← テミスティオス

アリストテレス『天界について』釈義

§127.16-129.10

大地の平坦説への反論と物体の本性による静止

テミスティオスは、反対論の論破で満足せず真の解決を目指すべきというアリストテレスの探求態度を確認し、大地が平坦さによって空気を閉じ込めて静止するというアナクシメネスらの説を水時計の類比とともに紹介・論駁した上で、運動と静止は形状ではなく物体の本性に基づいて論じられるべきであると論じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.13#3

Hoc autem illis evenit, quoniam eatenus non perscrutantur, quoad veritatem veramque dubitationis solutionem attingant, sed quoad contrarios sermones refellant, idque, inquit, nobis ipsis in more positum est. at in maiore hominum parte intellegere possumus, id eorum disputationibus evenire, quod huic quoque de terra sermoni contingere videtur. non enim sufficienter hunc sermonem exquiri posse arbitratur recta tantum solutione oblata, nisi adversariorum quoque rationes de medio sustulerit. [itaque] eum oportet, qui [recte] velit de re proposita quaerere, promptum esse ad occurrendum et obiciendum non accidentia, sed quae cuiusque generis, de quo inquiritur, sunt propria.1 neque sat erit ultimam inquirere obiectionem, quae sibi ipsi tantum in promptu fuerit, sed obiectiones exquirat ac consideret oportet, quae omnino obici possint. quod sane is facere poterit, qui diligentissime quaeque perscrutatus fuerit ac possibiles omnes differentias suo animo conceperit. Anaximenes autem, Anaxagoras, atque Democritus latitudinem causam esse dicunt, cur terra maneat et quiescat; hoc autem superius relatum fuit, dum aliorum sententiam de figura terrae meminit. hi enim asserunt terram propter sui latitudinem non dividere ac secare, sed operire (?) aera, a quo sustinetur, id quod cetera quoque corpora, quae latitudinem habent, facere [videntur]. siquidem eiusmodi corpora non modo absque aliqua vi aegre moventur, sed etiam, si vi pellantur, vix moventur, ut neque etiam eo tempore, quo venti ea impellunt, moveantur, sed maneant propriae naturae causa. idem quoque terrae erga sibi subiectum aerem, a quo sustinetur et fertur, contigisse dicunt. hic enim quasi inanem locum non habeat, quo celeriter pervenire possit, quiescit ac infra in unum locum descendit. quare terra perpetuo manet, donec ad infimum locum deveniat, quemadmodum iis vasis contingit, quae clepsydra nominantur, scilicet impedimentum. contingit enim, si quis eius superius os occludat, ut per illud foramen, quod in fundo est, nihil illius egrediatur, quod, antequam superius foramen occluderetur, ab eo emanabat. posse autem clausum aerem magnum pondus sustinere, ex aere in utribus clauso argumentum desumpserunt et ex ✈multis✉ eiusmodi exemplis. Sed illud primo huic rationi obici potest: si terra lata extitisset, latitudo causa esse, cur terra maneat, non potest, multo igitur minus, si latitudine praedita non sit, latitudo causa esse poterit, cur terra maneat. Atqui si terra plana esset, latitudinem quietis eius causam ✈non✉ esse consonum foret, ut ex iis, quae afferunt, concluderetur.2 aiunt enim, quod aer propter coarctationem non inveniens locum, quo pervenire possit, in proprio loco quiescens remanet, siquidem ob multitudinem non habet exitum. multus porro est, quod a magnitudine terrae, quae magna et extensa est, coerceatur. ut autem terrae magnitudo multum protrahatur, hoc continget, etiam si terra globosa sit. consentaneum est igitur, ut ea, quam assignarunt, causa terrae competat, etiam si rotunda sit. quid enim eos remoratur, quin praedictam terrae figuram fateantur ac ✈magnitudinem✉ eius quietis causam esse statuant? in universum autem adversus eos, qui ita de motu terrae et quiete dicunt, ut ratione eius figurae potius, praeter naturae necessitatem, terram quiescere colligant, hunc in modum dicamus. Quaestio de motu quieteque, cuius causa compulsionem extensionemque fieri super aerem et aquam statuerant, non de terra tantum, quae naturalis corporis pars quaedam existit, ponenda est, sed de motu et quiete omnium naturalium corporum in universum. [principio enim] constituendum est, utrum sit eis natura motus aliquis et quies, an nullus? et utrum natura, an vi eis conveniat motus? sed quoniam, inquit, de his ante determinatum fuit (in Physicis namque atque in praecedenti Libro de illis disseruimus) consentaneum erit, ut eis tanquam concessis nunc utamur dicamusque naturalibus corporibus proprios naturales motus et quietes natura inesse; unicuique enim ipsorum natura is motus inest, qui ad proprium locum instituitur, quies autem eo in loco consistit, in quem suapte natura is motus defertur, qui ex naturalium motuum numero existit. praeter naturam vero in unoquoque ipsorum innovatur, siquidem motus e proprio loco transitus est, quies autem et status eo in loco, in quem violenter movetur.3

しかるにこのことが彼らに生じるのは、彼らが真理と疑念の真の解決に達するまで探求するのではなく、反対の議論を論破するまでにしか探求しないからであり、これこそは、と彼は言う、我々自身の習癖となっているのである。しかし人間の大部分において、彼らの議論に生じているそのことが、大地に関するこの議論にも生じているように見えることを我々は理解できる。実に、正しい解決をただ提示するだけでは、敵対者の論拠をも排除しない限り、この議論が十分に探求されえたと彼はみなさないのである。[それゆえ]提示された事柄について[正しく]探求しようと欲する者は、付帯的な事象ではなく、探求の対象となっているそれぞれの類の固有の事柄に立ち向かい、異議を唱える用意ができていなければならない。そして、自らにとってただ手近にある最後の異議を探求するだけでは十分ではなく、おおよそ提起されうる異議の数々を探求し、考察せねばならない。これを真になしうるのは、個々の事柄を極めて周到に探求し、ありうべきあらゆる相違を自らの心に思い描いた者であろう。 他方、アナクシメネス、アナクサゴラス、そしてデモクリトスは、広大さ[平坦さ]こそが大地が留まり静止する原因であると述べている。しかるにこのことは、彼が大地の形状についての他の者たちの見解を想起した折に、先にも報告されていた。実に彼らは、大地が自らの広大さのゆえに、自らを支えている空気を分割し切り裂くのではなく覆い塞いでおり、広大さ[平坦さ]を有する他の諸物体もまた同様のことを行っている[ように見える]と主張する。実にそのような物体は、何らかの強制がなければ容易には動かないだけでなく、強制によって押されたとしても容易には動かず、風がそれらを押しやる時であっても動かされることなく、自らの固有の本性のゆえに留まり続けるほどである。彼らは、大地にも、自らの下に置かれ自らを支え運んでいる空気に対して、同一のことが生じたと述べる。実に空気は、自らが速やかに到達しうる空虚な場所をもたないかのごとく静止し、下方の単一の場所へと降りる。それゆえ大地は、水時計と呼ばれる器物において、すなわち邪魔立てにおいて生じるのと同様に、最下層の場所へと至るまで永続的に留まる。実に、もし誰かがその上部の口を塞ぐならば、上部の孔が塞がれる前にそこから流れ出ていたものが、底にあるその孔を通って何一つ流れ出なくなる、ということが生じるからである。さらに、閉じ込められた空気が大きな重みを支えうるということは、革袋に閉じ込められた空気から、また同種の多くの実例から彼らは論拠を引き出したのである。 しかし、まずこの論拠に対して次のように異議を唱えることができる。もし大地が広大[平坦]であったとしても、広大さ[平坦さ]が大地が留まる原因であることはありえず、したがってもしそれが広大さ[平坦さ]を具えていないとすれば、広大さ[平坦さ]が大地が留まる原因でありうることはなおさらない。しかも、仮に大地が平らであったとしても、彼らが提示する諸々の事柄から結論づけられるように、広大さ[平坦さ]がその静止の原因ではないということは調和的であろう。実に彼らが言うには、空気は圧縮のゆえに自らが到達しうる場所を見出せず、多数[多量]のゆえに出口をもたないため、自らの固有の場所に静止したまま留まるからである。さらに、大きく広がっている大地の大きさによって押し込められているゆえに、多量なのである。しかし大地の大きさが大いに広がっているということは、大地が球状であるとしても生じるであろう。したがって、彼らが割り当てた原因は、大地が球形であるとしても適合するのが妥当である。実に、彼らが前述の大地の形状を認め、その大きさを静止の原因と規定することを何が妨げているというのか。 しかし概して、自然の必然性を離れて、むしろその形状の理路によって大地が静止すると推論するような仕方で、大地の運動と静止について語る者たちに対しては、次のように語ることにしよう。その原因として空気や水の上に強制と広がりが生じることと彼らが規定した運動と静止に関する問は、自然学的な物体のある一部として存在する大地についてのみ立てられるべきではなく、おしなべてすべての自然学的物体の運動と静止について立てられねばならない。[実に初めに]それらに本性上何らかの運動と静止があるのか、それとも何もないのか、そして運動はそれらに本性によって適合するのか、それとも強制によって適合するのかを確定せねばならない。しかし、と彼は言う、これらについては以前に規定された(実に我々は『自然学』および前巻においてそれらについて論じた)のであるから、それらをすでに認められたものとして今用い、自然学的物体には固有の自然な運動と静止が本性上内在していると語るのが妥当であろう。実にそれらの各々には、固有の場所へと向けられる運動が本性上内在しており、他方、静止は、自然な諸運動の数の中に存在するあの運動が自らの本性によって運ばれてゆくその場所において成り立つのである。しかし、それらの各々において本性に反することは新しく生じるのであり、実に[本性に反する]運動とは固有の場所からの移行であり、静止と留まりは強制的に動かされるその場所において成り立つからである。

構文注3 件
  1. 2.13promptum esse ad occurrendum et obiciendum non accidentia, sed quae cuiusque generis, de quo inquiritur, sunt propria

    動名詞 occurrendum と obiciendum に対する目的語として、中性複数対格の対比 non accidentia, sed quae... sunt propria が取られている。探求の対象である類の「付帯性」ではなく「固有性」を論拠として反対・反論すべきであるという弁証術的方法論の構文骨格を示している。

  2. 2.13latitudinem quietis eius causam ✈non✉ esse consonum foret, ut ex iis, quae afferunt, concluderetur

    非人称の仮定構文 consonum foret(「調和的であろう/理にかなっているであろう」)の主語として対格不定詞構文 latitudinem quietis eius causam [non] esse が置かれ、後続の ut 節(結果・帰結)「彼らが提示することから結論づけられるように」がこれに呼応している。本文校訂記号で補填された否定詞 non を受け、「彼ら自身の前提に従っても、広大さが静止の原因ではないと結論するのが筋である」という帰謬論法の構文構造をとる。

  3. 2.13praeter naturam vero in unoquoque ipsorum innovatur, siquidem motus e proprio loco transitus est, quies autem et status eo in loco, in quem violenter movetur

    主節の innovatur は非人称受動(または実体化された中性単数主語 praeter naturam を主語とする形)で、「本性に反する事態が新たに生じる」を表す。後続の siquidem 節内で、本性に反する運動(transitus)と本性に反する静止(quies et status eo in loco, in quem violenter movetur)が対比的に定義されている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:127.16-129.10