[ULPIANUS libro quinto opinionum. ] §4.4.44.prNon omnia, quae minores annis uiginti quinque gerunt, irrita sunt, sed ea tantum, quae causa cognita eiusmodi deprehensa sunt, uel ab aliis circumueunti uel sua facilitate decepti aut quod habuerunt amiserunt, aut quod adquirere emolumentum potuerunt omiserint, aut se oneri quod non suscipere licuit obligauerunt.
[乌尔比安,《意见集》第五卷] 并非未满二十五岁之人所做的一切行为皆为无效,而仅限于那些在审理案情后被认定为属于以下情形的行为:即他们或被他人欺骗,或因自身的轻率而受骗,以致要么失去了原本拥有的东西,要么错失了本可获得的利益,要么使自己承担了不应承担的负担。