[MARCIANUS libro quinto regularum. ] §15.1.40.prPeculium nascitur crescit decrescit moritur, et ideo eleganter Papirius Fronto dicebat peculium simile esse homini.
[마르키아누스, 『규칙집』 제5권] 특유재산은 태어나고, 자라고, 줄어들고, 죽는다. 그렇기에 파피리우스 프론토는 우아하게도 특유재산이 인간과 비슷하다고 말하곤 했다.
§15.1.40.1Quomodo autem peculium nascitur, quaesitum est.
그런데 특유재산이 어떻게 태어나는가가 문제되었다.
et ita ueteres distinguunt, si id adquisiit seruus quod dominus necesse non habet praestare, id esse peculium, si uero tunicas aut aliquid simile quod ei dominus necesse habet praestare, non esse peculium.
그리하여 옛 법학자들은 다음과 같이 구별한다. 만약 노예가 주인이 제공할 의무가 없는 것을 취득했다면 그것은 특유재산이고, 반면에 튜니카나 그와 유사하게 주인이 그에게 제공할 의무가 있는 것이라면 그것은 특유재산이 아니라고 한다.
ita igitur nascitur peculium: crescit, cum auctum fuerit: decrescit, cum serui uicarii moriuntur, res intercidunt: moritur, cum ademptum sit.
이처럼 그리하여 특유재산은 태어난다. 그것은 증가되었을 때 자라고, 하급 노예들이 죽거나 물건들이 상실되었을 때 줄어들며, 빼앗겼을 때 죽는다.