← テミスティオス

アリストテレス『天界について』釈義

§214.26-216.18

空虚の介在による軽重論と内部の充実比率

テミスティオスは、原子論者たちが空虚の織り交ぜによって重さと軽さを説明しようとした試みを検討し、より軽いものは空虚が多いだけでなく充実が少なければならないという条件について、他物との比較を措定するアレクサンドロスの解釈の不備を批判して同一物体内の比率として解釈すべきことを論じ、最後に空虚を否定したアナクサゴラスやエンペドクレスに言及する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§4.2#3

iis autem, qui dicunt primas partes non extremitates, sed corpora esse,1 quemadmodum illis, qui ponunt corpora partium insectilium, absurdum et inconveniens non est affirmare alterum eorum altero gravius esse, sicuti maius etiam existit, quandoquidem corpus id est, quod natura sua grave vel leve existit. sed haec sub sensum non cadunt; quare perspicue et manifeste ✨non✩ apparet fieri posse, ut insectile hoc altero gravius sit,2 quamvis hoc altero minus existat. eorum vero corporum, quae ex insectilibus composita sunt, quoniam ipsa sub sensum cadunt, nos videmus magnitudines minores, quae tamen graviores sunt [fierique non potest, ut dicamus quae ex illis minores sunt, omnino graviores existere.] et hac potissimum ratione hi etiam aliam causam indagarunt inanisque interceptionem invenere. inane enim cum sit corporibus implexum, evenit ut corpora, quibus inane maius est implexum, leviora existant, quatenus eadem quandoque ex paucioribus, vel ex eisdem numero partibus constant; cum enim inanis implicatio solvitur, magnitudo eorum hoc quidem modo apparet. atque in universum levitatis causam inanis implicationem esse dicunt. necesse autem ii habent dicere, corpora per se graviora esse, inanis vero implicatione leviora apparere; ac ita etiam Epicurus necessario efficit grave, sed indivisibile. cum itaque leve hoc quidem pacto definiant, ne sermo eorum everti possit, non absolute eis dicendum erat in eo, quod levius est, maiorem inesse inanitatem, sed addendum non solum maiorem habere inanitatem oportere, sed etiam plenitudinem soliditatemque minorem; ipsi autem cum hanc particulam non adiecerint atque eiusmodi distinctionem distinxerint, haec eorum oratio infringitur; quoniam si nos aurum capiamus, in quo maior inanitas sit quam ea, quae in quadam ignis portione existit, iuxta hunc sermonem consentaneum erit, ut aurum igne levius sit. et ideo nos videmus hos etiam, cum dixerint hac de causa ignem levem esse, quoniam in eo inanitas maior inest, addidisse distinxisseque, quod in eo sit etiam minor soliditas. atque minoris ratio comparatione etiam ad inane ei implexum intellegi potest, perinde ac si de hoc dicatur plenum atque solidum esse minora comparatione ad quippiam in alio. Alexander autem assumit dici comparatione ad aliud plenum consonum esse, ut hoc plenum sit minus. at si hoc pacto eius sermo intellegatur, eadem dubitatio remanebit, nempe consentaneum esse, ut auri quaedam portio ignis portione quadam levior sit. non enim fieri non potest, ut aurum quoddam imaginemur, in quo plenum et solidum sit minus, ex eo, quod in igne quoddam maius existit quam in eo esse dicatur. non itaque omnino convenit, ut sit plenum, quod est in hoc, minus pleno, quod in alio existit, cum hoc quidem pacto quod minus est, neglecto inani, levius extiterit; sed omnino convenit, ut in eo minus soliditatis quam inanitatis esse dicatur. etenim hoc quidem modo dicetur de igne inanitatis plurimum in eo inveniri comparatione ad plenum et solidum, quod in illo existit. per id quoque, quod dicit: ac etiam comparatione ad haec idem plane significare voluit. siquidem convenit, ut inanitas maior sit soliditate, quae eadem in re invenitur, comparatione et proportione quadam, in tantum ut, si inanitas in corpore levi, vel contra existit, nempe ut solidum, in quo erit huius corporis inclinatio, modicum sit, eritque inanitas hac proportione levitatis causa, nec leve dicetur comparatione ad aliud secundum proportionem adaequatam plenitudinis inanitatisque, e. g. auri ad ignem. sed ex iis, quae paulo infra dicit, perspicuum evadet Alexandrum rem iuxta propriam sententiam assumpsisse; itaque necessario ei contingit, ut dubium non tollat. etenim adicere plenum modicum esse, non tollit, quin consentaneum sit, ut aurum igne levius sit. cum itaque inanitas pleno completoque (?) maior sit, forte convenit, ut ei assentiamur; veluti cum quantitas quantitati comparatur, quemadmodum, si dicere solemus locum rei locatae aequalem esse, intellegimus in tribus tantum dimensionibus, non in pleno, neque in eo, quod sensu tactus percipitur. Post haec in hac oratione affert consentaneum non esse id, quod [hoc quidem pacto quidam deduxere]; nonnulli enim eorum, qui inane non esse posuere (quemadmodum Anaxagoras et Empedocles) leve et grave minime terminarunt.

しかし、第一の部分は極限ではなく物体であると述べる者たち、例えば不可分の部分からなる物体を措定する者たちにとっては、物体とはその本性上重いかあるいは軽いものとして存在するものである以上、それらの一方が他方よりも重いと断言することは、それがいっそう大きく存在しているのと同様に、不合理でも不都合でもない。しかしこれらは感覚の対象とならない。それゆえ、この不可分なものが他方のものよりも小さいとしても他方のものより重いことが可能であるということは、明瞭かつ明白には現れない。しかし不可分なものたちから合成された物体について言えば、それら自体が感覚の対象となるがゆえに、われわれは大きさがより小さいにもかかわらずより重いものを見る[そしてそれらのうちより小さいものが全くより重く存在すると言うことは不可能である]。そしてまさにこの理由によって、彼らもまた別の原因を探求し、空虚の挟み込みを見出したのである。実際、空虚が物体に織り交ぜられているとき、より多くの空虚が織り交ぜられている物体は、それらが時にはより少ない部分から、あるいは数において等しい部分から成り立っている限りにおいて、より軽くなるということが生じる。なぜなら、空虚の織り交ぜが解かれるとき、それらの大きさはまさにこのような仕方で現れるからである。そして一般に彼らは、空虚の織り交ぜが軽さの原因であると述べる。しかし彼らは、物体はそれ自体としてより重く、空虚の織り交ぜによってより軽く現れると述べることを必然とみなす。そしてこのようにしてエピクロスも必然的に、重いが不可分であるものを生ぜしめるのである。それゆえ彼らは軽さをまさにこのような定めによって定義するのであるから、彼らの言説が覆されないためには、彼らはより軽いもののうちにより大きな空虚が存在することを絶対的に語るべきではなく、より大きな空虚をもつべきであるばかりでなく、充満と充実がより少ないこともまた付け加えられるべきであった。しかし彼ら自身はこの微小な限定を付け加えず、そのような区別を区別しなかったため、彼らのこの言説は論破される。なぜなら、もしわれわれが、火のある部分のうちに存在する空虚よりも大きな空虚が存在する黄金を取り上げるならば、この言説に従えば、黄金が火よりも軽いということが妥当となるからである。それゆえわれわれは、火のうちにより大きな空虚が存在するがゆえにこの原因によって火が軽いと語った際、それらの者たちが、そのうちには充実もより少ないということを付け加え区別したのを見るのである。そして「より少ない」という規定は、それに織り交ぜられた空虚との比較においても理解されうるのであり、あたかもこのものについて、充満と充実が他のもののうちにある何ものかとの比較においてより小さいと言われるかのようである。しかしアレクサンドロスは、この充満がより小さいことが妥当であると他の充満との比較において言われていると仮定する。しかしもし彼の言説がこのような仕方で理解されるならば、同一の疑念が残るであろう。すなわち、黄金のある部分が火のある部分よりも軽いことが妥当であるということになる。なぜなら、火のうちにある何ものかがその[黄金の]うちにあると言われるものよりも大きく存在することに基づいて、充満と充実がより少ない或る黄金をわれわれが心に思い描くことは不可能ではないからである。したがって、このもののうちにある充満が他のもののうちにある充満よりも小さいということは全く適合しない。なぜならまさにこのような仕方では、空虚を度外視すれば、より少ないものがより軽くなるであろうからである。むしろ、そのもののうちには空虚よりも充実が少ないと言われることこそが完全に適合する。実際、まさにこのような仕方によって火について、そのもののうちに存在する充満と充実との比較において、火のうちには空虚が最も多く見出されると言われることになるからである。また彼が「これらとの比較においても」と述べていることによっても、彼はまったく同一のことを意味しようとしたのである。実際、もし空虚が、同一のもののうちに見出される充実よりも、ある比較と比例においてより大きいことが適合するならば、軽い物体のうちに空虚が存在するとしても(あるいはその逆としても)、すなわちこの物体の傾きが存することになる充実がわずかであるならば、空虚はこの比例によって軽さの原因となるであろうし、また充満と空虚の等しい比例に従って他のものとの比較において軽いと言われることもないであろう。例えば黄金の火に対する比較のように。しかし彼が少し後で述べることから、アレクサンドロスが事柄を自身の見解に従って解釈したことが明白となるであろう。したがって、彼が疑念を取り除かないということが必然的に彼に生じるのである。実際、充満がわずかであると付け加えることは、黄金が火よりも軽いことが妥当であるということを排除しないからである。それゆえ、空虚が十全に充満したものよりも大きいとき、おそらくわれわれが彼に同意することは適合するであろう。ちょうど量が量と比較されるときのように。それはあたかも、ある場所がそこに置かれたものに等しいとわれわれが習慣的に言うとき、三つの次元においてのみであって、充満においてでもなく、また触覚によって知覚されるもののうちにおいてでもないとわれわれが理解するのと同様である。これらの後に彼はこの言説において、ある者たちがまさにこのような仕方で導き出したことは妥当ではないということを持ち出す。実際、空虚が存在しないと措定した者たちのうちのある者たちは(アナクサゴラスやエンペドクレスのように)、軽いものと重いものを決して規定しなかったからである。

構文注2 件
  1. 4.2iis autem, qui dicunt primas partes non extremitates, sed corpora esse, ... absurdum et inconveniens non est affirmare alterum eorum altero gravius esse

    構文の骨格は「iis autem ... absurdum et inconveniens non est affirmare ACI」。与格 iis ... qui dicunt(およびそれに並置される quemadmodum illis, qui ponunt ...)は非人称表現 absurdum et inconveniens non est に対する判断・観念の帰属先(関心の与格)であり、「〜にとっては…と断言することは不合理でも不都合でもない」を意味する。

  2. 4.2non tollit, quin consentaneum sit, ut aurum igne levius sit

    否定を伴う動詞 tollere に接続詞 quin と接続法(sit)が後続する慣用構文。「〜ということが妥当であることを排除しない(妨げない)」の意。ut 節(ut aurum igne levius sit)は consentaneum sit の内容を導く名詞節。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:214.26-216.18