§24.11.1perpetratis quae ad pacem deum pertinebant, de re publica belloque gerendo et quantum copiarum et ubi quaeque essent, consules ad senatum rettulerunt.
在履行了关于与神明和解的事务之后,执政官们向元老院报告了国家状况、战争进行情况、以及各自部署了多少军队和部署在何处。
duodeviginti legionibus bellum geri placuit: §24.11.2binas consules sibi sumere, binis Galliam Siciliamque ac Sardiniam obtineri; §24.11.3duabus Q. Fabium praetorem Apuliae, duabus volonum Ti. Gracchum circa Luceriam praeesse; singulas C. Terentio proconsuli ad Picenum et M. Valerio ad classem circa Brundisium relinqui; duas urbi praesidio esse.
元老院决定以十八个军团来进行战争:执政官每人自留两个军团,高卢、西西里和撒丁尼亚各由两个军团驻守;法官昆图斯·法比乌斯率领两个军团统领阿普利亚,提贝里乌斯·格拉古率领两个志愿奴隶军团在卢塞里亚周边统领;分别给前执政官盖乌斯·特伦提乌斯留出一个军团用于皮凯努姆地区,给马尔库斯·瓦莱里乌斯留出一个军团用于布伦迪西乌斯周边的舰队;两个军团留守罗马城。
§24.11.4hic ut numerus legionum expleretur, sex novae legiones erant scribendae.
为了凑足这个军团数量,必须征募六个新军团。
§24.11.5eas primo quoque tempore consules scribere iussi et classem parare, ut cum eis navibus, quae pro Calabriae litoribus in statione essent, centum quinquaginta longarum classis navium eo anno expleretur.
执政官受命尽早征募这些军团,并准备舰队,以便与那些在卡拉布里亚海岸守备的船只一起,在当年使战船舰队的总数达到一百五十艘。
§24.11.6dilectu habito et centum navibus novis deductis Q. Fabius comitia censoribus creandis habuit; creati M. Atilius Regulus et P. Furius Philus.
在进行征兵并使一百艘新船下水之后,昆图斯·法比乌斯主持了选举监察官的民会;马尔库斯·阿蒂里乌斯·雷古鲁斯和普布利乌斯·富里乌斯·菲卢斯当选。
cum increbresceret rumor bellum in Sicilia esse, §24.11.7T. Otacilius eo cum classe proficisci iussus est.
由于西西里发生战争的传闻愈演愈烈,提图斯·奥塔基里乌斯受命率领舰队前往该地。
cum deessent nautae, consules ex senatus consulto edixerunt, ut, qui L. Aemilio C. Flaminio censoribus milibus aeris quinquaginta ipse aut pater eius census fuisset usque ad centum milia, aut cui postea tanta res esset facta, nautam unum cum sex mensum stipendio daret; §24.11.8qui supra centum milia usque ad trecenta, tris nautas cum stipendio annuo; qui supra trecenta usque ad deciens aeris, quinque nautas; §24.11.9qui supra deciens, septem; senatores octo nautas cum annuo stipendio darent.
由于缺少水手,执政官根据元老院决议发布布告,规定在卢基乌斯·埃米利乌斯和盖乌斯·弗拉米尼乌斯担任监察官期间,本人或其父亲财产被登记在五万阿斯至十万阿斯之间,或者此后财产达到此数额的人,应提供一名水手并附带六个月的薪水;财产在十万至三十万阿斯之间的人,提供三名水手并附带一年的薪水;在三十万至一百万阿斯之间的人,提供五名水手;在一百万阿斯以上的人,提供七名;元老院议员应提供八名水手及一年的薪水。
ex hoc edicto dati nautae armati instructique ab dominis cum triginta dierum coctis cibariis naves conscenderunt tum primum est factum, ut classis Romana sociis navalibus privata inpensa paratis conpleretur.
根据这份布告提供的水手们由其主人武装并装备齐全,带着三十天的熟食登上了船只;这是历史上第一次由私人费用提供海军同盟兵来装备罗马舰队。