Humanitext Reader

维吉尔 · 埃涅阿斯纪 §1.149-1.223

登陆利比亚海岸与阿涅阿斯鼓舞同伴

第 3 段,共 127 段 · 拉丁语

内容简介

涅普顿平息海啸后,阿涅阿斯率领幸存的船只在利比亚海岸登陆。阿涅阿斯捕获猎物分给众人,并发表讲话鼓励疲惫的同伴,随后大家一同进餐并哀悼失踪的战友。

§1.149seditio, saevitque animis ignobile volgus, §1.150iamque faces et saxa volant—furor arma ministrat; §1.151tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem §1.152conspexere, silent, arrectisque auribus adstant; §1.153ille regit dictis animos, et pectora mulcet,— §1.154sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam §1.155prospiciens genitor caeloque invectus aperto §1.156flectit equos, curruque volans dat lora secundo.
骚乱爆发,卑微的人群在心中狂怒,此时火把与石块齐飞——狂怒供给着武器;这时,如果他们偶然看见某位因虔诚和功勋而德高望重的人,便会静下来,侧耳伫立;那人用语言引导他们的心灵,抚慰他们的胸怀—— 这样,大海的全部喧嚣便平息了,在此之后,俯瞰海原并驾车在晴空中的父神调转马头,在飞驰中向顺从的战车放开缰绳。
§1.157Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu §1.158contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras.
疲惫不堪的阿涅阿斯一党努力驾船驶向最近的海岸,并转向利比亚的土地。
§1.159Est in secessu longo locus: insula portum §1.160efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto §1.161frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
在一片深邃的避风处有一个地方:一座岛屿通过其侧翼的阻挡形成了一个港口,来自深海的一切波涛在此被粉碎,并化作折回的湾流。
§1.162Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur §1.163in caelum scopuli, quorum sub vertice late §1.164aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis §1.165desuper horrentique atrum nemus imminet umbra.
在两旁,巨大的悬崖和成双的礁石直插云霄,在其顶端之下,宽阔而安全的海面一片寂静;此外,上方闪烁的树木构成背景,一片带有阴森黑影的茂密树林俯瞰着这里。
§1.166Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum, §1.167intus aquae dulces vivoque sedilia saxo, §1.168nympharum domus: hic fessas non vincula navis §1.169ulla tenent, unco non alligat ancora morsu.
在正对面的岩壁下有一个由悬石构成的洞穴,内部有甘甜的水泉和天然岩石雕琢的石座,乃是宁芙的居所:在这里,疲惫的船只无需任何缆绳维系,也无需锚爪将其钩住。
§1.170Huc septem Aeneas collectis navibus omni §1.171ex numero subit; ac magno telluris amore §1.172egressi optata potiuntur Troes harena, §1.173et sale tabentis artus in litore ponunt.
阿涅阿斯带着从全体船只中收集出来的七艘船驶入这里;怀着对陆地的巨大渴望,登岸的特洛伊人占领了向往已久的沙滩,并将浸透盐水的四肢舒展在海岸上。
§1.174Ac primum silici scintillam excudit Achates, §1.175succepitque ignem foliis, atque arida circum §1.176nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
接着,阿哈特斯首先用燧石击出火星,并用落叶接住火种,在周围放下干燥的燃料,在引火物中引燃了火焰。
§1.177Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma §1.178expediunt fessi rerum, frugesque receptas §1.179et torrere parant flammis et frangere saxo.
随后,那些对苦难感到疲惫的人们搬出了被海水浸湿的粮食和谷物工具,并准备将收回的谷物用火烘烤并用石头将其砸碎。
§1.180Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem §1.181prospectum late pelago petit, Anthea si quem §1.182iactatum vento videat Phrygiasque biremis, §1.183aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici.
与此同时,阿涅阿斯攀登上礁石,在广阔的海面上搜寻整个视野,看是否能看见那被风暴抛掷的安丢斯,以及弗里吉亚的双排桨船,或是卡皮斯,亦或是在高耸船尾上挂着的凯克斯的武器。
§1.184Navem in conspectu nullam, tris litore cervos §1.185prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur §1.186a tergo, et longum per vallis pascitur agmen.
视野中看不见任何船只,但他看见三只鹿在海岸上徘徊;整个鹿群从后面跟随着它们,长长的队伍在山谷中吃着草。
§1.187Constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas §1.188corripuit, fidus quae tela gerebat Achates; §1.189ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis §1.190cornibus arboreis, sternit, tum volgus, et omnem §1.191miscet agens telis nemora inter frondea turbam; §1.192nec prius absistit, quam septem ingentia victor §1.193corpora fundat humi, et numerum cum navibus aequet.
他在此停下脚步,用手抓起弓和箭,那些武器是忠实的阿哈特斯所携带的;他首先击倒了那些头戴树枝般鹿角的雄鹿领袖,接着击倒普通鹿群,并用武器驱赶着它们在茂密的树林中四处奔逃,使整个群体陷入混乱;他直到作为胜利者在地上击倒了七只庞大的猎物,使数量与船只相符,才停下手中武器。
§1.194Hinc portum petit, et socios partitur in omnes.
随后他前往港口,将猎物分配给所有的同伴。
§1.195Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes §1.196litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros, §1.197dividit, et dictis maerentia pectora mulcet: §1.198O socii—neque enim ignari sumus ante malorum— §1.199O passi graviora, dabit deus his quoque finem.
接着,他分配了善良的阿凯斯泰斯装入罐中、并在西西里海岸上赠予这些离去者的葡萄酒,并用言语抚慰他们悲伤的心灵: “同伴们啊——因为我们此前并非没有经历过灾难—— 噢,经历过更沉重苦难的人们啊,神也会给这些苦难一个终结。
§1.200Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis §1.201accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa §1.202experti: revocate animos, maestumque timorem §1.203mittite: forsan et haec olim meminisse iuvabit.
你们曾接近斯库拉的狂暴和深处轰鸣的礁石,你们也曾经历过独眼巨人的石群:唤回你们的勇气,抛弃悲伤的恐惧吧:也许有朝一日,回忆起这些也将是一件乐事。
§1.204Per varios casus, per tot discrimina rerum §1.205tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas §1.206ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae.
历经各种变故,历经如此多的危难,我们向着拉提乌姆前进;命运在那里昭示了宁静的居所;在那里,特洛伊的王国注定要重新兴起。
§1.207Durate, et vosmet rebus servate secundis.
坚持住,为好运留住你们的生命吧。
§1.208Talia voce refert, curisque ingentibus aeger §1.209spem voltu simulat, premit altum corde dolorem.
” 他用声音表达着这样的话语,虽然因沉重的忧虑而痛苦,脸上却佯装出希望,将深深的悲哀压在心底。
§1.210Illi se praedae accingunt, dapibusque futuris; §1.211tergora deripiunt costis et viscera nudant; §1.212pars in frusta secant veribusque trementia figunt; §1.213litore aena locant alii, flammasque ministrant.
他们整装准备处理猎物,以作未来的宴席;他们从肋骨上剥下皮毛,露出内脏;有的人将肉切成块,用签子穿起仍在颤动的肉块;另一些人在海岸上架起铜锅,并添起柴火。
§1.214Tum victu revocant vires, fusique per herbam §1.215implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.
随后他们用食物恢复了体力,躺在草地上,饱享陈年的美酒和肥美的野味。
§1.216Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae, §1.217amissos longo socios sermone requirunt, §1.218spemque metumque inter dubii, seu vivere credant, §1.219sive extrema pati nec iam exaudire vocatos.
在宴席驱散了饥饿、餐桌被撤去之后,他们在长谈中追念着失去的同伴,在希望与恐惧之间犹豫不决,不知是该相信他们还活着,还是已经遭遇了不幸,再也听不见对他们的呼唤。
§1.220Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, §1.221nunc Amyci casum gemit et crudelia secum §1.222fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
尤其是敬虔的阿涅阿斯,他时而为勇猛的奥龙特斯的厄运叹息,时而在心中为阿米库斯、利库斯的残酷命运,以及勇敢的居阿斯和勇敢的克罗安图斯而哀悼。
§1.223Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo
此时一切已近尾声,当朱庇特从高耸的天空之上

词汇与语法注释

  1. 1.149seditio, saevitque animis ignobile volgus — 承接前一行(1.148)比喻的延续。在 seditio 之后可以理解为省略了动词 coorta est。
  2. 1.151si forte virum quem — 代词 quem 是不定代词 aliquem 的弱化形式,符合在 si, nisi, ne, num 之后省略前缀 ali- 的语法规则。
  3. 1.178fessi rerum — 属格 rerum 是表示关系的属格(“关于事务/命运”),指代他们经历的种种艰难困苦,说明疲惫的对象。
  4. 1.181Anthea si quem... videat — 连词 si 引导间接疑问或带有期待的条件从句(“去看是否能发现……”)。代词 quem 作不定修饰语(“任何像安丢斯这样的人”)。
  5. 1.198ante malorum — 副词 ante 具有修饰名词 malorum 的形容词性用法(“以前的灾难”),这是一种仿希腊语的句法结构。
  6. 1.218seu vivere credant, sive... — 由 seu... sive... 引导的择一间接疑问句,动词为虚拟语气 credant,取决于形容词 dubii(“疑惑于是否应当相信他们还活着,或者……”)。

引用这一段

维吉尔, 埃涅阿斯纪 §1.149-1.223. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0690.phi003.humanitext-lat2:1.149-1.223

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。