Humanitext Reader

奥维德 · 爱经 §2.2.1-2.2.66

劝说看守巴戈阿斯通融与协助私情

第 19 段,共 53 段 · 拉丁语

内容简介

诗人劝说监视女主人的太监巴戈阿斯放宽监管并成为他们恋情的同谋,指出协助他们将带给他丰厚的赏赐以及最终的自由。

§2.2.1Quem penes est dominam servandi cura, Bagoa, §2.2.2Dum perago tecum pauca, sed apta, vaca.
巴戈阿斯啊,你手中掌握着监视女主人的职责,当我与你商谈几句简短却中肯的话时,请腾出空来。
§2.2.3Hesterna vidi spatiantem luce puellam §2.2.4Illa, quae Danai porticus agmen habet.
昨天白日里,我看见一个少女正在散步,就在那座容纳着达那俄斯女儿行列的柱廊里。
§2.2.5Protinus, ut placuit, misi scriptoque rogavi.
登时,由于心生欢喜,我便派人送去信件,在书信中向她表白。
§2.2.6Rescripsit trepida 'non licet!' illa manu;
她用颤抖的手写信回复道:“这不被允许!
§2.2.7Et, cur non liceat, quaerenti reddita causa est, §2.2.8Quod nimium dominae cura molesta tua est.
” 于是,对询问为何不被允许的我,答复的理由是,便是因为你对女主人的监视实在是太烦人了。
§2.2.9Si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereri §2.2.10Desine; quem metuit quisque, perisse cupit.
倘若你聪明的话,看守人啊,相信我,快停止去招致憎恨吧;凡是人人畏惧的人,大家都巴不得他早点毁灭。
§2.2.11Vir quoque non sapiens; quid enim servare laboret, §2.2.12Unde nihil, quamvis non tueare, perit?
丈夫也同样不聪明;因为他何必费力去守护那种即使你不去照看、也绝不会有任何损失的东西呢?
§2.2.13Sed gerat ille suo morem furiosus amori §2.2.14Et castum, multis quod placet, esse putet; §2.2.15Huic furtiva tuo libertas munere detur, §2.2.16Quam dederis illi, reddat ut illa tibi.
不过,就让那个疯狂的家伙顺从他自己的爱情吧,让他以为那迎合众人的东西是贞洁的;愿经由你的赏赐,赐予她偷偷摸摸的自由,好让她把你给过她的东西,再回赠给你。
§2.2.17Conscius esse velis — domina est obnoxia servo; §2.2.18Conscius esse times — dissimulare licet.
你若愿成为知情共犯——女主人便会受制于奴隶;你若害怕成为共犯——也可以装作看不见。
§2.2.19Scripta leget secum — matrem misisse putato!
她独自阅读书信时——你就权当是她母亲寄来的!
§2.2.20Venerit ignotus — postmodo notus erit.
若是有陌生人前来——不久之后他便会成为熟人。
§2.2.21Ibit ad adfectam, quae non languebit, amicam:
她要去探望一个并未生病的病中女友:让她去吧!
§2.2.22Visat! iudiciis aegra sit illa tuis.
在你的判断里,就当她是生病好了。
§2.2.23Si faciet tarde, ne te mora longa fatiget, §2.2.24Inposita gremio stertere fronte potes.
如果她回来迟了,免得长久的等待令你疲倦,你完全可以把额头枕在膝盖上打鼾。
§2.2.25Nec tu, linigeram fieri quid possit ad Isim, §2.2.26Quaesieris nec tu curva theatra time!
你既不要去查问在身着亚麻衣的伊西斯神庙里会发生什么,也不要害怕那弯曲的剧场!
§2.2.27Conscius adsiduos commissi tollet honores — §2.2.28Quis minor est autem quam tacuisse labor?
参与秘密的知情者将获得源源不断的赏赐—— 然而,还有什么劳作比保持沉默更为轻松呢?
§2.2.29Ille placet versatque domum neque verbera sentit; §2.2.30Ille potens — alii, sordida turba, iacent.
他博得欢心,执掌家务,也免遭鞭笞;他掌有权力——而其他那些卑贱的乌合之众,只能匍匐于地。
§2.2.31Huic, verae ut lateant causae, finguntur inanes; §2.2.32Atque ambo domini, quod probat una, probant.
为了对丈夫隐瞒真实的原因,人们捏造虚假的借口;于是两位主人都赞同那一个女子所赞同的事。
§2.2.33Cum bene vir traxit vultum rugasque coegit, §2.2.34Quod voluit fieri blanda puella, facit.
纵然丈夫拉长了脸、皱起眉头,他最终还是会照着那撒娇少女所期望的方式去做。
§2.2.35Sed tamen interdum tecum quoque iurgia nectat, §2.2.36Et simulet lacrimas carnificemque vocet.
可是,有时候她也会故意找你吵架,假装流泪,并叫你作“刽子手”。
§2.2.37Tu contra obiciens, quae tuto diluat illa, §2.2.38Et veris falso crimine deme fidem.
你则反过来指责她,提出那些她能安全洗清的罪名,用虚假的控诉,使真实的告密失去可信度。
§2.2.39Sic tibi semper honos, sic alta peculia crescent.
如此一来,你的体面将永远保持,积蓄也会日益丰厚。
§2.2.40Haec fac, in exiguo tempore liber eris.
照此去做,用不了多久你就能获得自由。
§2.2.41Adspicis indicibus nexas per colla catenas?
你看见那些告密者脖子上套着的锁链了吗?
§2.2.42Squalidus orba fide pectora carcer habet.
肮脏的牢狱收容着那些丧失信义的人。
§2.2.43Quaerit aquas in aquis et poma fugacia captat §2.2.44Tantalus — hoc illi garrula lingua dedit.
坦塔罗斯在水中寻找水源,徒劳地去抓那转瞬即逝的果子—— 这全是他那多嘴的舌头招来的祸害。
§2.2.45Dum nimium servat custos Iunonius Io, §2.2.46Ante suos annos occidit; illa dea est!
朱诺的看守者阿耳戈斯,由于对伊俄监视过严,在寿终正寝前便死去了;而她如今却成了女神!
§2.2.47Vidi ego conpedibus liventia crura gerentem, §2.2.48Unde vir incestum scire coactus erat.
我曾亲眼见过双腿因镣铐而发青的人,只因他迫使丈夫得知了不贞的丑事。
§2.2.49Poena minor merito.
这惩罚比他应得的还轻。
nocuit mala lingua duobus; §2.2.50Vir doluit, famae damna puella tulit.
那坏舌头害了两个人:丈夫伤心难过,少女则承受了名誉的损失。
§2.2.51Crede mihi, nulli sunt crimina grata marito, §2.2.52Nec quemquam, quamvis audiat, illa iuvant.
相信我,任何丈夫都不会喜欢听到告密,即使他听了,那也对谁都没有好处。
§2.2.53Seu tepet, indicium securas prodis ad aures; §2.2.54Sive amat, officio fit miser ille tuo.
若是他性情冷淡,你便是在向一双不在意的耳朵递交证据;若是他依然深爱,你的这番效劳只会让他痛苦万分。
§2.2.55Culpa nec ex facili quamvis manifesta probatur; §2.2.56Iudicis illa sui tuta favore venit.
罪过哪怕显而易见,也难以轻易被证实;她凭借着自己法官的偏袒,安然无恙地脱身。
§2.2.57Viderit ipse licet, credet tamen ille neganti §2.2.58Damnabitque oculos et sibi verba dabit.
纵然丈夫亲眼看见,他依然会相信她的否认,谴责他自己的眼睛,并自欺欺人。
§2.2.59Adspiciat dominae lacrimas, plorabit et ipse, §2.2.60Et dicet: 'poenas garrulus iste dabit!'
只要一看到女主人的眼泪,他自己也会跟着哭泣,说道:“那个多嘴的家伙死定了!
§2.2.61Quid dispar certamen inis? tibi verbera victo
” 你为何要加入这场胜负悬殊的较量?
§2.2.62Adsunt, in gremio iudicis illa sedet.
战败的你将面临鞭笞,而她却坐在法官的膝盖上。
§2.2.63Non scelus adgredimur, non ad miscenda coimus §2.2.64Toxica, non stricto fulminat ense manus.
我们并非企图作恶,聚在一起也非为了调制毒药,手中也没有寒光闪闪的拔出之剑。
§2.2.65Quaerimus, ut tuto per te possimus amare.
我们只求通过你的通融,让我们能够安全地相爱。
§2.2.66Quid precibus nostris mollius esse potest?
还有什么能比我们的请求更为温和无害呢?

词汇与语法注释

  1. 2.2.1Quem penes est — 介词 `penes`(在……掌握中,支配对格)置于其关系代词宾语 `quem` 之后的倒置(anastrophe)现象。
  2. 2.2.7quaerenti — 动词 `quaerere` 的现在主动分词与格单数形式,修饰省略的代名词 `mihi`(向我,那询问着的)。
  3. 2.2.13gerat ... putet — 虚拟语气现在时第三人称单数,在主句中作表示让步或命令的祈使性虚拟语气(jussive subjunctive)。“让(他)顺从……”、“让他以为……”。
  4. 2.2.57Viderit ipse licet — 无人称动词 `licet`(即便,虽然)引导让步从句,其后接虚拟语气完成时 `viderit`:“纵然他自己亲眼看见”。

引用这一段

奥维德, 爱经 §2.2.1-2.2.66. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi001.humanitext-lat2:2.2.1-2.2.66

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。