§8.18.1foedus insequens annus seu intemperie caeli seu humana fraude fuit, M. Claudio Marcello C. Valerio consulibus.
接下来的这一年,无论是由于气候恶劣,还是由于人类的阴谋,都成了一个灾难之年,当时马尔库斯·克劳狄乌斯·马尔凯鲁斯与盖乌斯·瓦莱里乌斯担任执政官。
§8.18.2Flaccum Potitumque varie in annalibus cognomen consulis invenio; ceterum in eo parvi refert, quid veri sit; illud pervelim — nec omnes auctores sunt — proditum falso esse, venenis absumptos, quorum mors infamem annum pestilentia fecerit; §8.18.3sicut proditur tamen res, ne cui auctorum fidem abrogaverim, exponenda est.
我在编年史中发现,这位执政官的家族名有弗拉库斯和波蒂图斯的不同记载;不过,在这件事上真相如何并不重要;我非常希望——虽然并非所有作者都这样记载——那些因其死亡而使这一年因瘟疫而臭名昭著的人,是被毒死这一传闻是虚假的;然而,为了不否定任何历史学家的可信度,这一事件仍须按照传闻陈述出来。
§8.18.4cum primores civitatis similibus morbis eodemque ferme omnes eventu morerentur, ancilla quaedam ad Q. Fabium Maximum aedilem curulem indicaturam se causam publicae pestis professa est, si ab eo fides sibi data esset, haud futurum noxae indicium.
当城邦的首领们因相似的疾病、且几乎都以同样的结局死去时,一个女奴向高级市政官昆图斯·法比乌斯·马克西穆斯表示,如果法比乌斯向她保证密告不会给她带来危害,她就将揭露这场公共瘟疫的原因。
§8.18.5Fabius confestim rem ad consules, consules ad senatum referunt, consensuque ordinis fides indici data.
法比乌斯立即将此事呈报给执政官,执政官又呈报给元老院,经元老院一致同意,向告密者提供了保证。
§8.18.6tum patefactum muliebri fraude civitatem premi matronasque ea venena coquere et, si sequi extemplo velint, manifesto deprehendi posse.
随后揭露出来的是,城邦正遭受妇女阴谋的毒害,贵妇们正在熬制那些毒药,如果他们立刻跟随前去,就能当场将她们人赃俱获。
§8.18.7secuti indicem et coquentis quasdam medicamenta et recondita alia invenerunt.
他们跟随告密者,发现一些人正在熬制药剂,并找到了其他藏匿的药剂。
§8.18.8quibus in forum delatis et ad viginti matronis, apud quas deprehensa erant, per viatorem accitis, duae ex eis, Cornelia ac Sergia, patriciae utraque gentis, cum ea medicamenta salubria esse contenderent, ab confutante indice bibere iussae, ut se falsum commentam arguerent, spatio ad conloquendum sumpto, §8.18.9cum summoto populo in conspectu omnium rem ad ceteras rettulissent, haud abnuentibus et illis bibere, epoto medicamento suamet ipsae fraude omnes interierunt.
那些药剂被带到广场,约二十名在她们住所中查出这些物品的贵妇被传令官传唤。 其中两人,科尔内利亚和塞尔吉亚,皆出身于贵族氏族,她们坚称这些药剂是有益健康的,但在告密者的反驳下,她们被命令喝下这些药剂,以证明她们自己编造了谎言。 在请求了商议的时间后,群众被驱散,她们在众目睽睽之下将此事转告给其他人。 由于其他人也不拒绝喝下,她们喝干了药剂,所有人都在自己的阴谋中丧生。
§8.18.10conprehensae extemplo earum comites magnum numerum matronarum indicaverunt; ex quibus ad centum septuaginta damnatae.
她们的同谋立即被捕,并供出了大量的贵妇;其中约一百七十人被判罪。
§8.18.11neque de veneficiis ante eam diem Romae quaesitum est.
在那一天之前,罗马从未对投毒罪进行过审判。
§8.18.12prodigii ea res loco habita captisque magis mentibus quam consceleratis similis visa; itaque memoria ex annalibus repetita in secessionibus quondam plebis clavum ab dictatore fixum alienatasque discordia mentes hominum eo piaculo conpotes sui fuisse, dictatorem clavi figendi causa creari placuit.
这件事被视为不祥之兆,且看起来更像是人们心智失常,而非蓄意犯罪;因此,通过查阅编年史,人们记起在以前平民撤离时,独裁官曾钉下神钉,而因不和而失常的人心通过这一赎罪仪式得以恢复理智,于是决定任命一位独裁官以钉下神钉。
§8.18.13creatus Cn. Quinctilius magistrum equitum L. Valerium dixit, qui fixo clavo magistratu se abdicaverunt.
被任命的格奈乌斯·昆克蒂利乌斯指定路基乌斯·瓦莱里乌斯为骑兵长官,在钉下神钉后,他们辞去了官职。