- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:172.13-173.30
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
テミスティオスは、物体における生成の有無と原因の探求に入り、まず「元素(構成要素)」を複合体が最終的に分割される内在的究極物と定義した上で、その日常的・専門的用例を挙げ、木材等から火が抽出される事実に基づいて元素の潜在的内在とその非可逆的関係を論証している。
Cum autem omnium corporum ortus non sit, restat, ut, quorum corporum ortus sit, et cur sit, dicamus. quoniam igitur in omnibus, quae prima et principia habent, cognitio ex primis haurienda est, prima vero ac principia eorum, quae sunt, elementa, quae in illis inveniuntur, habentur: primum hoc videndum est, nempe num talium corporum, quae ortum habent, sint elementa; deinde si inveniuntur, quamobrem sint, videndum est. exempli gratia quoniam simplex motus invenitur, qui in quantitate et qualitate quadam est. in hac autem indagine convenit, ut primo sumamus ac ponamus, quae elementi natura sit. itaque corporis elementum ultimum eius sit, in quod cetera corpora composita dividuntur, quatenus vel potestate vel actu in eo inest;1 hoc enim utro modo sit, adhuc ambiguum est. si enim ortus et interitus causae congregatio et segregatio sint, elementum actu erit in corpore; si autem ortus causa non sit congregatio, sed alteratio et transmutatio, elementum potestate in corpore extiterit. ex hoc autem sermone, cum dicimus ultimum eius esse, in quod corpora dividuntur, intellegitur etiam, quod sint prima, quandoquidem in ea primo dividuntur, quae specie differunt. prima autem eorum, in quibus sunt, elementa habentur, siquidem multa alia in illis etiam inveniuntur, quemadmodum operationes et motus, atque in universum omnia accidentia, sed haec prima quidem non sunt. tale autem aliquid elementum esse ex eo quidem manifestum est, quod omnes [et in omnibus] hoc elementi nomen iuxta hunc naturae ordinem volunt dicere, cum si de rebus naturalibus, tum si de artificialibus, vel in universum de iis, quae congregatione fiunt, sermonem habeant ac disputent. etenim plantae et animalis elementa hoc quidem modo vocant, quae ignis et aqua et reliqua sunt; ita etiam toni partem appellant, nec non et primas vocis partes primasque sermonis ac primas omnium compositorum particulas. Quodsi hoc naturae ordine elementum se habeat, omnino convenit, ut aliqua eiusmodi necessario sint; non enim aliquod compositorum propter aliquid aliud fit. numquid autem aliqua eiusmodi in corporibus inveniantur, perspicuum ac manifestum existit; nos enim ad sensum videmus ex corporibus alia corpora simpliciora elici, quemadmodum ex osse et trabe ignis elicitur. hoc autem minime ita se haberet, nisi potestate in illis existerent; cum autem ex illis eliciuntur, ex potestate in actum redduntur. posset namque quispiam occurrere: quanam ratione (inquiens) tantum convenit, ut haec illorum esse elementa credantur, et non dicetur res contrario modo se habere?2 etenim quanam de causa tantum ignem dicemus esse elementum, ex quo et aliis nonnullis trabs constituitur, et non dicetur trabs ignis elementum esse, cum manifestum sit ignem ex lignis oriri; id autem, ex quo aliquid fit, eius quod fit, elementum esse potest. verum id, ex quo aliquid fit, quatenus est in eo, eius quidem elementum esse potest; si autem in eo non existat, licet ex eo fiat, fieri non potest, ut illius elementum dicatur.3 siquidem non convenit, ut inde hac in re absoluta ratio desumatur, quia nempe eorum unumquodque ex eo constat, quod sibi finitimum existit, quemadmodum ignis ex corpore (?) et trabs ex igne, sed consentaneum est, ut speculationi de hac re illud etiam adiungamus, quatenus nempe alterum in altero existit; nam in trabe, in ossibus et in unoquoque eiusdem generis videmus haec potestate inesse, siquidem perspicue ex illis elici videntur, in igne autem, et ignis in illis reliquis partibus, trabs et caro non videntur inesse, neque haec duo ex illis eliciuntur; elicerentur enim, si in illis invenirentur.
ところで、すべての物体の生成があるわけではない以上、いかなる物体において生成があるのか、またなぜあるのかを語ることが残されている。したがって、第一のものたちや原理をもつあらゆる事柄において、認識は第一のものたちから汲み取られるべきであり、実在するものたちの第一のものたちや原理とは、それらの中に内在して見出される構成要素(元素)であると見なされている以上、まずこのこと、すなわち生成をもつそのような物体に構成要素が存在するのかどうかを考察しなければならず、次いで、もしそれらが見出されるなら、それらがいかなる理由によって存在するのかを考察しなければならない。たとえば、ある量と質においてある単純な運動が見出されるからである。ところで、この探究においては、構成要素の自然本性が何であるかをまず措定し受け入れることが合致する。それゆえ、物体の構成要素とは、他の複合された物体が最終的にそれへと分割されるところのもの、しかも可能態としてであれ現実態としてであれその[複合されたもの]の中に内在している限りでのものとされよ。実に、そのどちらの様態であるかは、依然として曖昧だからである。なぜなら、もし生成と消滅の原因が集合と分離であるならば、構成要素は現実態として物体の中に存在するであろうし、他方もし生成の原因が集合ではなく変異と転換であるならば、構成要素は可能態として物体の中に存在することになるであろうからである。ところで、物体が[最終的に]それへと分割されるところの究極のものである、と私たちが言うこの言明からは、それらが種において異なるものたちへと第一に分割される以上、第一のものであるということも理解される。しかし、それらがそのうちにあるところのものたちの第一のものが構成要素と見なされるのは、作用や運動、そして普遍的にあらゆる付帯性のように、それらの中には多くの他の事柄もまた見出されるものの、これらは決して第一のものではないからである。ところで、構成要素がそのような何らかのものであることは、すべての人が自然の事物について論じ議論する場合であれ、技術による事物についてであれ、あるいは普遍的に集合によって生じるものたちについてであれ、この自然の秩序に従ってこの構成要素という名称を言おうと欲しているというまさにそのことから明白である。実に彼らは、火、水、その他であるものを、まさにこの仕方で植物と動物の構成要素と呼んでいる。同様に彼らは、音調の部分、さらには声の第一の部分、言論の第一の部分、そしてすべての複合されたものの第一の微小部分をもそのように呼ぶのである。そしてもし構成要素がこの自然の秩序においてあるならば、そのようなあるものが必然的に存在することは全面的に合致する。実に、複合されたもののいかなるものも、何か他のもののために生じるのではないからである。ところで、物体の中にそのような何らかのものが見出されるかどうかは、明瞭にして明白に存する。なぜなら私たちは、骨や梁から火が引き出されるように、物体から他のより単純な物体が引き出されるのを感覚において目にするからである。しかしこのことは、それらがそれらのものの中に可能態として存在していなかったならば、決してそのようにはありえなかったであろう。そしてそれらがそれらのものから引き出されるとき、可能態から現実態へと返されるのである。実に、誰かが反論してこう言うこともできよう。「いかなる理由によって、これらがそれらの構成要素であると信じられることだけが合致し、事態はその反対の仕方であるとは言われないのであろうか(と彼は言う)。実に、それと他の幾つかのものから梁が構成されるところの火だけを、いかなる理由から私たちが構成要素と呼び、火が木材から生じるのが明白であるにもかかわらず、梁が火の構成要素であるとは言われないのであろうか。そして、そこから何かが生じるところのものは、生じるそのものの構成要素でありうるのである。」しかし、そこから何かが生じるところのものは、それがそのものの中に内在している限りにおいて、そのものの構成要素でありうるのである。しかしもし、たとえそこから生じるとしても、それがそのものの中に存在しないならば、それがそのものの構成要素と呼ばれることはありえない。実に、この事柄において端的な根拠が、火が物体(?)から、梁が火から生じるように、それらの各々がそれにとって隣接して存在するまさにそのものから成り立つということにのみ求められることは合致せず、むしろ、一方が他方の中にどの程度存在するのかということも、この事柄についての思索に付け加えることが整合的だからである。なぜなら、梁や骨、および同種の個々のものにおいては、明白にそれらから引き出されるのが見られる以上、これらが可能態として内在しているのを見るのに対し、火においては、また火のそれらの残余の部分においては、梁や肉が内在しているとは思われず、またこれら二つがそれらから引き出されることもないからである。実に、もしそれらがそれらのうちに見出されていたならば、引き出されていたはずだからである。
- 3.3itaque corporis elementum ultimum eius sit, in quod cetera corpora composita dividuntur, quatenus vel potestate vel actu in eo inest
接続法 sit は定義を提示する要求・勧告的用法(jussive subjunctive)。代名詞 eius および in eo の先行詞は属格の corporis であり、「物体の元素とは、それ[その物体]の究極の成分であり、他の複合された物体がそれへと分割されるところのもの、しかも可能態としてであれ現実態としてであれその[物体]の中に内在している限りでのものである」という構造をとる。
- 3.3posset namque quispiam occurrere: quanam ratione (inquiens) tantum convenit, ut haec illorum esse elementa credantur, et non dicetur res contrario modo se habere?
posset は潜在(potential subjunctive)の用法で仮定的な反対論者を導入する。直接話法の中に挿入された分詞 inquiens(「~と言って」)によって問いが導かれ、ut 節(ut haec illorum esse elementa credantur)が convenit の主語節となっている。et non dicetur は未来形直説法で並列され、「なぜ~と言われないのか」と疑念を続ける。
- 3.3verum id, ex quo aliquid fit, quatenus est in eo, eius quidem elementum esse potest; si autem in eo non existat, licet ex eo fiat, fieri non potest, ut illius elementum dicatur.
アリストテレスの元素の定義における「内在(ἐνυπάρχειν)」の要件を説明する対比文。主節の主語 id, ex quo aliquid fit(「何かがそれから生じるところのもの」)に対し、限定節 quatenus est in eo(「それがそのものの中に内在している限り」)が条件を付す。後半の譲歩節 licet ex eo fiat(「たとえそれから生じるとしても」)と条件節 si autem in eo non existat(「しかしもしその中に存在しないならば」)が、単なる生成の起点と元素との差異を厳密に区別している。
