§32.12.1interim die tertio cum verticem, quem petierant, Romani cepisse ac tenere se fumo significarent, tum vero trifariam divisis copiis consul valle media cum militum robore succedit, cornua dextra laevaque admovet castris; §32.12.2nec segnius hostes obviam eunt.
与此同时,在第三天,当罗马人通过烟雾示意他们已经攻占并控制了他们所前往的山顶时,执政官便将军队分为三路,自己率领精兵从谷底中部推进,并将左右两翼逼近敌军营盘;敌军也同样毫不懈怠地迎击。
et dum aviditate certaminis provecti extra munitiones pugnant, haud paulo superior est Romanus miles et virtute et scientia et genere armorum; §32.12.3postquam multis vulneratis interfectisque recepere se regii in loca aut munimento aut natura tuta, verterat periculum in Romanos temere in loca iniqua nec facilis ad receptum angustias progressos.
当他们因渴望战斗而冲出防线在外厮杀时,罗马士兵无论在勇气、技艺还是武器装备上都明显占了上风;在许多人受伤和被杀之后,国王的军队退缩到因防御工事或自然地形而安全的地方,危险随之转向了罗马人,他们轻率地推进到了地势不利且不易退却的狭窄通道中。
§32.12.4neque impunita temeritate inde recepissent sese, ni clamor primum ab tergo auditus, dein pugna etiam coepta amentis repentino terrore regios fecisset.
如果不是起初从后方传来的呐喊声,继而甚至是战斗的开始,因突然的恐惧使国王的士兵陷入惊慌失措,他们是不可能从那里全身而退而不为自己的鲁莽付出代价的。
§32.12.5pars in fugam effusi sunt; pars, magis quia locus fugae deerat, quam quod animi satis esset ad pugnam, cum substitissent, ab hoste et a fronte et ab tergo urgente circumventi sunt.
一部分人四散逃窜;另一部分人与其说是因有足够的斗志去战斗,不如说是因缺少逃跑的去处,当他们停下脚步时,被从前后两面逼近的敌人包围了。
§32.12.6deleri totus exercitus potuit, si fugientis persecuti victores essent; §32.12.7sed equitem angustiae locorumque asperitas, peditem armorum gravitas impediit.
如果获胜者追击逃跑的敌军,整个军队本可能全军覆没;但狭窄的通道和险峻的地形阻碍了骑兵,沉重的武器装备阻碍了步兵。
§32.12.8rex primo effuse ac sine respectu fugit; dein quinque milium spatium progressus, cum ex iniquitate locorum, id quod erat, suspicatus esset, sequi non posse hostem, substitit in tumulo quodam dimisitque suos per omnia iuga vallesque, qui palatos in unum colligerent.
国王起初不顾一切地狂奔逃窜,没有回头;接着,在前进了五英里的距离后,由于地形不利,他猜测到——事实也确实如此——敌人无法追击,于是在一座山丘上停了下来,并派出部下穿过所有的山脊和山谷,将分散的士兵聚集到一处。
§32.12.9non plus duobus milibus hominum amissis cetera omnis multitudo, velut signum aliquod secuta, in unum cum convenisset, frequenti agmine petunt Thessaliam.
在损失了不超过两千人之后,其余的所有人就像顺从了某种信号一样,在一处聚集起来,并排成密集的队伍前往色萨利。
§32.12.10Romani, quoad tutum fuit, insecuti caedentes spoliantesque caesos, castra regia, etiam sine defensoribus difficili aditu, diripiunt; atque ea nocte in suis castris manserunt.
罗马人在安全范围内展开追击,斩杀并掠夺被杀者的遗物,洗劫了国王的军营(虽然已无守军,但依然难以接近);当天夜里,他们留在了自己的营地中。