[PAULUS libro trigensimo ad edictum. ] §16.1.1.prUelleiano senatus consulto plenissime comprehensum est, ne pro ullo feminae intercederent.
[保罗,《告示注解》第三十卷] 根据维莱乌斯元老院决议,非常全面地规定了女性不得为任何人承担债务。
§16.1.1.1Nam sicut moribus ciuilia officia adempta sunt feminis et pleraque ipso iure non ualent, ita multo magis adimendum eis fuit id officium, in quo non sola opera nudumque ministerium earum uersaretur, sed etiam periculum rei familiaris.
因为正如根据习惯,女性被剥夺了市民职务,且其中大部分在法律上当然无效一样,那种不仅涉及她们的单纯劳力和赤裸劳务、而且还涉及家庭财产风险的职务,就更应当从她们那里被剥夺。
§16.1.1.2Aequum autem uisum est ita mulieri succurri, ut in ueterem debitorem aut in eum, qui pro se constituisset mulierem ream, actio daretur: magis enim ille quam creditor mulierem decepit.
然而,以如下方式救济女性被认为是公平的:即对原债务人,或者对那个使该女性代替自己成为债务人的人,提起诉讼。 因为相比于债权人,正是那个人欺骗了该女性。