§942nec quibus modis purgem scio me meae uxori.
我也不知道该用什么方式向我的妻子辩解。
§949séd ecquis est quí homo munús velit fúngier
但是,有没有人愿意代替我承担这项任务?
我现在不知道该怎么办,除非模仿那些无耻的奴隶,从家里逃走。
§952nam salus nulla est scapulis, si domum redeo.
因为如果我回家,我的肩膀将毫无生路。
§953nugas istic dicere licet.
在那里尽可以说些废话。
vapulo hercle ego invitus tamen §954etsi malum merui.
但凭赫拉克勒斯起誓,我终究是在违背意愿的情况下挨打,尽管我罪有应得。
§955hac dabo protinam me et fugiam.
我立刻往这边走,然后逃跑。
§955bHeus, sta ílico, amátor.
喂,站在那里别动,情人。
§956_962Óccidi, revocór: quasi non aúdiam, abíbo.
完蛋了,我被叫回去了:我要装作没听见,走开。
§963Úbi tu es, qui cólere mores Mássilienses póstulas?
你究竟在哪里,那个口口声声要求尊奉马赛人习俗的家伙?
§964nunc tu si vis subigitare me, probast occasio.
现在如果你想抚摸我,这可是个好机会。
§965redi sis in cubiculum; periisti hercle.
请回卧室去吧;凭赫拉克勒斯起誓,你完蛋了。
age, accede huc modo.
过来,就到这儿来。
§966nunc ego tecum aequom arbitrum extra considium captavero.
现在,我要在法庭之外和你争取一个公正的裁决。
§967Perii, fusti defloccabit iam illic homo lumbos meos.
完蛋了,那个人很快就会用木棍打断我的腰。
§968hac iter faciundumst, nam illac lumbifragiumst obviam.
我必须走这条路,因为走那条路就会迎面折断我的腰。
§969Iubeo te salvere, amator.
祝你安好,情人。
§969bEcce autem uxor obviamst: §971hac lupi, hac canes: lupina scaeva fusti rem gerit; §972hercle opinor permutabo ego illuc nunc verbum vetus: §973hac ibo, caninam scaevam spero meliorem fore.
可是瞧,妻子迎面而来了:这边是狼,那边是狗:狼的凶兆要用木棍来解决;凭赫拉克勒斯起誓,我想我该改改那句老话了:我要走这边,希望狗的征兆会好一些。
§974Quid agis, dismarite?
你在干什么,重婚的丈夫?
§974bMi vir, unde hoc ornatu advenis?
我的丈夫,你怎么穿成这样来了?
§975quid fecisti scipione aut quod habuisti pallium?
你的手杖怎么了,或者你原本穿的斗篷在哪儿?
§976In adulterio, dum moechissat Casinam, credo perdidit.
犯奸通时,在和卡西娜偷情的时候,我相信他给丢了。
§977Occidi.
完蛋了。
§977bEtiamne imus cubitum? Casina sum.
我们还要去睡觉吗? 我是卡西娜。
§977cI in malam crucem.
滚去倒霉的十字架吧。
§978Non amas me?
你不爱我吗?
§978bQuin responde, tuo quid factum est pallio?
喂,回答我,你的斗篷怎么了?
凭赫拉克勒斯起誓,是巴克科斯的狂女们,妻子—— 他是故意在胡说八道,因为凭卡斯托耳起誓,现在根本没有狂女们的节日。
§982bEgone?
我?
§982cMentire hercle.
凭赫拉克勒斯起誓,你撒谎。
nam palles male.
因为你的脸惨白得厉害。
§983ṇ quid me ṿẹ ụṣ am me rog̣ạs?
为什么你问我……?
§986q̣ụ ṣẹṇex §987ḥọ ọṇ ụ §988ụṇc̣ cạsiṇụst | — | §989_990quị ḥịc̣ lem frus ṛạm ḍịs §991qui étiam me miserum famosum fecit flagitiis suis.
那个老头 …… 现在卡西努斯…… 在这里…… 他还用自己丢脸的行为,使可怜的我名声扫地。
§992Non taces?
你不闭嘴吗?
§992bNon herle vero taceo.
凭赫拉克勒斯起誓,我绝不闭嘴。
因为你用最大的努力恳求我,要我为你娶卡西娜为妻,都是为了你的爱情。
§994_995bEgo istuc feci?
我做了那件事?
§996bFeci égo istaec dicta quae vos dicitis?
我真的做了你们所说的那些事吗?
§997Rogitas etiam?
你还要再问?
§997bSi quidem hercle feci, feci nequiter.
凭赫拉克勒斯起誓,如果我真的做了,那我做得很卑劣。
§998Redi modo huc intro: monebo, si qui meministi minus.
过来回屋里去:如果你记不清了,我会提醒你的。
§999Hercle, opinor, potius vobis credam quod vos dicitis.
凭赫拉克勒斯起誓,我想我还是宁可相信你们所说的吧。
§1000sed, uxor, da viro tuo hanc veniam. Myrrhina, ora Cleostratam;
但是,妻子,给你的丈夫这个宽恕吧。
§1001si umquam posthac aut amasso Casinam aut occepso modo, §1002ne ut eam amasso, sí ego umquam adeo posthac tale admisero §1003nulla causast, quin pendentem me, uxor, virgis verberes.
米里娜,替我求求克莱奥斯特拉塔;如果我以后再爱卡西娜,或者哪怕只是开始去爱,更不用说去爱她了,如果我以后再犯下这种事,妻子,你就没有任何理由不把我吊起来用鞭子抽打。
§1004Censeo ecastor veniam hanc dandam.
凭卡斯托耳起誓,我认为应该给这个宽恕。
§1004bFaciam ut iubes.
我照你的吩咐办。
§1005propter eam rem hanc tibi nunc veniam minus gravate prospero, §1006hanc ex longa longiorem ne faciamus fabulam.
鉴于此,我现在毫无怨言地愉快地给你这个宽恕,免得我们把这出长戏变得更长。
§1007Non irata es?
你不生气了?
§1007bNon sum irata.
我不生气了。
§1007cTuaen fidei credo?
我能相信你的诺言吗?
§1007dMeae.
相信我的。
§1008Lepidiorem uxorem nemo quisquam quam ego habeo hanc habet.
没有人拥有比我更可爱的妻子了。
§1009Age tu, redde huic scipionem et pallium.
来,你,把他的手杖和斗篷还给他。
§1009bTene, si lubet.
拿去吧,如果你想要的话。
§1010mihi quidem edepol insignite factast magna iniuria: §1011duobus nupsi, neuter fecit quod novae nuptae solet.
凭波鲁克斯起誓,这确实是对我极大的侮辱:我嫁给了两个男人,但谁都没有像对新娘那样对待我。
§1012Spectatores, quod futurumst intus, id memorabimus.
观众们,接下来屋里要发生的事,我们在这里向你们叙述。
§1013haec Casina huius reperietur filia esse ex proxumo §1014eaque nubet Euthynico nostro erili filio.
这个卡西娜将被发现是隔壁邻居的女儿,并且她将嫁给我们的少东家埃乌特尤尼克斯。
§1015nunc vos aequomst manibus meritis meritam mercedem dare: §1016qui faxit, clam uxorem ducet semper scortum quod volet; §1017verum qui non manibus clare, quantum poterit, plauserit, §1018ei pro scorto supponetur hircus unctus nautea.
现在,你们理应用配得上的双手给予配得上的奖赏:谁这样做,他将永远可以背着妻子,和任何他想要的娼妓同寝;但是谁不用双手尽情地热烈鼓掌,他将分到一个涂满舱底污水的肮脏公羊,来代替娼妓。