我歌唱武器与那英雄,他首先从特洛伊的海岸,命运使他成为逃亡者,来到意大利和拉维尼乌姆的海岸。
§1.3litora, multum ille et terris iactatus et alto §1.4vi superum saevae memorem Iunonis ob iram; §1.5multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, §1.6inferretque deos Latio, genus unde Latinum, §1.7Albanique patres, atque altae moenia Romae.
他在陆之上和深海之上大受折磨,凭着天上诸神的力量,因为残暴的朱诺那念念不忘的愤怒;在战争中他也遭受了许多苦难,直到他建立起城邦,并把他的神明带入拉提乌姆,由此产生了拉丁民族、阿尔巴的祖先,以及高耸的罗马的城墙。
§1.8Musa, mihi causas memora, quo numine laeso, §1.9quidve dolens, regina deum tot volvere casus §1.10insignem pietate virum, tot adire labores §1.11impulerit.
缪斯啊,请为我叙述原因,是因为伤害了哪位神明,还是因为何事怨恨,神明的女王竟逼迫一个因虔敬而杰出的男子,去历经如此多的磨难,去面对如此多的劳苦。
Tantaene animis caelestibus irae?
天上的神明心中竟有如此大的愤怒吗?
§1.12Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, §1.13Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe §1.14ostia, dives opum studiisque asperrima belli; §1.15quam Iuno fertur terris magis omnibus unam §1.16posthabita coluisse Samo; hic illius arma, §1.17hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, §1.18si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.
曾有一座古老城邦,由泰尔的移民所占领,迦太基,它面对着意大利,并遥对着第伯里河的河口,财力雄厚,且在战争的爱好中极其凶悍;据说,朱诺珍爱此地甚于一切土地,甚至连萨摩斯也被置于其后;这里有她的武器,这里有她的战车;女神那时就已经意图并培育着,如果有任何命运允许,让这里成为万民的统治帝国。
§1.19Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci §1.20audierat, Tyrias olim quae verteret arces; §1.21hinc populum late regem belloque superbum §1.22venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas.
然而,她已经听说,有一支后裔正从特洛伊的血统中衍生出来,有朝一日他们将颠覆泰尔人的城池;由此将有一个统治广阔、在战争中高傲的民族为了利比亚的毁灭而来临:命运三女神正是如此运转的。
§1.23Id metuens, veterisque memor Saturnia belli, §1.24prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis— §1.25necdum etiam causae irarum saevique dolores §1.26exciderant animo: manet alta mente repostum §1.27iudicium Paridis spretaeque iniuria formae, §1.28et genus invisum, et rapti Ganymedis honores.
萨图尔努斯之女惧怕此事,并记着那场古老的战争,那是她起初为了亲爱的阿耳戈斯而在特洛伊进行过的战争—— 而且她愤怒的原因和残酷的痛苦尚未从心中消逝:那藏在心灵深处的记忆依然保留着,帕里斯的裁判,对她被蔑视之美貌的侮辱,以及那可恨的种族,和被劫持的加尼美得斯的荣耀。
§1.29His accensa super, iactatos aequore toto §1.30Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, §1.31arcebat longe Latio, multosque per annos
她因这些事而更加愤怒,将那些在整个海面上漂泊的特洛伊人——被希腊人和残忍的阿喀琉斯遗留下来的人,远远地拒于拉提乌姆之外。
§1.32errabant, acti fatis, maria omnia circum.
许多年来他们被命运驱使,在所有的海洋周围流浪。
§1.33Tantae molis erat Romanam condere gentem!
建立罗马民族是如此艰巨的一件大业!
§1.34Vix e conspectu Siculae telluris in altum §1.35vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant, §1.36cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus, §1.37haec secum:
Mene incepto desistere victam, §1.38nec posse Italia Teucrorum avertere regem?
他们刚从西西里土地的视线中驶入深海,欢欣鼓舞地扬帆,用青铜船首犁开盐水的泡沫,这时朱诺在胸中保留着永恒的伤口,对自己这样说: “难道要我承认失败,放弃我的计划,并且无法将特洛伊人的王从意大利驱逐吗?
§1.39Quippe vetor fatis.
的确,我是被命运所阻碍。
Pallasne exurere classem §1.40Argivum atque ipsos potuit submergere ponto, §1.41unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?
难道帕拉斯能烧毁希腊人的船队,并把他们自己淹没在海中,仅仅因为奥伊琉斯之子埃阿斯一人的罪行与疯狂?
§1.42Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, §1.43disiecitque rates evertitque aequora ventis, §1.44illum expirantem transfixo pectore flammas §1.45turbine corripuit scopuloque infixit acuto.
她自己从云端掷出朱庇特的迅疾烈火,既驱散了船只,又用狂风掀翻了海面,至于那胸膛被贯穿、正吐着火焰的家伙,她用旋风将他卷走,并钉在尖锐的礁石上。
然而我,作为众神的女王而行,既是朱庇特的姐姐又是他的妻子,却与单单一个民族这么多年来连年战争!
此后还会有人崇敬朱诺的神灵,或者作为恳求者在祭坛上献上祭礼吗?
§1.50Talia flammato secum dea corde volutans §1.51nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, §1.52Aeoliam venit.
” 女神在自己燃烧的心中反复思量着这些事,来到了暴风雨的家乡,一个孕育着狂暴南风的地方,埃奥利亚。
Hic vasto rex Aeolus antro §1.53luctantes ventos tempestatesque sonoras §1.54imperio premit ac vinclis et carcere frenat.
在这里,在一个巨大的洞窟中,国王埃奥洛斯用他的权力压制着挣扎的狂风和轰鸣的暴风雨,用锁链和牢狱来束缚它们。
§1.55Illi indignantes magno cum murmure montis §1.56circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce §1.57sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras.
它们愤愤不平,伴着大山的巨大轰鸣声在锁闭的门周围咆哮;埃奥洛斯坐在高高的城堡上,手握权杖,缓和它们的心性,平息它们的愤怒。
§1.58Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum §1.59quippe ferant rapidi secum verrantque per auras.
若不如此,它们必定会迅速地把海洋、陆地和深邃的天空裹挟而去,并扫荡在空气之中。
§1.60Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, §1.61hoc metuens, molemque et montis insuper altos §1.62imposuit, regemque dedit, qui foedere certo §1.63et premere et laxas sciret dare iussus habenas.
但全能的父亲出于对此事的恐惧,将它们藏在黑暗的洞穴里,并在上面堆放了巨石和高耸的山脉,并且赐予它们一个国王,他知道如何根据确定的契约,在接到命令时既能勒紧缰绳,也能放开。
§1.64Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est: §1.65Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex §1.66et mulcere dedit fluctus et tollere vento
, §1.67gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, §1.68Ilium in Italiam portans victosque Penates: §1.69incute vim ventis submersasque obrue puppes, §1.70aut age diversos et disiice corpora ponto.
那时,朱诺作为哀求者向他说了这些话: “埃奥洛斯啊,因为众神之父和人类之王已经允许你,既能抚平波浪,也能用风将它们掀起,一个与我敌对的民族正航行在第勒尼安海上,将伊利乌姆和战败的家神带往意大利:请向风中注入力量,倾覆并淹没他们的船只,或者把他们驱散到各处,将他们的尸体抛洒在海上。
§1.71Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, §1.72quarum quae forma pulcherrima Deiopea, §1.73conubio iungam stabili propriamque dicabo, §1.74omnis ut tecum meritis pro talibus annos §1.75exigat, et pulchra faciat te prole parentem.
我有十四位身姿出众的宁芙,其中容貌最美的德伊奥佩亚,我将使她与你永结连理,奉献她为你专属,好让她为了这一功绩,与你共同度过所有的岁月,并使你因美丽的后代而成为父亲。 ”