- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:164.34-166.30
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
テミスティオスは、非運動や休止も活動・運動の一種であることを示して自然によるものと自然に反するものとの関係を論じ、世界が無秩序な運動から生じたとする批判をめぐってアナクサゴラスやエンペドクレスの立場を整理するとともに、「無秩序」の語義の二面性(混乱と純粋な欠乏)を区別してプラトンの宇宙生成論をアリストテレスの批判から擁護している。
sed non motus absolute neque quadrat in id, quod natura, neque in id, quod contra naturam existit,1 siquidem, si desinentiam sumpseris [intermissionemve], quae ex iis est, quae non motus ac contra naturam esse existimantur, atque exacta diligentique indagine eius dispositionem indagaveris, omnino quidem invenies eam quoque aut motum aliquem esse aut motu prorsus non esse destitutam, siquidem rei desinentia actio quaedam est. praeterea sic etiam dici potest: rei intermissio [seu desinentia] sine ulla actione non invenitur. huius vero agentis actio si fuerit mutata, haec quidem mutatio non erit eius intermissio [seu desinentia], sed corruptio tantum; si autem continuo mutetur, haec est eius intermissio [ac desinentia]. quemadmodum intermissio eius, quod calefacit, perinde est ac si ipsum commutatum sit, sed dispositionem quandam secundum transmutationem accepit, ac omnis transmutatio motus quidam existit. istaec autem cum hoc quidem modo se habeant, consentaneum est, ut exacta discussione illorum sententiam perpendamus, qui mundum ex iis, quae ab initio in aeternitate inordinata extiterant, constare affirmabant. dicunt nempe mundum ex iis innovatum esse, quae aliquo modo ➈non➉ mota sunt. perspicuum est autem dispositionem eius, quod natura existit, motu quidem in eo inveniri: mundus itaque ex eo, quod contra naturam est. ➈quod igitur contra naturam est,➉ comparatione prius erit; quod absurdum ac dissentaneum est. iis vero, qui mundi condendi initium ab iis, quae non moventur, ducunt, nulla harum incommoditatum contingit. non enim per non motum ➈et motum➉ intellegimus id, quod contra naturam et quod natura existit: igitur quod natura est, ex eo non efficitur, quod contra naturam existit. videtur enim hoc etiam concedere, siquidem non quod non est neque generabile ex genito, neque etiam quod naturam egreditur ex eo, quod est natura, ➈efficitur➉; hac enim ratione esset id, quod contra naturam est, eo prius, quod natura existit. Anaxagorae autem atque Empedoclis opinio fuit loco eius, quod contra naturam est, ponere id, quod natura existit, quatenus id, quod natura est, eo prius erit, quod contra naturam. quodque postremo loco existit; hic quoniam ait ex eo, quod res tranquillae manebant, intellectum eas segregasse, ille autem, quoniam ➈dicit➉ ex iis, quae segregata erant, ➈minime➉ constare neque fieri posse, ut hoc quidem modo fuerit. etenim ex uno eodemque non convenit, ut dicamus unum et idem fieri eum affirmare, siquidem nunc ex distinctis, non autem ex confusis rebus constat. neque dicebat mundum mediante concordia generatum esse, sed penes id, quod de medietate concordiae retulit, dicebat ➈mundi➉ ortum vincente concordia moliri. etenim dum inquit: tentant congregantes aliquo modo, huic adstipulatur; concordia enim veluti coniunctio quaedam existit. atque hi duo, quemadmodum dicebamus, praedicta incommoda evaserunt. qui vero ex inordinatis rebus dicunt mundum esse generatum, haec absurda evitare non possunt. Potest autem his sermonibus aliquis occurrere: praeter id, quod non recte dispositi inveniuntur, Platonis sententiam, mundum et ordinem ex inordinatis rebus constare, non satis intellexit;2 id namque ex eius verbis elici non potest, sed id, quod nos modo narrabimus: videlicet non ex ordine et mundo ordo ✘et mundus✙ efficitur, quandoquidem neque etiam ex sanitate. at quia inordinatum duobus dicitur modis ut incultum ac informe — utrumque enim duobus dicitur modis — quorum alter turpitudinem et confusam dispositionem, alter vero [omnimodam] privationem significat: similiter etiam non ordinatum. ut dicimus hominem (exempli gratia) omnino non esse ordinatum eodem modo, quo aliquid informe dicimus, non eo, quod indecenti forma praeditum est, sed eo, quod omni forma et creatione privatum existit — veluti materiam primam informem vocare solemus, quatenus eam intellegimus nullum prorsus ordinem habere — nos autem cum dicimus ex inordinato mundum fuisse constitutum, hoc ita intellegi debet, ut ex materia qualitatis omnis aliquando experti fuerit constitutus; etenim non quale altero horum duorum modorum omnino est non ordinatum, cum ordinatio sit qualitas aliqua: igitur non quale est etiam non ordinatum. haec enim nostra sententia et opinio est de eo, ex quo ordo et mundus constituuntur. quod autem Plato similiter fatetur ordinem ordinis confusionem praecedere et id, quod natura est, id praecedere, quod contra naturam existit, hoc ex quam plurimis suorum librorum locis perspicuum et manifestum existit ac ex his, quae nos ✘etiam✙ in hanc cogitationem adduxerunt, unusquisque etiam id perpendere potest.
しかし、非運動は端的にいって、自然によるものにも、自然に反して存在するもののどちらにも合致しない。なぜなら、非運動であり自然に反するものであると考えられている事柄に属する休止[あるいは中断]を取り上げ、緻密かつ周到な探究によってその状態を精査するならば、それもまた何らかの運動であるか、あるいはまったく運動を欠いてはいないかのいずれかであることをまさに見出すはずだからである。実に、事物の休止は何らかの活動である。さらに、次のようにも言われうる。事物の中断[あるいは休止]はいかなる活動も伴わないでは見出されない、と。ところで、この作用するものの活動が変化させられたならば、この変化はその中断[あるいは休止]ではなく、単なる消滅であろう。しかし、もし絶え間なく変化させられるならば、これがその中断[そして休止]である。ちょうど、熱するものが中断することは、あたかもそれ自身が変転したかのようであるが、変異に応じたある種の状態を受け取ったのであり、そしてあらゆる変異は何らかの運動として存在するのと同じである。ところで、これらの事柄がこのようにある以上、初めから永遠において無秩序であったものから世界が成り立つと主張した人々の見解を、厳密な討議によって吟味することが合致している。実に彼らは、何らかの仕方で動かされ➈ない➉ものから世界が新しく作られたと言うのである。しかし、自然によって存在するものの状態は運動によってまさにその中に見出されるということは明瞭である。したがって、世界は自然に反するものから生じることになる。➈ゆえに、自然に反するものが➉比較において先にあることになろうが、これは不条理であり不調和である。これに対して、世界形成の端緒を動かされないものから引き出す人々には、これらの不都合は何一つ生じない。実に私たちは、非運動➈と運動➉によって自然に反するものと自然によって存在するものを理解しているのではないからである。したがって、自然によるものは、自然に反して存在する事態から生み出されるのではない。実に、彼[アリストテレス]もまたこのことを認めているように思われる。なぜなら、存在しないものが[存在するようになるのではないのと同様に]、生成しうるものがすでに生成したものから生じるのでもなく、自然を踏み越えるものが自然によるものから➈生じる➉のでもないからである。実にこの理屈によるならば、自然に反するものが、自然によって存在する性質のものよりも先にあることになってしまうであろう。しかしアナクサゴラスとエンペドクレスの見解は、自然によるものが自然に反するものよりも先にあることになる限りにおいて、自然に反するものの位置に自然によって存在する性質のものを置くことであった。そして最後に存在する点に関して言えば、前者は、諸事物が静穏にとどまっていたことから知性がそれらを分離したと言うのに対し、後者は、分離されていたものから成り立つことは➈決してなく➉、このようにあったということはありえないと➈言う➉からである。実に、一にして同一のものから一にして同一のものが生じると彼が断言していると私たちが言うのは合致しない。現に今や、[世界は]混淆した事物からではなく、区別された事物から成り立っているからである。また彼は、親愛を仲介して世界が生成したと言っていたのではなく、親愛の中間に関して彼が語ったことに基づき、親愛の優勢によって[世界の]誕生が築かれると言っていたのである。実に、彼が「集め合わせつつ彼らはある仕方で試みる」と言うとき、このことに賛同している。親愛とはいわば何らかの結合として存在するからである。そしてこれら二人は、私たちが述べていたように、前述の不都合を免れた。しかし、無秩序な事物から世界が生成したと言う人々は、これらの不条理を回避することができない。 ところで、誰かがこれらの議論に対して次のように反論することがありうる。それらが正しく配置されていないと見出されることのほかに、世界と秩序が無秩序な事物から成り立つというプラトンの見解を、彼[アリストテレス]は十分に理解しなかった、と。実に、そのことは彼の言葉から引き出されうるものではなく、私たちが今から語る事柄こそが引き出されるのである。すなわち、秩序と世界から秩序✘と世界✙が生み出されるのではない、ちょうど健康から[健康が生み出されるのでは]ないのと同様に。しかし、無秩序ということは、耕作されていないことや形をもたないことのように二通りの仕方で言われるのであり――実に双方が二通りの仕方で言われる――、その一方はいびつさと混濁した状態を意味し、他方は[全面的な]欠乏を意味するからである。秩序づけられていないということも同様である。たとえば私たちが、あるものが形をもたないと言うのと同じ仕方で、人間が(たとえば)まったく秩序づけられていないと言うとき、それは不体裁な形を具えているからではなく、あらゆる形と形成を欠いているからである――あたかも私たちが、第一質料がいかなる秩序をもまったく持たないと理解する限りにおいて、それを形のないものと呼ぶのに慣れているように――。これに対して私たちが、無秩序なものから世界が構成されたと言うとき、これは、かつてあらゆる性質を欠いていた質料から構成された、と理解されねばならない。実に、非性質的なものは、秩序づけが何らかの性質である以上、これら二つの様態のうちの他方においてまったく秩序づけられていないものである。したがって、非性質的なものは秩序づけられていないものでもある。実にこれが、秩序と世界がそれから構成されるところのものに関する私たちの見解であり意見である。ところで、秩序が秩序の混濁に先行し、自然によるものが自然に反して存在する事態に先行するということをプラトンも同様に認めているということは、彼の著作の極めて多くの箇所から明瞭かつ明白であり、私たちを✘もまた✙この思索へと導いたこれらから、誰もがそのことを吟味することができる。
- 3.2non enim per non motum ➈et motum➉ intellegimus id, quod contra naturam et quod natura existit
per +対格(non motum et motum)が手段・媒介を表し、対格句(id, quod contra naturam et quod natura existit)が動詞 intellegimus の目的語となっている構文。「私たちは、非運動と運動によって、自然に反するものと自然によるものを理解しているのではない」という対応関係を示し、自然と反自然を単なる運動と静止の二元論に還元することを拒否する論理構成である。
- 3.2Potest autem his sermonibus aliquis occurrere: praeter id, quod non recte dispositi inveniuntur, Platonis sententiam, mundum et ordinem ex inordinatis rebus constare, non satis intellexit
主動詞 occurrere(反論する、立ち向かう)に続く文構造の解釈。コロンの後は反論者の発言内容であり、不特定の主語(文脈上はアリストテレス)が「プラトンの見解を十分に理解しなかった(non satis intellexit)」という非難を述べている。praeter id, quod...(…という事実に加えて)は前述の議論群の論理的不備を指摘する前置き句として機能している。
