§3.31.1deinde M. Valerius, Sp. Verginius consules facti.
随后,马尔库斯·瓦莱里乌斯和斯普里乌斯·维尔吉尼乌斯就任执政官。
domi forisque otium fuit; annona propter aquarum intemperiem laboratum est.
国内外一片太平;但由于天候恶劣,在粮食供应方面产生了困难。
de Aventino publicando lata lex est.
一项关于将阿文丁山公有化的法案获得通过。
tribuni plebis iidem refecti.
相同的平民护民官获得连任。
§3.31.2hi sequente anno T. Romilio, C. Veturio consulibus legem omnibus contionibus suis celebrabant: pudere se numeri sui nequiquam aucti, si ea res aeque suo biennio iaceret, ac toto superiore lustro iacuisset.
在随后的提图斯·罗米利乌斯与盖乌斯·维图里乌斯担任执政官之年,这些护民官在他们所有的集会上都在极力宣扬这一法案:他们宣称,如果该法案在他们自己的两年任期内,也像在之前整整五年中一样搁置,他们就会为自己的人数徒然增加而感到羞耻。
cum maxime haec agerent, §3.31.3trepidi nuntii ab Tusculo veniunt Aequos in agro Tusculano esse.
正当他们极力推进这些事务时,来自图斯库鲁姆的紧急消息传来,称埃奎人已进入图斯库鲁姆的领地。
fecit pudorem recens eius populi meritum morandi auxilii.
该国人民最近立下的功绩,使延迟援助成为一件令人羞耻的事。
ambo consules cum exercitu missi hostem in sua sede, in Algido inveniunt.
两位执政官率军被派往该地,并在敌人的据点阿尔吉杜斯找到了他们。
§3.31.4ibi pugnatum.
战斗在此展开。
supra septem milia hostium caesa, alii fugati, praeda parta ingens.
七千多名敌军被歼,其余被击退,夺得了巨大的战利品。
eam propter inopiam aerarii consules vendiderunt.
由于国库空虚,执政官们变卖了战利品。
invidiae tamen res ad exercitum fuit eademque tribunis materiam criminandi ad plebem consules praebuit.
然而,这件事在军队中引起了怨恨,并为护民官向平民指控执政官提供了素材。
§3.31.5itaque ergo, ut magistratu abiere, Sp. Tarpeio, A. Aternio consulibus dies dicta est, Romilio ab C. Calvio Cicerone tribuno plebis, Veturio ab L. Alieno aedile plebis.
因此,就在他们离任后,在斯普里乌斯·塔尔佩乌斯和奥卢斯·阿特尔尼乌斯担任执政官期间,审判日被确定:罗米利乌斯由平民护民官盖乌斯·卡尔维乌斯·西塞罗起诉,维图里乌斯则由平民市政官卢基乌斯·阿里埃努斯起诉。
§3.31.6uterque magna patrum indignatione damnatus, Romilius decem milibus aeris, Veturius quindecim.
在贵族极大的愤慨中,两人均被判有罪,罗米利乌斯被罚一万阿斯,维图里乌斯被罚一万五千。
nec haec priorum calamitas consulum segniores novos fecerat consules; et se damnari posse aiebant, et plebem et tribunos legem ferre non posse.
然而前任执政官的这一灾难并未使新任执政官变得消极;他们声称,他们自己固然可能被判罪,但平民和护民官也无法通过法案。
§3.31.7tum abiecta lege, quae promulgata consenuerat, tribuni lenius agere cum patribus: finem tandem certaminum facerent.
于是,护民官们放弃了这桩因公布已久而失效的法案,开始更温和地与贵族交涉:希望他们能最终结束争端。
si plebeiae leges displicerent, at illi communiter legum latores et ex plebe et ex patribus, qui utrisque utilia ferrent quaeque aequandae libertatis essent, sinerent creari.
如果平民的法律令他们不满,至少他们应当允许设立一个由平民和贵族共同组成的立法委员会,来提出对双方都有利且旨在实现平等自由的法案。
§3.31.8rem non aspernabantur patres; laturum leges neminem nisi ex patribus aiebant.
贵族们并未拒绝这一提议;但他们声称,除了贵族之外,任何人不得提出法律。
cum de legibus conveniret, de latore tantum discreparet, missi legati Athenas Sp. Postumius Albus, A. Manlius, P. Sulpicius Camerinus iussique inclitas leges Solonis describere et aliarum Graeciae civitatium instituta, mores iuraque noscere.
由于双方在立法问题上达成一致,唯独在立法者人选上存在分歧,于是派遣使者斯普里乌斯·波斯图米乌斯·阿尔布斯、奥卢斯·曼利乌斯和普布利乌斯·苏尔皮基乌斯·卡梅里努斯前往雅典,并命令他们抄录著名的索伦法典,并考察希腊其他城邦的制度、风俗和法律。