§2.9.1Palus erat non magna inter nostrum atque hostium exercitum.
在我军和敌军之间有一片不大的沼泽。
Hanc si nostri transirent hostes expectabant; nostri autem, si ab illis initium transeundi fieret, ut impeditos adgrederentur parati in armis erant.
敌军在等待我军是否会渡过这片沼泽;而我军则全副武装准备着,一旦对方开始渡河,便趁其受阻时发起进攻。
§2.9.2Interim proelio equestri inter duas acies contendebatur.
与此同时,两军战线之间正进行着骑兵交战。
Ubi neutri transeundi initium faciunt, secundiore equitum proelio nostris Caesar suos in castra reduxit.
当双方都没有开始渡河时,因骑兵战对我方更为有利,恺撒便将我军撤回营地。
§2.9.3Hostes protinus ex eo loco ad flumen Axonam contenderunt, quod esse post nostra castra demonstratum est.
敌军随即从该地奔向阿克索纳河,正如前面所指出的,这条河位于我军营地的后方。
§2.9.4Ibi vadis repertis partem suarum copiarum traducere conati sunt eo consilio ut, si possent, castellum, cui praeerat Q. Titurius legatus, expugnarent pontemque interscinderent, §2.9.5si minus potuissent, agros Remorum popularentur, qui magno nobis usui ad bellum gerendum erant, commeatuque nostros prohiberent.
他们在那里找到了几处浅滩,企图将部分兵力渡过去,其目的是:如果可能的话,攻占副将昆图斯·提图里乌斯所指挥的堡垒并斩断桥梁;如果办不到,就蹂躏雷米人的田野(这些田野对我们进行战争有极大用处),并切断我军的粮食补给。