§6.27.1Sunt item, quae appellantur alces.
엘크(순록)라 불리는 동물들도 역시 존재한다.
Harum est consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent
이것들의 생김새와 털가죽의 알록달록한 색상은 염소와 매우 유사하지만, 크기 면에서 조금 더 크고, 뿔이 온전하지 않으며, 마디나 관절이 없는 다리를 지니고 있다.
§6.27.2neque quietis causa procumbunt neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere sese aut sublevare possunt.
휴식을 위해 눕지 않으며, 만약 어떤 사고로 넘어져 쓰러지면, 스스로 일어나거나 몸을 일으킬 수 없다.
§6.27.3His sunt arbores pro cubilibus: ad eas se applicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt.
이들에게는 나무가 침대 대용이다. 나무에 몸을 기대어, 그렇게 겨우 조금 기울인 채로 휴식을 취한다.
§6.27.4Quarum ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus, quo se recipere consuerint, omnes eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, tantum ut summa species earum stantium relinquatur.
사냥꾼들이 발자국을 통해 이들이 어디로 은신하는지 알아채면, 그 장소에 있는 모든 나무들을 뿌리부터 파내거나 잘라내어, 단지 서 있는 것처럼 보이는 겉모습만 남겨둔다.
Huc cum se consuetudine reclinaverunt, §6.27.5infirmas arbores pondere adfligunt atque una ipsae concidunt.
이들이 늘 하던 대로 여기에 기대면, 약해진 나무들을 몸무게로 쓰러뜨리고 자기들도 함께 쓰러진다.