- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:142.19-144.7
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
アリストテレス『天体論』第2巻第14章の結びとして、月食時の影の形状や南北移動に伴う星々の変化といった感覚的観察、および数学的計測から、地球が球形であり天界全体に比して小さく中心に位置することを論証・総括する。
aut igitur terra rotunda est, aut si vere rotunda ob montium ascensum et vallium descensum et reliqua, quae eius superficiei accidunt, non erit, suapte natura eam figuram habet, qua ita circumdatur, et ob hanc rationem dicetur rotunda. unaquaeque enim res talis dicenda est, qualis naturalis eius dispositio vult esse et qualis est, non qualis contra naturam propter ea, quae sunt extra. et sic nostro intellectu concipere poterimus terram esse rotundam. praeterea etiam ex iis, quae sensu animadvertimus, intellegi potest terram esse rotundam. etenim lunae defectiones fiunt, cum luna in terrae umbram incidit; linea enim, quae lucidam lunae partem ab obscura distinguit, semper contingit, ut semper sit curva;1 haec autem linea ea est, qua luna a terrae umbra dividitur. palam itaque est umbram ipsam esse rotundam, quoniam terra rotunda est. etenim necesse est, ut umbra sit rotunda, quemadmodum re vera est, 〈aut〉 cylindri figura 〈κυλινδροειδής〉. etenim hiemali tempore vespere sat non est, ut sit rotunda, cum lunae figurae non aliter ac ipsa luna divisiones habeant omnes; ipsa enim curvam sectionem recipit, eam nempe, qua in duas dividitur partes. Nec quod supra in aere est, quod lumen recipit, semper idem non est. atqui ipsa luminosa est. in defectionibus autem rotundam sectionem tantum recipit, qualem κυρτήν nomine significant — est enim figura arcus similitudinem referens -; ipsa enim quando lucidam eius partem convertit, a figura terrae rotunda dissecabitur. hoc autem de eius sectione non dixit, quasi ab umbra terrae innovetur, sed ob terram quidem ipsam, dum ei obiicitur, id ea ratione innovari affirmavit, qua in solis defectu, dum luna soli obiicitur. idem contingere solet, si luna terrae umbra superior inveniatur, videlicet quod ipsa ei obiicitur; verum defectum non efficit. Praeterea ex astrorum contemplatione non solum perspici potest terram esse rotundam, sed, cum diligenter consideres, nec maiorem magnitudinem sortitam esse quam ea sit, qua stellis comparatur. cum enim ad meridiem vel septentrionem progredimur, semper utique nobis aliae stellae oriuntur, aliae vero occidunt. ratio autem, qua terrae figura sit rotunda, hinc potissimum colligitur, quoniam nempe diversae stellae semper appareant; etenim si terra plana esset, ubique eaedem prorsus stellae eademque configuratione viderentur. quod autem magna non sit, eius ratio ex eodem desumitur. nobis namque modicum terrae spatium peragrantibus quaedam stellae apparebunt, quae antea minime videbantur, quoniam, cum hoc spatium transgredimur, 〈alter〉 fit horizon; si vero terra magna mole esset praedita, eius finiens circulus magnus quoque extitisset. partes enim magnae magnorum motuum (?) sunt veluti superficies, quemadmodum partes magnorum circulorum veluti lineae rectae existunt. atqui quatenus veram hanc sententiam existimant (nempe terram non esse ampla magnitudine praeditam), si is locus, qui columnis Herculis finitimus est, loco, qui est circa Indiam, coniungeretur et hoc modo mare unum esset, non recte dicunt haec loca esse coniuncta; arbitrantur enim terram esse maiorem, quam ut possit hoc tantum copulari.2 ii vero, qui coniuncta ea affirmant, hoc plane existimarunt, quoniam elephantorum genus in duobus lateribus simul erit, quasi id penes eos ob horum duorum locorum affinitatem necessario contingat.3 in verbis quoque dubitatio quaedam invenitur ex altera parte, quae attendi non debet, nec non etiam Alexander eam reliquit. quin etiam si mathematicis rationibus terminum terrae iudicabimus ac illis eam comparabimus, ex hoc etiam convenit existimare ipsam esse rotundam, ac Mathematici ipsi prodiderunt talem figuram fuisse adeptam eiusque molem parvam esse, si cum astrorum ceterarumque superiorum mundi partium magnitudine conferatur. quibus omnibus de causis perspici ac intellegi potest terrae figuram esse rotundam ac omnes partes, quae pondus habent, ad medium ferri, inter quas erit terra, quemadmodum dixi. hoc siquidem modo similitudinis causa motus gravis, omni ex parte consimilis, ad medium extiterit, ipsa autem, si consimilis non est, ad idem medium semper impellitur, donec totam ad inclinationem aequalem revertatur. Finis Libri Secundi de Caelo et Mundo.
したがって地球は球形であるか、あるいはもし山の隆起や谷の窪み、その他その表面に付帯する事柄のために真実球形ではないとしても、地球はその本来の自然本性により、このように自らを包摂する形状を有しており、この理由から球形と言われるであろう。なぜなら、個々の事物は、外的な事柄ゆえに自然に反してあるようなものとしてではなく、その自然本性的な配置がそうあろうと欲し、現にそうあるようなものとして語られねばならないからである。そしてこのようにして私たちは、自らの知性によって地球が球形であることを把握できるであろう。さらにまた、私たちが感覚によって認める事柄からも、地球が球形であると理解されうる。というのも、月食は月が地球の影の中に入り込むときに生じるからである。すなわち、月の明るい部分と暗い部分とを区別する線は、常に曲線となることが常である。そしてこの線は、それによって月が地球の影から分割される線である。したがって、地球が球形である以上、影そのものが球形[の断面]であることは明白である。なぜなら、現実にそうであるように、影が球形[の断面]であるか、あるいは円柱の形状であることが必然だからである。というのも、月の形状が月自体と同様にあらゆる分割を持つとき、冬期の夕方にそれが球形であるだけでは十分ではないからである。すなわち、月自体は曲線の断面、すなわちそれによって二つの部分に分割される断面を受け入れるのである。また、空気の中で上方にあり光を受け取るものが、常に同一でないということもない。しかし月自体は光を放つものである。他方、月食においては、[人々が]凸面という名で指し示すような球形の断面だけを受け入れる――なぜならそれは弓の類似性を示す形状だからである――。というのも、月自体がその明るい部分を向けるとき、地球の球形の形状によって切り分けられるであろうからである。しかし彼[アリストテレス]は、月の切断面について、あたかも地球の影によって新しく作られるかのように言ったのではなく、まさに地球自体ゆえに、それが〔月〕に対峙される間、日食において月が太陽に対峙されるのと同様の理路によってそれが新しくされると主張したのである。月が地球の影の上方に見出される場合にも同様のことが生じるのが常であり、すなわち地球自体が月に対峙されるのであるが、食をもたらすことはない。さらに、天体の観測からも、地球が球形であることだけでなく、入念に考察するならば、地球が恒星と比較されるような大きさよりも大きな大きさを得ているわけではないことも理解されうる。なぜなら、私たちが南または北へと進むとき、私たちにとって常に別の星々が昇り、別の星々は沈むからである。しかし、地球の形状が球形であるという根拠は、特にこのことから、すなわち常に異なる星々が現れることから推論される。なぜなら、もし地球が平らであるならば、どこでも全く同一の星々が同一の配列で見えるであろうからである。他方、地球が大きくないという根拠は、同じことから引き出される。というのも、私たちが地球のわずかな空間を踏破するだけで、以前には全く見えなかったある星々が現れるであろうからであり、私たちがこの空間を越えるときに、別の地平線が生じるからである。これに対して、もし地球が巨大な塊を帯びていたならば、その限界を定める円[地平線]もまた巨大なものとして現存したであろう。なぜなら、大きな運動の大きな諸部分はあたかも平面のようであり、大きな円の諸部分はあたかも直線のように現存するからである。ところで、彼らがこの判断(すなわち地球が広大な大きさを帯びてはいないということ)を真実であると見なす限りにおいて、もしヘラクレスの柱に隣接する場所が、インドの周囲にある場所に連なり、このようにして一つの海であるとするならば、これらの場所が連なっていると彼らが言うのは正しくない。なぜなら彼らは、地球がこれほどまでに結び合わされうるよりも大きいと考えているからである。他方、それらの場所が連なっていると断言する人々は、明らかに次のように考えた。すなわち、象の種族が両方の側で同時に存在するであろうから、あたかも彼らの考えではこれら二つの場所の親縁性ゆえにそれが必然的に生じるかのように考えたのである。言葉の上でもまた、他方からのある種の疑念が見出されるが、これは考慮されるべきではなく、アレクサンドロスもまたそれを捨て置いた。それどころか、もし私たちが数学的な計算によって地球の境界を判定し、それらの計算に地球を照らし合わせるならば、このことからしても地球自体が球形であると考えるのが適切であり、数学者たち自身も地球がそのような形状を獲得したこと、そして天体やその他の世界のより上層の部分の大きさと比較されるならば、その塊が小さいことを伝えたのである。これらすべての原因から、地球の形状が球形であること、そして重さを持つすべての部分が中心へと運ばれ、私が述べたように地球もその中にあることが理解され認識されうる。なぜなら、このようにして、類似性ゆえに、中心へと向かうあらゆる部分から等しく類似した重い運動が現存したのであり、他方、地球自体は、もし等しく類似していないならば、全体が等しい傾斜へと戻るまで、常に同じ中心へと衝き動かされるからである。 『天体論』第2巻了。
- 2.14linea enim, quae lucidam lunae partem ab obscura distinguit, semper contingit, ut semper sit curva
contingit は非人称構文で ut 節を真主語にとる。副詞 semper が主節と従属節の両方に重複(多重配置)して置かれており、「常に曲線となることが常である(常に決まって曲線となる)」という必然的な恒常性を強める構文となっている。
- 2.14arbitrantur enim terram esse maiorem, quam ut possit hoc tantum copulari
maiorem quam ut possit は比較級に続く結果構文(quam ut + 接続法)で、「〜できるよりも大きい」、すなわち「あまりに大きいために単にこれほど[近く]で結び合わされることはありえない」という過度の否定的な帰結を表す。
- 2.14quasi id penes eos ob horum duorum locorum affinitatem necessario contingat
quasi + 接続法 contingat は推定的・仮定的な理由(「あたかも〜であるかのように」)を導く。前置詞句 penes eos(「彼らのもとで/彼らの見解では」)は、アラビア語・ヘブライ語経由の翻訳ラテン語に典型的な表現で、判断の帰属先(「彼らの考えでは」)を示す。
