- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:103.8-104.10
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
アリストテレス『天体論』第2巻第5章(287b22–288a12)を注解し、天球が一方向(東から西)にのみ回転する理由を検討する。テミスティオスは、天において前方の部分が後方よりも高貴であり、自然は可能なかぎり常に最善の方向を選ぶがゆえに前方へ運動するのだという目的論的解決をパラフレーズする。
Sequitur, ut de hoc etiam disquiramus, si nihil frustra et fortuna in iis sit, quae circulo feruntur, cur in unam partem, non in alteram convertitur? at sempiternae conversioni nullum motum contrariari in praecedente Libro iam explicatum fuit. contrarii enim motus sunt, qui ex contrario in contrarium instituuntur; conversiones autem, quamvis in alteram partem fiant, ab eodem in idem progrediuntur. dicimus autem Aristotelem, cum dixerit, 〈cur〉in unam partem moveatur, 〈addidisse〉: omnino autem convenit, ut id 〈vel〉 sine causa et principio sit1 — etenim quod est, eo modo, quo est, absolute existit2 — 〈vel ut〉 id, quod est, eo modo, quo est, propter causam et principium existat. igitur vel hoc erit, videlicet ut id in unam partem feratur, sine principio, adeo ut motus eius in unam partem fiat, quoniam is in unam partem fit, vel causam aliquam principiumque habuerit. Et quoniam Aristoteles in hoc iuxta doctrinae indagationem procedit ac medium sumit, ab eo errore tuetur sese, qui ex nimia indagine eiusque stultitia contingit; qui cum terminum validiorem non inveniat, quem contendat, ea tantum prosequitur ac ponit, quae secundum humanam potentiam esse videntur.3 dicimus enim naturam semper facere eorum, quae fieri possunt, id, quod ceteris praestantius optimumque existit. quibus id sane intellegi volumus: etenim ante et pone in caelesti corpore inveniuntur,〈cum〉 dextra etiam et sinistra pars, ut ante dictum est, in eo inveniantur. dextra autem ea caeli pars est, quae orientalis appellatur, prior vero ea dicitur, quae supra capita nostra supraque terram ipsam consistit. prior autem eius pars posteriore praestantior existit, quemadmodum in recta linea superior locus inferiore honorabilior. natura autem semper redit moveturque ad id, quod nobilius, et ad praestantiora eorum, quae fieri possunt; quare consonum est, ut huius corporis motus in priorem partem feratur. caelum autem priorem partem habere, ipsa quidem quaestio declarat; convenit autem, ut eiusmodi quaestio explicetur. at nulla ratione explicari potest, nisi quia in partem praestantiorem nec non priorem 〈πρότερον〉 vertitur. quare convenit, ut id ob hanc causam accidat, quoniam nempe in praestantiorem partem movetur; etenim solutio eius, quod quaeritur, est, quod haec pars prior 〈πρότερον〉 existit, ac natura hanc partem movetur. natura enim in id, quod praestantius est, commigrat. et quemadmodum motum simplicem movet, quoniam eiusmodi motus praestantior est, itemque incessabilem, ita in nobiliorem ac praestantiorem partem defert; prior autem pars 〈τὸ πρόσθεν〉 ceteris nobilior ac praestantior est.
円運動して運ばれるものたちにおいて、何ものも無為や偶然によるのではないとするならば、なぜ一方の向きへと回転し、他方の向きへではないのか、このことについてもまた探究することが引き続く。しかし永遠の回転にはいかなる運動も反対にならないことは、前巻においてすでに説明された。実に反対の諸運動とは、反対のものから反対のものへと向けられるものであるが、諸回転は、たとえ他方の向きに行われるとしても、同じものから同じものへと進むからである。しかるに我々が言うには、アリストテレスは[天が]なぜ一方の向きへと動かされるのかを述べた際、次のことを付言したのである。すなわち、それが原因や原理なしにあること――実に存在しているものは、それが存在しているそのあり方において無条件に存在するからである――、あるいは存在しているものが、それが存在しているそのあり方において原因と原理のために存在することの、いずれかであるのが全面的に妥当である、と。したがって、それが原理なしに一方の向きへと運ばれるということ、その結果として、まさにそれが一方の向きになされるがゆえにその運動が一方の向きになされるということであるか、あるいはそれが何らかの原因と原理を持ったかのいずれかであろう。そしてアリストテレスはこのことにおいて学問的探究に従って進み、中庸を採るがゆえに、過度な探究とその愚かさから生じる誤謬から自らを守っている。彼は、自らが主張しうるより強固な限界を見出せないときに、人間的な能力に従うように思われるものだけを追究し措定するのである。実に我々は、自然は生じうるものどものうち、他のものよりも卓越しており最善であるものを常になすと主張するからである。これらのことによって我々はこのことが正しく理解されることを望む。実に、前に述べられたように、右の部分と左の部分も天体の中に見出される以上、前と後ろも天体の中に見出されるのである。しかるに右とは天の東と呼ばれる部分であり、前とは我々の頭上および大地そのものの上に位置する部分と言われる。しかるに天の前の部分は後ろの部分よりも卓越して存在し、それは直線において上方の場所が下方の場所よりも尊厳であるのと同様である。しかるに自然は、より高貴なものへと、また生じうるものどものうちより卓越したものどもへと常に立ち帰り、動かされる。それゆえ、この物体の運動が前の部分へと運ばれることは調和している。しかるに天が前の部分を有することは、問題そのものが明らかにしている。そしてこの種の問題が説明されることは妥当である。しかし、それがより卓越しており、かつ前の部分へと回転するがゆえにでなければ、いかなる理路によっても説明されえない。それゆえ、まさにそれがより卓越した部分へと動かされるがゆえに、この原因のためにこのことが起きるということは妥当である。実に問われていることの解決とは、この部分が前のものとして存在し、自然がこの部分に向かって動かされるということである。実に自然は、より卓越しているものへと移行するからである。そして、この種の運動がより卓越しているがゆえに単純な運動を動かし、同様に間断なき運動を動かすのと同様に、そのようにしてより高貴でより卓越した部分へと運ぶのである。しかるに前の部分は、他の部分よりも高貴であり卓越しているのである。
- 2.5omnino autem convenit, ut id 〈vel〉 sine causa et principio sit
非人称動詞 convenit に続く接続詞 ut 節が二者択一の構造(vel ... vel ut ...)を成している。天の一方向への運動が「原因や原理なしにあるのか」、それとも「何らかの原因と原理によるのか」という背理的・場合分けの前提設定を提示している。
- 2.5etenim solutio eius, quod quaeritur, est, quod haec pars prior existit
名詞節を導く quod が2度現れる構文。最初の quod quaeritur は関係代名詞で「問われていること」を意味し、述語の quod haec pars prior existit は接続詞 quod による名詞節で「この部分が前方(先なるもの)として存在するということ」という解決の内容を示している。
- 2.5ab eo errore tuetur sese, qui ex nimia indagine eiusque stultitia contingit; qui cum terminum validiorem non inveniat, quem contendat, ea tantum prosequitur ac ponit, quae secundum humanam potentiam esse videntur
二重の関係詞節による複文構造。最初の qui 節の先行詞は error であり、セミコロンに続く二つ目の qui は接続関係代名詞として主節の Aristoteles を承け(cum ... non inveniat は理由の cum 節)、アリストテレスが人間の能力に応じた範囲の議論にとどめることを述べている。
