Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §8.5.8.pr-8.5.8.7

架梁地役权与烟气侵入的限制

第 1473 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

讨论了关于在修缮墙壁期间支撑邻人房屋的义务以及插入梁的地役权相关的诉讼。同时还探讨了限制从奶酪作坊或浴室排放烟雾或蒸汽以及是否可以为此类行为设立地役权的问题。

[ULPIANUS libro septimo decimo ad edictum. ] §8.5.8.prSicut autem refection parietis ad uicinum pertinet, ita fultura aedificiorum uicini cui seruitus debetur, quamdiu paries reficitur, ad inferiorem uicinum non debet pertinere: nam si non uult superior fulcire, deponat, et restituet, cum paries fuerit restitutus.
[乌尔比安,《告示注解》第十七卷]\n\n然而,正如墙壁的修缮属于邻人一样,在墙壁修缮期间,享有地役权的邻人房屋的支撑,不应属于下方的邻人。 因为如果上方的邻人不想进行支撑,他可以将其拆除,并在墙壁重建后予以重建。
et hic quoque sicut in ceteris seruitutibus actio contraria dabitur, hoc est ius tibi non esse me cogere.
在此处,也像在其他地役权中一样,将给予相反之诉,即“你无权强迫我”。
§8.5.8.1Competit mihi actio aduersus eum, qui cessit mihi talem seruitutem, ut in parietem eius tigna inmittere mihi liceat supraque ea tigna uerbi gratia porticum ambulatoriam facere superque eum parietem columnas structiles imponere, quae tectum porticus ambulatoriae sustineant.
\n\n对于向我让渡了下述地役权的人,我享有诉权:即允许我将梁插入其墙壁中,并在这些梁上(例如)建造步行廊,且在该墙壁上安装支撑步行廊屋顶的石造柱。
§8.5.8.2Distant autem hae actiones inter se, quod superior quidem locum habet etiam ad compellendum uicinum reficere parietem meum, haec uero locum habet ad hoc solum, ut tigna suscipiat, quod non est contra genera seruitutium.
\n\n然而,这些诉讼彼此不同:前者甚至适用于强迫邻人修缮我的墙壁,而后者仅适用于使他承受梁,这并不违反地役权的种类。
§8.5.8.3Sed si quaeritur, quis possessoris, quis petitoris partes sustineat, sciendum est possessoris partes sustinere, si quidem tigna immissa sint, eum, qui seruitutem sibi deberi ait, si uero non sunt immissa, eum qui negat.
\n\n但如果问及谁承担占有者的角色,谁承担请求者的角色,应当知道:如果梁已经插入,则主张自己享有地役权的人承担占有者的角色;如果未插入,则否认者承担该角色。
§8.5.8.4Et si quidem is optinuerit, qui seruitutem sibi defendit, non debet ei seruitus cedi, siue recte pronuntiatum est, quia habet, siue perperam, quia per sententiam non debet seruitus constitui, sed quae est declarari.
\n\n如果主张地役权归己的人胜诉,则地役权不应让渡给他,无论判决是正确的(因为他已拥有),还是错误的(因为判决不应创设地役权,而应确认已有的地役权)。
plane si non utendo amisit dolo malo domini aedium post litem contestatam, restitui ei oportet, quemadmodum placet in domino aedium.
当然,如果他在诉讼系属后因不使用而丧失了地役权,且这是由于房屋所有人的恶意所致,则应当予以恢复,正如对房屋所有人所认可的那样。
§8.5.8.5Aristo Cerellio Uitali respondit non putare se ex taberna casiaria fumum in superiora aedificia iure immitti posse, nisi ei rei seruitutem talem admittit.
\n\n阿里斯托向塞雷利乌斯·维塔利斯答复说,他不认为依法可以从奶酪作坊向较高级的房屋排放烟雾,除非为此目的而认可了此类地役权。
idemque ait: et ex superiore in inferiora non aquam, non quid aliud immitti licet: in suo enim alii hactenus facere licet, quatenus nihil in alienum immittat, fumi autem sicut aquae esse immissionem: posse igitur superiorem cum inferiore agere ius illi non esse id ita facere.
他同样说道:也不允许从上方房屋向下方房屋排放水或其他任何东西。 因为各人在自己的土地上活动,仅以不向他人土地排放任何物品为限,而烟雾的排放与水的排放是一样的。 因此,上方房屋的所有人可以起诉下方房屋的所有人,主张对方无权这样做。
Alfenum denique scribere ait posse ita agi ius illi non esse in suo lapidem caedere, ut in meum fundum fragmenta cadant.
最后,他提到阿尔费努斯写道,可以这样起诉:主张对方无权在自己的土地上以碎片落在我的土地上的方式切割石头。
dicit igitur Aristo eum, qui tabernam casiariam a Minturnensibus conduxit, a superiore prohiberi posse fumum immittere, sed Minturnenses ei ex conducto teneri: agique sic posse dicit cum eo, qui eum fumum immittat, ius ei non esse fumum immittere.
因此,阿里斯托说,从明图尔奈人手中承租奶酪作坊的人,可以被上方房屋所有人禁止排放烟雾,但明图尔奈人因承租合同对他承担责任。 并且他说,可以起诉那个排放烟雾的人,主张他无权排放烟雾。
ergo per contrarium agi poterit ius esse fumum immittere: quod et ipsum uidetur Aristo probare.
因此,相反地,也可以起诉主张有权排放烟雾,这似乎也是阿里斯托本人所赞同的。
sed et interdictum uti possidetis poterit locum habere, si quis prohibeatur, qualiter uelit, suo uti.
但是,如果有人被阻止以其所希望的方式使用自己的财产,则“保持占有”禁令也能够适用。
§8.5.8.6Apud Pomponium dubitatur libro quadragensimo primo lectionum, an quis possit ita agere licere fumum non grauem, puta ex foco, in suo facere aut non licere.
\n\n在蓬波尼乌斯的《讲义录》第四十一卷中存有疑问:是否有人可以起诉主张允许,或起诉主张允许在自己土地上产生不严重的烟雾(例如来自炉灶的烟雾)。
et ait magis non posse agi, sicut agi non potest ius esse in suo ignem facere aut sedere aut lauare.
他说道,更有可能无法起诉,正如无法起诉主张在自己的土地上生火、坐下或洗澡的权利一样。
§8.5.8.7Idem in diuersum probat: nam et in balineis, inquit, uaporibus cum Quintilla cuniculum pergentem in Ursi Iuli instruxisset, placuit potuisse tales seruitutes imponi.
\n\n此人(蓬波尼乌斯)赞同相反的观点:因为他说,当昆蒂拉在浴室中建造了一条通往尤利乌斯·乌尔苏斯土地的蒸汽管道时,人们认为可以设立此类地役权。

词汇与语法注释

  1. 8.5.8.prrefection — 手稿中的拼写错误,通常理解为主格 refectio(或夺格 refectione、宾格 refectionem)。在上下文中作为主语,意为“(墙壁的)修缮”。
  2. 8.5.8.practio contraria — 并非一般意义上的“反诉”,在此处指否认地役权存在的“否定之诉”(actio negatoria)。
  3. 8.5.8.4non debet seruitus constitui, sed quae est declarari — 此处阐明了对物之诉的判决并不创设(constitui)新的地役权,而仅仅是确认(declarari)已存在权利的法律原则。
  4. 8.5.8.5in suo enim alii hactenus facere licet, quatenus nihil in alienum immittat — 罗马法中相邻关系(immissio,侵入)的基本原则。在自己土地内的自由活动仅在不向他人土地产生直接干扰(如烟、水等)的限度内(hactenus...quatenus)才被允许。
  5. 8.5.8.7cuniculum pergentem in Ursi Iuli — pergentem 是修饰 cuniculum(地下道、排水沟)的现在分词。Ursi Iuli 是人名 Julius Ursus 的属格,此处省略了其土地(fundum)。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §8.5.8.pr-8.5.8.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:8.5.8.pr-8.5.8.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。