- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:193.13-194.27
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
テミスティオスは、水から空気が生じる際の場所の拡大をめぐる疑義と空虚の想定を検討し、アレクサンドロスの解釈にも言及する。続いて、分離による元素生成を認めると有限な物体から無限に分離が生じることになって相互生成が破綻することを論証し、元素の生成が形象の変化か諸限界面への分解によるほかないという選択肢を提示する。
quoniam autem hoc in loco dubitatio quaedam occurrit, siquidem quispiam dicere posset, cum ex aquae transmutatione aer oritur, maiorem locum non occupat, quam is locus erat, quem antea tenebat, dum aqua erat — hac enim ratione conveniret, ut inanem locum occuparet, cum maior sit quam antea, et propterea maiorem locum circumscribat1 — vel si ita sit, necessario efficitur, ut aqua in aerem mutetur, ac sat erit. et quoniam hic (quemadmodum dicebamus) dubitandi locus erat, proprium sermonem prosequendo ait: si ergo esset, quemadmodum aiunt ii, qui eiusmodi sermones de corpore afferebant, perspicuum est hoc fieri non posse; est autem impossibile, quoniam fieri non potest, ut aer, cum ex aqua oritur, maiorem locum occupet. cum autem ipse non velit, ut conversio efficiatur, sed contra contineat se in referendo id, quod hic fieri non potest, ut credendum sit impossibile, quod retulit, necessario quidem contrarium efficere: hanc vel similem solutionem acquirit ac reddit causam, cur proprium sermonem non dividat, ex eo, quod [alteri] sermoni contrarietur asserendo fieri non posse, ut aer, dum ex aqua oritur, maiorem locum occupet et dicit: sin est inane ac extensio, ✘irrationale est✙ maiorem locum id, quod mixtum est, separatione obtinere, quam is locus sit, quem ante eius separationem possidebat. in alia enim permixtione non apparet, ut id hoc modo se habeat, e. g. in tritici hordeique permixtione; siquidem haec duo, si ab invicem secernantur, eorum unumquodque aequalem ei locum tenebit, quem ante segregationem possidebat. sed Alexander hunc locum alio quidem modo explicavit. Ipse autem deinceps aliquid deducit, quod ad illorum sententiam necessario sequitur, qui elementa ex mutua eorum segregatione dilatationeque oriri existimabant: videlicet quod deficit desinitque origo elementorum alterna. terra enim (exempli gratia) cum finita sit, nullum in se continet corpus, quod re ipsa infinitum existat. aqua igitur si ex eiusmodi terra, quae terminata posita fuit, secretione separationeque oriretur: aqua, quae in terra remanet, minor quam antea extiterit, idque semper eveniet, donec ea ratione terra relinquatur, ut aqua in ea re ipsa nullo modo existat; cum autem terra hoc quidem modo non remaneat, sed semper in terra aqua relinquatur, necessario fiet, ut in re finita infinita insint, siquidem terra actu finita existit. cum igitur fieri non possit, ut semper aqua ex terra, quae remanet, oriatur, nisi omnino fiat, ut infinita corpora contineat, perspicuum est igitur terram remanere, ex qua aqua non oritur, et deficiat maneatque necesse est origo elementorum alterna; at terra non deficiet, quin ex ea oriatur aqua,2 siquidem in omnibus terrae particulis manebit: non igitur segregatione separationeque vicissim elementa oriuntur. idemque de reliquis formandum ac statuendum erit. Cum itaque elementa segregatione separationeque alia in alia verti ac mutari non possint, relinquitur ergo alterutro modorum hoc fieri posse, nempe aut transfiguratione, veluti ea, quae ex cera finguntur, aut dissolutione in extremitates. at si transfiguratione elementa oriuntur, in tantum ut figura, quae pyramis dicitur, ignem innovet, et quae tessera appellatur, terram, et reliqua similiter: sequetur necessario, ut partes elementorum — cum eorum figura et ipsae formentur atque ad eas illa perveniat3 — figura elementis aequales non sint; aut prima corpora individua erunt.
ところで、この箇所においてある疑義が生じる。というのも、ある者は、水の変化から空気が生じるとき、それが水であった間に以前占めていた場所よりも大きな場所を占めることはない――なぜならこの理屈によれば、以前よりも大きいがゆえに、そしてそれゆえにより大きな場所を画定するがゆえに、空虚な場所を占めることが合致するはずであるから――、あるいはもしそうであるとすれば、必然的に水が空気へと変化させられることになり、それで十分であろう、と言いえたからである。そしてここに(私たちが述べていたように)疑義の余地があったがゆえに、彼[アリストテレス]は自身の議論を続けて次のように述べる。したがって、もし物体についてそのような議論を提示していた者たちが言う通りのことであるとすれば、これが生じえないことは明白である。ところがそれは不可能である、なぜなら水から生じるときに空気がより大きな場所を占めるということはありえないからである、と。しかし、彼自身は転化が生じることを欲せず、むしろ反対に、彼が伝えた不可能な事柄が必然的に反対の事態をもたらすと信じられるように、ここで生じえない事柄を報告することにとどめているので、彼はこのような、あるいは類似の解決を手に入れ、空気が水から生じる間に、より大きな場所を占めることはありえないと断言することによって[他方の]議論と矛盾するということから、自身の議論を分割しない理由を与えて、次のように言う。しかしもし空虚と延長が存在するなら、混合されたものが分離によって、その分離の以前に占めていたあの場所よりも大きな場所を獲得することは不合理である、と。なぜなら他の混合において、事態がこのようであるとは見られないからである。例えば小麦と大麦の混合においてそうである。実際これら二つは、互いから隔離されるとしても、それらの各々は分離の前に占めていた場所と等しい場所を占めるであろう。しかしアレクサンドロスはこの箇所を実に別の様態で説明した。 ところで彼[アリストテレス]は次に、元素がそれらの相互の分離と拡張から生じると考えていた者たちの見解に必然的に帰結する事柄を演繹する。すなわち、元素の交互の起源が枯渇し途絶えるということである。なぜなら(例えば)土は有限である以上、それ自体において現実的に無限に存立するような物体を自己の内に一切含んでいないからである。したがって、もし水が、限定されていると措定されたそのような土から、隔離と分離によって生じるとすれば、土の中に残る水は以前よりも少なくなって存在することになり、このことは、土の中に水が現実的に決して存在しないような仕方で土が残されるまで、常に起きるであろう。しかし土は決してこのような仕方で残るのではなく、常に土の中に水が残される以上、もし土が現実に有限に存立するならば、有限なものの中に無限なものが内在することが必然的に生じるであろう。したがって、残る土から常に水が生じることは、土が無限の物体を含むことが完全に生じない限り不可能である以上、土が残り、そこから水が生じないこと、そして元素の交互の起源が枯渇し途絶えることが必然的であるのは明白である。しかし、土のすべての小部分の中に水が留まり続ける以上、土から水が生じることは尽きないであろう。したがって元素は隔離と分離によって交互に生じるのではない。そして同じことが残りのものについても構想され定められねばならないであろう。 それゆえ、元素が隔離と分離によって互いに転換され変化させられえない以上、これが二つの様態のいずれかによって可能であること、すなわち蝋から形づくられるもののような形象転換によるか、あるいは諸限界面への分解によるかのいずれかであることが残される。しかし、もし元素が形象転換によって生じるのであり、ピラミッドと呼ばれる形象が火を新しく成し、立方体と呼ばれる形象が土を、残りのものも同様に成すほどであるならば、元素の諸部分が――それらの形象によってそれら自体も形づくられ、形象がそれらに達する以上――形象において元素と等しくないか、あるいは根源的な諸物体が不可分であるかのいずれかであることが必然的に帰結するであろう。
- 3.7hac enim ratione conveniret, ut inanem locum occuparet, cum maior sit quam antea, et propterea maiorem locum circumscribat
非人称動詞 conveniret に続く接続詞 ut 節が主語的内容(名詞節)を構成している。cum 節「以前よりも大きいがゆえに」および接続小辞 et propterea「そしてそれゆえに」に導かれる節は、なぜ「空虚な場所を占めることが合致する(筋が通る)」のかという相手方の論拠を述べている。
- 3.7at terra non deficiet, quin ex ea oriatur aqua
否定動詞 non deficiet に後続する接続詞 quin 節の構文。全体として「土は、そこから水が生じないという事態に陥ることはない(=水を生み出すことを決して絶やすことはない)」という二重否定による強い肯定を表す。
- 3.7cum eorum figura et ipsae formentur atque ad eas illa perveniat
cum は理由(「〜である以上」)を表す接続詞。et ipsae は partes(部分そのもの)を指す主語で、eorum figura は「それら[元素]の形(奪格)」、後半の illa は主語として figura(形)を指し、eas は partes(対格)を指している。元素の形が部分にまで行き届いて形づくる構造を示している。
