- 底本
- Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:47.1-47.14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
德尔图良论证神圣书卷先于异教哲学与诗歌并为其源泉,指出异教教义及关于来世的神话只是对真理的篡改与模仿,而阴影绝不可能先于实体。
Antiquior omnibus veritas, nisi fallor, et hoc mihi proficit antiquitas praestructa divinae litteraturae, quo facile credatur thesaurum eam fuisse posteriori cuique sapientiae. Et si non onus iam voluminis temperarem, excurrerem in hanc quoque probationem.
除非我弄错了,真理比万物更为古老;而神圣文献预先确立的古老性在这点上于我大有裨益,即人们很容易相信,它乃是后来一切智慧的宝库。要不是我如今正要节制这卷书的篇幅,我也会对这一证明展开论述。
Quis poetarum, quis sophistarum, qui non omnino de prophetarum fonte potaverit? Inde igitur philosophi sitim ingenii sui ligaverunt, ut quae de nostris habent, ea nos conparent illis.1 Inde, opinor, et a quibusdam philosophia quoque eiecta est, a Thebaeis dico, et a Spartiatis et Argivis, dum ad nostra conantur, et homines gloriae, ut diximus, et eloquentiae solius libidinosi, si quid in sanctis [scripturis] offenderunt digestis, ex proprio instituto curiositatis ad propria opera verterunt, neque satis credentes divina esse, quo minus interpolarent,2 neque satis intellegentes, ut adhuc tunc subnubila, etiam ipsis Iudaeis obumbrata, quorum propria videbantur.
诗人和智者当中,有谁没有完全畅饮过先知们的泉源呢?因此,哲学家们正是从那里消解了他们才智的干渴,以至于他们从我们这里所得的那些事物,将我们与他们相提并论。我想,正因如此,哲学甚至被某些人驱逐——我指的是被底比斯人、斯巴达人和阿耳戈斯人——因为他们企图攫取我们的所有,并且正如我们所说,作为仅对虚荣和辞令热衷之人,他们在神圣的编纂书中一旦偶遇什么,便出于好奇的固有习性转用到他们自己的作品中,他们既不够相信这些是神圣的以至于不去篡改,也不够理解,因为当时这些内容仍旧晦暗不明,甚至对看似拥有它们的犹太人本身也是隐蔽的。
Nam et si qua simplicitas erat veritatis, eo magis scrupulositas humana fidem aspernata mutabat, per quod in incertum miscuerunt etiam quod invenerant certum.
因为哪怕有任何纯朴的真理,藐视信仰的人类多疑更会将其改变,借此他们甚至将自己曾确知的事物也搅入不确定之中。
Inventum enim solummodo deum non ut invenerant disputaverunt, ut et de qualitate et de natura eius et de sede disceptent.
因为他们仅仅寻见了上帝,却没有按照所寻见的那样去论述祂,以致就祂的特质、本性及居所展开争辩。
Alii incorporalem adseverant, alii corporalem, ut tam Platonici quam Stoici; alii ex atomis, alii ex numeris, qua Epicurus et Pythagoras, alius ex igni, qua Heraclito visum est: et Platonici quidem curantem rerum, contra Epicurei otiosum et inexercitum, et ut ita dixerim, neminem humanis rebus;3 positum vero extra mundum Stoici, qui figuli modo extrinsecus torqueat molem hanc;intra mundum Platonici, qui gubernatoris exemplo intra id maneat quod regat.
有人断言祂是无形体的,另有人断言祂是有形体的,正如柏拉图主义者和斯多亚主义者那样;有人主张祂源自原子,有人主张源自数字,如伊壁鸠鲁和毕达哥拉斯所见;另有人主张源自火,如赫拉克利特所认为的那样。柏拉图主义者认为祂眷顾万事,相反,伊壁鸠鲁主义者则认为祂闲散无为,甚至可以说是对人类事务无足轻重之人;斯多亚主义者将祂置于世界之外,如同陶工那样从外部转动这一巨块;柏拉图主义者则将祂置于世界之内,效法舵手的榜样留存于祂所掌管的范围之内。
Sic et de ipso mundo natus innatusve sit, decessurus mansurusve sit, variant. Sic et de animae statu, quam alii divinam et aeternam, alii dissolubilem contendunt, ut quis sensit, ita et intulit aut reformavit.
同样,关于世界本身是被造还是非被造,是即将消逝还是存续,他们各执一词。关于灵魂的状况也是如此,有人主张它是神圣且永恒的,另有人断言它是可朽坏的;各人如何感受,便如何引入或重构。
Nec mirum, si vetus instrumentum ingenia philosophorum interverterunt. Ex horum semine etiam nostram hanc novitiolam paraturam viri quidam suis opinionibus ad philosophicas sententias adulteraverunt et de una via obliquos multos et inexplicabiles tramites sciderunt. Quod ideo suggesserim, ne cui nota varietas sectae huius in hoc quoque nos philosophis adaequare videatur et ex varietate defensionum iudicet veritatem.
如果哲学家的才智扭曲了古老的经卷,这不足为奇。从他们的种子中,某些人凭着自己的见解,也将我们这初生的训导篡改为符合哲学观点的内容,从一条正道上劈裂出许多曲折而无法解开的岔路。我之所以指出这点,是为了避免任何人看到这教派众所周知的差异,就以为我们在这一点上也与哲学家等同,并从辩护的纷繁中来评判真理。
Expedite autem praescribimus adulteris nostris illam esse regulam veritatis quae veniat a Christo transmissa per comites ipsius, quibus aliquanto posteriores diversi isti commentatores probabuntur.
然而,我们断然向我们的篡改者提出先决抗辩:真理的规范乃是由基督通过祂的同伴所传授下来的那一条,而这些形形色色的注释者将被证实远比他们晚出。
Omnia adversus veritatem de ipsa veritate constructa sunt, operantibus aemulationem istam spiritibus erroris. Ab his adulteria huiusmodi salutaris disciplinae subornata, ab his quaedam etiam fabulae inmissae quae de similitudine fidem infirmarent veritatis vel eam sibi potius evincerent, ut quis ideo non putet Christianis credendum quia nec poetis nec philosophis, vel ideo magis poetis et philosophis existimet credendum quia non Christianis.
对抗真理的一切,都是谬误之灵通过施行这种竞逐,依凭真理本身而构建起来的。正是由他们策划了对救恩训导的这类篡改,由他们引入了某些神话,借着相似性削弱对真理的信仰,或者宁可把〔信仰〕据为己有;以至于有人因诗人与哲学家不可信而认为基督徒也不可信,或者因不信基督徒而更认为应当相信诗人与哲学家。
Itaque ridemur praedicantes deum iudicaturum. Sic enim et poetae et philosophi tribunal apud inferos ponunt. Et gehennam si comminemur, quae est ignis arcani subterraneam ad poenam thesaurus, proinde decachinnamur. Sic enim et Pyriphlegethon apud mortuos amnis est.
因此,当我们宣告上帝将施行审判时,我们便遭到嘲笑。因为诗人与哲学家同样在冥界设立了审判席。如果我们以欣嫩谷来警告——那是为地下刑罚准备的隐秘之火的宝库——我们同样遭到大笑。因为死者当中同样有一条名为火河之川。
Et si paradisum nominemus, locum divinae amoenitatis recipiendis sanctorum spiritibus destinatum, maceria quadam igneae illius zonae a notitia orbis communis segregatum, Elysii campi fidem occupaverunt.4 Unde haec, oro vos, philosophis aut poetis tam consimilia? Nonnisi de nostris sacramentis.
如果我们提起乐园——那指定用于接纳圣者灵魂的神圣舒适之地,由那道火带的壁障与尘世的认知隔绝——极乐净土却早已占据了人们的信任。我请问你们,哲学家或诗人究竟从何处得到如此酷似之事?除了从我们的圣事之外别无他途。
Si de nostris sacramentis, ut de prioribus, ergo fideliora sunt nostra magisque credenda quorum imagines quoque fidem inveniunt. Si de suis sensibus, iam ergo sacramenta nostra imagines posteriorum habebuntur, quod rerum forma non sustinet. Nunquam enim corpus umbra aut veritatem imago praecedit.
如果是从我们的圣事而来,作为先在之物,那么我们的事物便更为可靠,更值得相信,因为就连它们的影子也能博得信任。如果是出于他们自己的意识,那么我们的圣事如今反倒会被视为后来之物的影像,而事物的本性绝不支持这一点。因为阴影绝不会先于实体,影子也绝不会先于真理。
- 47.2ut quae de nostris habent, ea nos conparent illis
结果 ut 从句。关系代词从句 quae de nostris habent(“他们从我们这里所得之物”)由指示代词 ea(中性主格复数)复指,作动词 conparent 的主语,配合宾语 nos(“我们”)与与格 illis(“与他们”),意为“以至于他们从我们这里所得的那些事物,将我们与他们相提并论”。
- 47.3quo minus interpolarent
由 quominus 引导的从句依附于前面的分词短语 neque satis credentes divina esse(“并不足够相信它们是神圣的”),具有阻碍或克制的含义,意为“(不够相信)以至于不去篡改它们”。
- 47.6neminem humanis rebus
neminem 在宾格不定式结构中作谓语名词(省略 esse),引申为“无足轻重之人/无用之辈”。humanis rebus 为关系与格,整句意为“对人类事务而言是一个无足轻重的人”。
- 47.13Elysii campi fidem occupaverunt
occupaverunt 意为“预先占据、抢占”。短语 fidem occupare 是习惯表达,意为“预先捕获了人们的信任/先入为主地占据了信誉”,指在圣经中的乐园被宣讲之前,极乐净土的神话已经先一步赢得了世人的认同。
