praeter terram levitatem attribuas. ita enim eius oratio intellegi posset; aeris namque levitas cum maior sit in aqua, ob hanc causam trabs in aqua plumbo levior fuit. At non convenit, ut veram hanc orationem affirmemus,4 eam nempe, quae tribus elementis in propriis eorum locis omnino pondus inesse statuit. primo quidem, cur illis in propriis locis existentibus non levitas, sed gravitas evenit? etenim duobus illis, quae medium tenent, levitas etiam convenit, sed hoc non in proprio eorum loco, sed aeri in aqua et terra, aquae autem in terra tantum; si igitur in omnibus elementis praeterquam in terra (iuxta eius sententiam) levitas inesset, sed hoc non inest eis in locis, quae supra innatant — etenim contra res se habet et his in locis pondus habent — neque in suis locis praeterquam ignis, remanebit, ut levitas sit illis in locis, quae substernuntur ac deorsum existunt. dicimusque, hoc perspicuum est; ac paulo infra, dum de iis, quae innovantur, sermonem habet, illa (inquit) versus inferiorem locum moventur ad loca, quibus id innovatur, quod ignis non est, quoniam ignis modo levis est, quamquam iam ipse affirmavit ea, quae in medio posita sunt, nec gravia nec levia absolute existere, si ad duas extremitates comparentur, sed collata inter se eorum unum quidem, aer nempe, absolute leve, alterum vero, videlicet aqua, absolute grave existit.
したがって、元素から合成された物体の差異は、第一の物体たちの差異に従うことになる。実際、これこそまさに、傾きの差異を空虚の介入に帰着させた者たちもなすべきであると、彼が以前に語っていたことである。次いで彼は言う。しかし、同一の一つのものが至る所で重かったり軽かったりするわけではなく、また同一の一つのものよりも軽かったり重かったりするわけでもないという事態が生じる。実際、100ポンドの重さをもつ梁は、空気中では重いものとして存在するが、水中では軽いものとして存在する。なぜなら、梁は水中に浮き、鉛は沈むからである。そして、火を除くすべての物体において、それらの固有の場所において重さが見出され、また残りのそれらの場所においては、下にある場所を除いて、それらがより重いということが、このことの原因であると彼は言った。 そしてこのようにして、大地および最も大地的なすべての物体は、至る所で重さをもつ――実際、それらは大地の場所においても、残りのそれらの場所においても重さをもつからである――が、水は固有の場所および他の元素の場所において重さをもつものの、大地の場所においてはそうではない――実際、大地は水よりも重く存在するからである――。これに対して空気は、固有の場所および火の場所においてそれ[重さ]をもつが、重さをもつ他の元素たちの場所、すなわち大地と水の場所においては重さをもたない。しかし、自らの固有の場所において重さをもつかどうかは、膨らんだ革袋が空のものよりも多く[秤を]引くということから理解されうる。したがって、もし合成された物体のうち何かが、梁のように、水や大地よりも多くの空気を有するならば、空気中では重いであろう。それは、この[空気]の中において、それが全体として、あるいは大部分において重いものから成り立っているからである。実際、それは重いものである極めて多くの空気から成り立っており、また重いものである大地および水からも合成されているからである。しかし水中においては軽い。それは、それ自身がこの[水]の中において大部分において軽いからであり、空気と水は軽く、わずかな重さから成り立っているからである。 それゆえ、このような原因により、100ポンドの重さをもつ木材は、空気中では1ポンドの鉛よりも重いが、水中ではより軽きものとして存在する。実際、それらの各々は、火のような軽いものを何か含んでいるとしても、空気中では三重の重さから成り立っているからである。そして私は、空気、水、大地を三重の重さと呼ぶ。したがって、もし梁が極めて多くの空気から成り立っており、これらのおのおのが(私たちが前もって述べたように)三重の重さから成り立っているとすれば、100ポンドの重さをもつ梁が1ポンドの鉛よりも重いその同じ超過分によって、空気中においてそれだけそれ[鉛]よりも重く存在し、より大きな速さで運動するであろう。しかし、もしそれらが水中に落ちたならば、梁はここでは鉛よりも軽くなるであろう。なぜなら、それ自身は極めて多くの空気によって軽いからである(実際、空気は水中ではわずかな重さをもって存在し、軽いからである)。これに対して鉛は沈むであろう。それは多くの重さから成り立っているからである。もしあなたが火以外の元素に重さを帰するなら、いやむしろ大地以外のそれらすべてに軽さを帰するなら、確かにこのようになる。実際、そのように彼の議論は理解されうるであろう。なぜなら、空気の軽さは水中においてより大きいので、この原因によって水中では梁が鉛よりも軽くなったからである。 しかし、この議論を、すなわち三つの元素にそれらの固有の場所において完全に重さが内在すると主張する議論を、私たちが真であると断言することは適切ではない。まず第一に、なぜそれらの固有の場所に存在しているそれらに、軽さではなく重さが生じるのか。実際、中間を占めるかの二つのものには軽さもまた適合するが、しかしこれはそれらの固有の場所においてではなく、空気に生じるのは水と大地においてであり、水に生じるのは大地においてのみである。したがって、もし(彼の見解に従って)大地を除くすべての元素に軽さが内在するのだとしても、これは上に浮かび上がる場所においてそれらに内在するのではなく――実際、事態は逆であり、それらはこれらの場所において重さをもつ――、また火を除いては固有の場所において内在するのでもないとすれば、下に敷かれ下方に存在する場所において、それらに軽さがあるということが残されるであろう。そして私たちは、このことは自明であると言う。そして少し下で、新たに生じるものたちについて論じている間に、彼は言う、「それらは、火でないものが新たに生じる場所へと、下方の場所に向かって運動する。なぜなら、火のみが軽いからである」と。もっとも彼自身、中間に置かれたものたちは、二つの極限と比較されるならば、端的に重くも軽くも存在しないが、互いに比較されるならば、それらの一方、すなわち空気は端的に軽く、他方、すなわち水は端的に重く存在すると、すでに自ら言明したのであるが。
- 4.4idque causae esse dixit, quod
id causae は部分の属格(「その原因」)。dixit に導かれる対格不定詞構文において id が後続の内容を先取りし、quod 節(「…ということ」)がその内容を同格的に説明している。
- 4.4uter inflatus trahat plus quam inanis
間接疑問節(num... habeat)の根拠を示す quod 節内の動詞 trahat は、天秤の皿を「下に引く」、すなわち「より重い」「より目方を引く」という計量に関する慣用語法(trahere)である。
- 4.4qua exuberantia... eadem
相関構文 qua [exuberantia] ... eadem による差異の測度を表す奪格。「100ポンドの梁が1ポンドの鉛より重いその超過分と同じ分だけ、空気中においてそれだけ重く存在するであろう」という比例的関係を示す。
- 4.4At non convenit, ut veram hanc orationem affirmemus
非人称動詞 non convenit(「ふさわしくない」「適切ではない」)に名詞節 ut... affirmemus が主語として後続する構文。eam nempe 以下はその orationem を承けて内容を限定する同格句である。ここからアリストテレス説に対するテミスティオスの批判的議論が開始される。
