← テミスティオス

アリストテレス『天界について』釈義

§184.1-185.18

単一元素説における大小の比率と実体の相対化批判

元素を単一とし稀薄・濃密(大小)の比率で諸物体を説明する説が、実体を相対的関係へと解消してしまう不条理を音階比率との対比によって論証し、火を第一元素とする説が中間物説の難点を免れつつも別の難点に陥ることを指摘する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§3.5#2

dicimus id omnino necessario effici: quoniam inter se quantitate terminantur, hoc est magnitudine et parvitate, itaque magnitudines inter se aliquam relationem habebunt ad ignem et terram, ac earum proportio talis erit, qualem ea nota, quae παρανήτη appellatur, ad eam habere dicitur, quae νήτη vocatur. si igitur eandem similitudinem sumpseris in aliis magnitudinibus maioribus vel minoribus, earum quidem vel haec erit ignis, vel illa terra, quemadmodum in aliis sonis maioribus vel minoribus efficitur, ut vel hic paranete, vel ille nete existat, modo quidem soni, qui desumuntur, omnino secundum eam proportionem sumantur, quam paranete ad nete habere dicitur. si vero cum his tertia alia magnitudo accipiatur, cuius proportio ad magnitudinem ignis talis erit, qualem ignis magnitudo ad terram habet, tum illa tertia magnitudo desumpta proportione ad ignem, qui a principio est, ignis erit, et ignis, qui a principio est, comparatus ad hanc tertiam magnitudinem desumptam, terra extiterit, eritque ad terram, quae principium principii est, ignis;1 quemadmodum si paranete penes alium tertium sonum, qui gravior sit, inveniatur, nete extiterit, sed penes nete erit paranete, ac ita in reliquis. convenit enim, ut magnitudo, quae desumitur, elementi cuiusdam proportione semper dividatur, quandoquidem minores magnitudines maiorum ambitu semper clauduntur, ac omnis proportio in una magnitudine clausa est, propter divisionem in infinitum. quod quidem et iis accidit, qui plura elementa ponunt dicuntque magnitudine et parvitate inter se differre. hi vero sunt, de quibus antea meminit, quod igni tantum figuram tribuunt, reliquis autem nullam propriam figuram accommodant, sed dicunt hoc omnino evenire ac fieri magnitudine ac parvitate insectilium. ex iis autem, quae reliquis his de rebus retulit, videlicet raritatem et densitatem tenuitatem et crassitudinem esse, ac tenuitatem et crassitudinem magnitudinem et parvitatem existere, confirmavit atque omnino deduxit consentaneum esse, ut ignis, terra et reliqua iuxta relationem tantum ad invicem existerent. etenim si aeris tenuitas mensura sit terminata, tum omni eo, quod eiusmodi mensura tenue est, id, quod tenuius existit, ignis tantum erit; nec amplius 〈ignis〉 erit, quatenus eo tenuius aliquid, tota hac mensura, existit, qua hoc terram tenuitate excedit,2 cum fieri nullo modo possit, ut ignis et aeris tenuitatem multum egrediatur. etenim si ei, quod tenue admodum, quemadmodum ignis et aer existit, extensio inesset, ignis et aer minime esset, nec remaneret in sua pulchritudine, quatenus ignis tenuissimus existit. ipsi enim ita asserunt, hunc aerem tenuem admodum esse, talemque comparatione ad aquam ignem esse, ac rursus aera comparatione ad ignem aquam. haec igitur dubitatio, quam retulimus, sat est ut horum suffragio adversetur ac sermones eorum infringat; hoc autem est, quando elementum medium extiterit et inter duo extrema, fieri non potest, ut sit primum. quamobrem ipsemet ait: qui autem ignem primum elementum ponunt, hanc illi tantum dubitationem evitarunt; ignis namque veluti extremum quoddam ac finis apparet, non autem medium, siquidem corporum, quae per se subsistunt, tenuissimum existit. quare fieri non potest, ut se ipso tenuius existat ac ex eo aliud gignatur. Deinde dicit: qui ignem prius et antiquius ponunt, tametsi hoc quidem incommodum vitant, alia tamen absurda suscipere coguntur. eorum enim alii figuram ad ignem adhibent, alii figuram non adhibent. de hoc autem postea sermonem absolvit, cum haec in medio posuerit, videlicet qui igni figuram adhibent, quoniam eius figuram pyramidem esse iudicarunt.3

私たちは、それがまったく必然的に帰結すると言う。というのも、それらは量によって、すなわち大きさと小ささによって互いに限定されており、したがって諸々の大きさは火と土に対して互いにある関係を持ち、それらの比率は、パラネーテーと呼ばれる音階音がネーテーと呼ばれる音階音に対して持つと言われる比率と同じようなものになるからである。それゆえ、もし他のより大きい大きさ、あるいはより小さい大きさにおいて同じ類似を取るならば、それらのうち一方は火となり、他方は土となるであろう。ちょうど他のより大きい音あるいはより小さい音において、一方がパラネーテーとなり他方がネーテーとなるのと同じであり、ただし選び取られる音たちが、パラネーテーがネーテーに対して持つと言われるその比率に完全に従って取られる限りにおいてである。しかし、もしこれらとともに第三の別の大きさが取られ、その火の大きさに対する比率が、火の大きさが土に対して持つ比率と同じようなものであるならば、そのとき比例によって選び取られたかの第三の大きさは、発端にあった火に対して火となり、発端にあった火は、この選び取られた第三の大きさと比較されると土となり、根源の根源である土に対しては火となるであろう。ちょうど、もしパラネーテーが、より低音である別の第三の音の傍らに見出されるならばネーテーとなり、ネーテーの傍らではパラネーテーとなるのと同様であり、残りのものにおいても同様である。実に、選び取られる大きさが常にある元素の比率によって分割されることは理にかなっている、より小さい諸々の大きさは常により大きい諸々の大きさの広がりによって囲まれており、無限への分割ゆえに、あらゆる比率は一つの大きさの中に囲まれているからである。そしてこのことは、複数の元素を措定し、それらが大きさと小ささによって互いに異なると言う者たちにも生じる。そしてこれらは、火だけに形体を割り当て、残りのものにはいかなる固有の形体もあてがわず、むしろこのことはまったく分割不可能なものの大きさと小ささによって生じ起こるのだと言う、彼が以前に言及した者たちのことである。他方、残りのこれらの事柄について彼が報告したこと、すなわち稀薄と濃密は薄さと厚さであり、薄さと厚さは大きさと小ささであるということから、彼は、火や土や残りのものが互いに対する単なる関係に従ってのみ存在する、ということが理にかなっていると確証し、まったく導き出した。実に、もし空気の薄さが限定された尺度であるならば、そのときそのような尺度によって薄いもののすべてよりも、さらに薄いものとして存在するものが火だけとなるであろう。そして、火と空気の薄さを大きく踏み出すことは決してありえない以上、これが薄さにおいて土を超えるまさにこの尺度の全体だけ、それよりも薄い何かが存在する限りにおいて、もはや[火は]火ではないであろう。実に、火と空気が存在するように極めて薄いものに延長が内在するならば、火と空気は決して存在せず、火が最も薄いものとして存在する限りにおいて、自らの美しい姿に留まりはしないであろう。実に彼ら自身、この空気は極めて薄いものであり、水との比較において火はこのようなものであり、また火との比較において空気は水である、と主張しているからである。それゆえ、私たちが報告したこの疑義は、これらの者たちの判定に反対し、彼らの議論を論駁するのに十分である。そしてこれは、元素が中間的なものとして二つの極端の間に存在する場合、それが第一のものであることはありえない、ということである。そのゆえに彼自身もこう述べている。他方、火を第一の元素と措定する者たちは、この疑義だけを免れた。なぜなら火はある極端であり極限であるように現れ、中間ではなく、自立して存立する諸物体のうちで最も薄いものとして存在するからである。それゆえ、それ自身よりも薄いものが存在し、それから別のものが生み出されるということはありえない。次いで彼は言う。火をより先立っており根源的であると措定する者たちは、確かにこの不都合を免れるにしても、他の不条理な事柄を引き受けることを強いられる。実に彼らのうちのある者たちは火に形体を適用し、他の者たちは形体を適用しない。そしてこれについて彼は後に議論を完結させている。これらのこと、すなわち火に形体を適用する者たちを中間に置いた後にであり、というのも彼らはその形体を四角錐であると判断したからである。

構文注3 件
  1. 3.5eritque ad terram, quae principium principii est, ignis

    主語は前文で言及された「発端にあった火(ignis, qui a principio est)」であり、「根源の根源である土(terra, quae principium principii est)」に対する関係において「火(ignis)」となるという述語関係を表す。相対的な大小関係の変化によって同一のものが新たな比較対象に応じて火にも土にも転じる論理構造を示している。

  2. 3.5nec amplius 〈ignis〉 erit, quatenus eo tenuius aliquid, tota hac mensura, existit, qua hoc terram tenuitate excedit

    〈ignis〉の補記を伴う主節に対し、quatenus節が理由・限度の副詞節として係り、その中のtota hac mensura(奪格)を関係代名詞節qua hoc terram tenuitate excedit(尺度を表す奪格)が限定している。「この[空気]が薄さにおいて土を超えるまさにその全体の尺度によって、それ[火]よりもさらに薄い何かが存在する限りにおいて、もはや火ではないであろう」という多重の従属関係をなす。

  3. 3.5de hoc autem postea sermonem absolvit, cum haec in medio posuerit, videlicet qui igni figuram adhibent, quoniam eius figuram pyramidem esse iudicarunt

    主節 de hoc... sermonem absolvit(これについて後に議論を完結させている)に対し、cum接続法節(cum... posuerit)が時間的・論理的前提を表す。videlicet以下の句はin medio posueritの内容を敷衍する名詞的補足部であり、その内部にquoniamによる理由節(四角錐であると判断したため)が入れ子状に連結されている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:184.1-185.18