Humanitext Reader

奥维德 · 爱经 §2.4.1-2.4.48

坦白对所有类型女子的倾心

第 21 段,共 53 段 · 拉丁语

内容简介

诗人坦白了自己无法克制的激情,承认自己被所有类型的女子所吸引,并详细描述了无论是羞怯还是奔放、高挑还是娇小、肤色深浅以及年龄大小的女子,如何都能令他动心。

§2.4.1Non ego mendosos ausim defendere mores §2.4.2Falsaque pro vitiis arma movere meis.
我不敢为自己有瑕疵的行为进行辩护,也不愿为了我的恶习而挥舞虚伪的武器(进行自辩)。
§2.4.3Confiteor — siquid prodest delicta fateri; §2.4.4In mea nunc demens crimina fassus eo.
我承认 —— 如果承认过错能有什么益处的话;如今我丧失理智,在坦白之后,前去面对自我的罪责。
§2.4.5Odi, nec possum, cupiens, non esse quod odi; §2.4.6Heu, quam quae studeas ponere ferre grave est!
我痛恨[它],但在渴望之中,我却无法不成为我所痛恨的样子;唉,背负着你极力想要卸下的重担,是多么沉重啊!
§2.4.7Nam desunt vires ad me mihi iusque regendum; §2.4.8Auferor ut rapida concita puppis aqua.
因为我缺乏支配自己和管理自己的力量与权利;我像一艘被急流冲走的船一样被带走。
§2.4.9Non est certa meos quae forma invitet amores — §2.4.10Centum sunt causae, cur ego semper amem.
没有哪一种固定的美貌能单单吸引我的爱 —— 我总是坠入爱河的原因,足足有一百个。
§2.4.11Sive aliqua est oculos in humum deiecta modestos, §2.4.12Uror, et insidiae sunt pudor ille meae; §2.4.13Sive procax aliqua est, capior, quia rustica non est, §2.4.14Spemque dat in molli mobilis esse toro.
如果有女子将她羞怯的目光垂向地面,我便心生炽热,而那份羞涩就成了捕获我的陷阱;或者若有女子生性放荡,我也会被俘获,因为她毫不土气,并且让人期望她在柔软的床榻上极其主动。
§2.4.15Aspera si visa est rigidasque imitata Sabinas, §2.4.16Velle, sed ex alto dissimulare puto.
如果她显得冷酷,模仿那刻板的萨宾妇女,我认为她其实渴望,只是在内心深处加以掩饰。
§2.4.17Sive es docta, places raras dotata per artes; §2.4.18Sive rudis, placita es simplicitate tua.
若你是饱学之士,你因天赋异禀的罕见才华而令人愉悦;若你粗俗朴实,你因你的纯真而招人喜爱。
§2.4.19Est, quae Callimachi prae nostris rustica dicat §2.4.20Carmina — cui placeo, protinus ipsa placet.
有人说卡利马科斯的诗歌与我的相比显得土气 —— 我能取悦的女子,她自己立刻也令我愉悦。
§2.4.21Est etiam, quae me vatem et mea carmina culpet — §2.4.22Culpantis cupiam sustinuisse femur.
也有人指责我这个诗人和我的诗歌 —— 我会渴望托起那指责我的女子的双腿。
§2.4.23Molliter incedit — motu capit; altera dura est — §2.4.24At poterit tacto mollior esse viro.
这一位步履轻盈 —— 以其姿态捕获我;另一位则生硬死板 —— 但一旦被男子抚摸,她便能变得更加温柔。
§2.4.25Haec quia dulce canit flectitque facillima vocem, §2.4.26Oscula cantanti rapta dedisse velim; §2.4.27Haec querulas habili percurrit pollice chordas — §2.4.28Tam doctas quis non possit amare manus?
这一位因歌声甜美且极易婉转变换声调,我愿在唱着歌的她身上夺取并献上热吻;那一位用灵巧的拇指拨弄着哀怨的琴弦 —— 谁能不爱上这样一双灵巧的手呢?
§2.4.29Illa placet gestu numerosaque bracchia ducit §2.4.30Et tenerum molli torquet ab arte latus — §2.4.31Ut taceam de me, qui causa tangor ab omni, §2.4.32Illic Hippolytum pone, Priapus erit!
这一位以其身段令人愉悦,并合着节拍舞动双臂,且以温柔的技艺扭动她那娇嫩的腰肢 —— 且不说我自己,我因任何原因都会被触动,哪怕把希波吕托斯放在那里,他也会变成普里阿普斯!
§2.4.33Tu, quia tam longa es, veteres heroidas aequas §2.4.34Et potes in toto multa iacere toro.
你,因为你如此高挑,足可媲美古代的女英雄,并且能在整张床榻上尽情舒展。
§2.4.35Haec habilis brevitate sua est.
这一位因其娇小而便于温存。
corrumpor utraque; §2.4.36Conveniunt voto longa brevisque meo.
我被这两者同时诱惑;高挑的与娇小的都契合我的心愿。
§2.4.37Non est culta — subit, quid cultae accedere possit; §2.4.38Ornata est — dotes exhibet ipsa suas.
她不修边幅 —— 我便想到若加以妆点她能增添多少姿色;她精心打扮 —— 她自己便展现出自己的天赋之美。
§2.4.39Candida me capiet, capiet me flava puella, §2.4.40Est etiam in fusco grata colore Venus.
肤白的女郎会俘获我,金发的姑娘也会俘获我,即使在黝黑的肤色中,也有令人愉悦的维纳斯。
§2.4.41Seu pendent nivea pulli cervice capilli, §2.4.42Leda fuit nigra conspicienda coma; §2.4.43Seu flavent, placuit croceis Aurora capillis.
或者是黑色的秀发垂落在雪白的颈项上,丽达便曾因其黑发而令人瞩目;或者是秀发金黄,奥罗拉便以其沙弗莱石般的金发招人喜爱。
§2.4.44Omnibus historiis se meus aptat amor.
我的爱适应于所有的神话故事。
§2.4.45Me nova sollicitat, me tangit serior aetas; §2.4.46Haec melior, specie corporis illa placet.
年轻的岁令我焦虑渴望,成熟的年龄也触动我心;后者更为优秀,前者则因肉体之美而令人愉悦。
§2.4.47Denique quas tota quisquam probet urbe puellas, §2.4.48Noster in has omnis ambitiosus amor.
总之,在整个城里只要是有人赞许的姑娘,我那不知满足的(野心勃勃的)爱便会向她们所有人伸出触角。

词汇与语法注释

  1. §2.4.1ausim — 'ausim' 是 'audeo'(敢于)的古体/sigmatic 完成时虚拟语气,在此处用作潜在虚拟语气(potential subjunctive),表示“我不敢/不愿”。
  2. §2.4.5non esse quod odi — 'non esse quod odi' 是依赖于 'nec possum' 的不定式短语,与 'non' 连用形成双重否定(“我无法不成为我所痛恨的样子”)。插入的分词 'cupiens'(渴望)突显了诗人的内心挣扎。
  3. §2.4.11deiecta — 'deiecta' 是 'deicio'(投下)的虚拟完成时被动分词,此处带有关联宾格(希腊式宾格)'oculos... modestos'(羞怯的双眼),表示“将她羞怯的目光垂向地面”。
  4. §2.4.20cui placeo — 'cui placeo' 由关系代词 'cui'(与格,与 'placeo' 连用)和 'placeo'(令人愉悦)构成,意为“我所取悦的女子(即喜欢我的女子)”。主句的主语 'ipsa' 指代该女子,“立刻也令我愉悦(placet)”。
  5. §2.4.31Ut taceam — 'Ut taceam' 是使用现在时虚拟语气的目的从句,作为一种“托辞/佯作不言”(praeteritio)插入,表示“且不说我自己”。
  6. §2.4.46Haec melior, specie corporis illa placet — 指示代词 'haec'(后者,即较近的 'serior aetas' 成熟的年龄)与 'illa'(前者,即较远的 'nova aetas' 年轻的年龄)的对比。成熟的女性在经验上更胜一筹(melior),而年轻的女性则因肉体之美(specie corporis)而令人愉悦(placet)。

引用这一段

奥维德, 爱经 §2.4.1-2.4.48. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi001.humanitext-lat2:2.4.1-2.4.48

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。