§7.61.1Eo cum esset ventum, exploratores hostium, ut omni fluminis parte erant dispositi, inopinantes, quod magna subito erat coorta tempestas, ab nostris opprimuntur;
当他们到达那里时,敌人的斥候虽然部署在河流的各个部分,但由于突然刮起狂风暴雨而猝不及防,被我军袭取。
§7.61.2exercitus equitatusque equitibus Romanis administrantibus, quos ei negotio praefecerat, celeriter transmittitur.
在受命负责该项事务的罗马骑士们的指挥下,步兵和骑兵迅速渡过了河。
§7.61.3Vno fere tempore sub lucem hostibus nuntiatur in castris Romanorum praeter consuetudinem tumultuari et magnum ire agmen adverso flumine sonitumque remorum in eadem parte exaudiri et paulo infra milites navibus transportari.
几乎在拂晓前的同一时间,敌军得到报捷:罗马营地里出现了反常的喧嚣,一支大军正沿着河流逆流而上,同一方向也隐约听见划桨声,而且在稍下游处,士兵们正用船只进行运送。
§7.61.4Quibus rebus auditis, quod existimabant tribus locis transire legiones atque omnes perturbatos defectione Aeduorum fugam parare, suas quoque copias in tres partes distribuerunt.
得知这些情况后,因为他们认为罗马军团正从三个地方渡河,且所有人因埃杜伊人的叛乱而陷入混乱、正准备逃跑,所以他们也将自己的军队分成了三个部分。
§7.61.5Nam praesidio e regione castrorum relicto et parva manu Metiosedum versus missa, quae tantum progrediatur, quantum naves processissent, reliquas copias contra Labienum duxerunt.
因为他们在营地正对面留下了守备队,并向着梅蒂奥塞杜姆方向派出了一支小部队(该部队只需前进到船只所推进的相同距离),然后率领其余的主力部队去迎击拉比埃努斯。