- 底本
- Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:46.1-46.18
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
德尔图良论证了基督教并非仅仅是又一种哲学流派,指出基督徒在德行、无辜与纯正上远胜外邦哲学家,并将真理的真正持守者与真理的败坏摹仿者进行了鲜明对比。
Constitimus, ut opinor, adversus omnium criminum intentationem, quae Christianorum sanguinem flagitat. Ostendimus totum statum nostrum, et quibus modis probare possimus ita esse sicut ostendimus, ex fide scilicet et antiquitate divinarum litterarum, item ex confessione spiritualium potestatum. Qui nos revincere audebit, non arte verborum, sed eadem forma qua probationem constituimus, de veritate?
依我看,我们已经抵挡了要求基督徒流血的一切罪名的指控。我们已经表明了我们的全部境况,并指明了我们能以何种方式证明事情正如我们所表明的那样——这显然是凭着神圣书卷的信实与古老,同样也凭着属灵权能的承认。谁敢不凭言辞的巧辩,而是以我们确立论证的同样方式,就真理来驳倒我们呢?
Sed dum unicuique manifestatur veritas nostra, interim incredulitas, dum de bono sectae huius obducitur, quod usui iam et de commercio innotuit, non utique divinum negotium existimat, sed magis philosophiae genus. Eadem, inquit, et philosophi monent atque profitentur, innocentiam, iustitiam, patientiam, sobrietatem, pudicitiam.
然而,当我们的真理向每一个人显明时,与此同时,不信之人虽然因这教派的良善——如今这已通过日常习行与交往而为人所知——而语塞,却绝不认为这是一项神圣的事业,反而认为它更像是一种哲学。他们说:“哲学家们也在劝导并宣称同样的事:无辜、正义、忍耐、克制、贞洁。”
Cur ergo quibus comparamur de disciplina, non proinde illis adaequamur ad licentiam impunitatemque disciplinae? vel cur et illi, ut pares nostri, non urgentur ad officia quae nos non obeuntes periclitamur?
那么,既然我们在训诲上被拿来与他们相比,为何在训诲的自由与免受惩罚上,我们不能同样与他们并列呢?或者,既然他们是我们的对等人,为何不强迫他们履行那些我们因未履行而面临危险的职责呢?
Quis enim philosophum sacrificare aut deierare aut lucernas meridie vanas proferre conpellit? Quinimmo et deos vestros palam destruunt et superstitiones vestras commentariis quoque accusant laudantibus vobis. Plerique etiam in principes latrant sustinentibus vobis, et facilius statuis et salariis remunerantur quam ad bestias pronuntiantur.
究竟谁曾强迫哲学家去献祭、发誓,或在正午点起虚妄的明灯呢?相反,他们公然破坏你们的神灵,甚至在著述中指责你们的迷信,而你们却称赞他们。许多人甚至对着统治者吠叫,你们却予以忍受,并且他们被赏以雕像和薪俸,比被判处喂野兽还要容易得多。
Sed merito. Philosophi enim non Christiani cognominantur. Nomen hoc philosophorum daemonia non fugat. Quidni? cum secundum deos philosophi daemonas deputent. Socratis vox est: Si daemonium permittat. Idem et cum aliquid de veritate sapiebat deos negans, Aesculapio tamen gallinaceum prosecari iam in fine iubebat, credo ob honorem patris eius, quia Socratem Apollo sapientissimum omnium cecinit.
但这也是理所应当的。因为他们被称为哲学家,而不是基督徒。哲学家的这一名称并不能驱散魔鬼。何尝不是如此呢?既然哲学家们将魔鬼排在神明之后作为第二等。苏格拉底的名言是:“若神灵允许的话。”正是同一个人,即便在否定诸神、对真理有所领会之时,却仍在弥留之际吩咐要为阿斯克勒庇俄斯宰杀一只公鸡,我想这是为了尊崇他的父亲,因为阿波罗曾歌颂苏格拉底是众人中最有智慧的人。
O Apollinem inconsideratum! Sapientiae testimonium reddidit ei viro qui negabat deos esse. In quantum odium flagrat veritas, in tantum qui eam ex fide praestat offendit; qui autem adulterat et adfectat, hoc maxime nomine gratiam pangit apud insectatores veritatis.
噢,轻率的阿波罗!他竟向一个否认诸神存在的人作了智慧的见证。真理激起仇恨达到何种程度,依凭信仰展现真理的人触怒他人也达到何种程度;然而,那篡改真理并假托真理的人,恰恰因这名义在真理的迫害者当中缔结了最大的恩惠。
Quam inlusores et corruptores inimice philosophi adfectant veritatem et adfectando corrumpunt, ut qui gloriam captant, Christiani et necessario appetunt et integre praestant, ut qui saluti suae curant.1
哲学家们作为敌对的嘲弄者与败坏者,如同追逐荣耀的人那样假托真理,并在假托中败坏真理;而基督徒则如同顾念自身救恩的人,既必然渴求真理,又纯全地展现真理。
Adeo neque de scientia neque de disciplina, ut putatis, aequamur. Quid enim Thales ille princeps physicorum sciscitanti Croeso de divinitate certum renuntiavit, commeatus deliberandi saepe frustratus?
因此,我们在认知上和训诲上,都并不像你们所认为的那样对等。试问,那位自然哲学家之首的泰勒斯,在屡次因推延深思熟虑的期限而令人失望之后,向询问神圣之事的克洛伊索斯究竟报告了什么确凿的事呢?
Deum quilibet opifex Christianus et invenit et ostendit et exinde totum quod in deum quaeritur re quoque adsignat; licet Plato adfirmet factitatorem universitatis neque inveniri facilem et inventum enarrari in omnes difficilem.
任何一个基督徒工匠都能寻见上帝并指明祂,从而在事实上把关于上帝所探寻的一切都确定下来;尽管柏拉图断言,全宇宙的创造者既不易被寻见,寻见之后也难以向所有人阐释清楚。
Ceterum si de pudicitia provocemus, lego partem sententiae Atticae, in Socratem corruptorem adolescentium pronuntiatum.2 Sexum nec femineum mutat Christianus. Novi et Phrynen meretricem Diogenis supra recumbentis ardori subantem, audio et quendam Speusippum de Platonis schola in adulterio perisse.
此外,如果我们拿贞洁来较量,我读到了雅典判决书的一部分,那是针对作为青年败坏者的苏格拉底宣判的。基督徒甚至不改变女性的性别。我也知道妓女芙里尼在躺卧其上的第欧根尼的欲火下发情,我还听说柏拉图学派的某个斯珀西波死于通奸之中。
Christianus uxori suae soli masculus nascitur. Democritus excaecando semetipsum, quod mulieres sine concupiscentia aspicere non posset et doleret si non esset potitus, incontinentiam emendatione profitetur.
基督徒生为男子,唯独属于自己的妻子。德谟克利特刺瞎自己的双眼,因为他若不带着贪欲就无法注视妇人,若得不到就会痛苦,他借着这种纠正宣称了自己的放纵。
At Christianus salvis oculis feminas non videt; animo adversus libidinem caecus est.
然而基督徒在保全双眼的同时不去窥视妇人;他在心灵中抵挡情欲,宛如盲目。
Si de probitate defendam, ecce lutulentis pedibus Diogenes superbos Platonis toros alia superbia deculcat: Christianus nec in pauperem superbit. Si de modestia certem, ecce Pythagoras apud Thurios, Zenon apud Prienenses tyrannidem adfectant: Christianus vero nec aedilitatem.
如果我就正直进行辩护,看哪,第欧根尼以满是泥污的双脚,带着另一种傲慢践踏柏拉图高傲的坐榻;而基督徒甚至不对穷人傲慢。如果我就谦和进行角逐,看哪,毕达哥拉斯在图里翁人中,芝诺在普里埃内人中图谋僭主统治;而基督徒甚至不谋求市政官之职。
Si de aequanimitate congrediar, Lycurgus apocarteresin optavit, quod leges eius Lacones emendassent; Christianus etiam damnatus gratias agit. Si de fide conparem, Anaxagoras depositum hospitibus denegavit: Christianus et extra fidelis vocatur.
如果我就平静的心境交锋,吕库古因斯巴达人修改了他的法律而选择绝食自尽;基督徒哪怕被定罪也献上感恩。如果我就信义进行比对,阿那克萨哥拉向客人拒不归还寄托物;基督徒甚至在教外也被称为守信之人。
Si de simplicitate consistam, Aristoteles familiarem suum Hermian turpiter loco excedere fecit: Christianus nec inimicum suum laedit. Idem Aristoteles tam turpiter Alexandro regendo potius adolatur, quam Plato Dionysio ventris gratia venditatur.3
如果我就纯朴立论,亚里士多德可耻地使他的密友赫米亚斯被逐出其位;基督徒甚至不伤害自己的仇敌。正是同一个亚里士多德,对反而应当加以管教的亚历山大可耻地阿谀奉承,正如柏拉图为了肚腹而出卖自己给狄奥尼修斯一样。
Aristippus in purpura sub magna gravitatis superficie nepotatur, et Hippias dum civitati insidias disponit, occiditur. Hoc pro suis omni atrocitate dissipatis nemo unquam temptavit Christianus.
阿里斯提波身披紫袍,在极度庄重的外表下挥霍放荡;希庇亚斯在谋划颠覆城邦的阴谋时被杀。基督徒从未为了自己那些在各种残暴中流离失所的同胞而企图行此类事。
Sed dicet aliquis etiam de nostris excedere quosdam a regula disciplinae. Desinunt tamen Christiani haberi penes nos, philosophi vero illi cum talibus factis in nomine et honore sapientiae perseverant.
但有人会说,甚至在我们当中也有人偏离了训诲的规范。然而在我们这里,他们不再被视为基督徒,而那些哲学家带着这等行径,却依然保有着智慧的名声与尊荣。
Adeo quid simile philosophus et Christianus? Graeciae discipulus et caeli? famae negotiator et vitae? verborum et factorum operator, et rerum aedificator et destructor? amicus et inimicus erroris? veritatis interpolator et integrator et expressor, et furator eius et custos?
那么,哲学家与基督徒究竟有什么相似之处呢?希腊的门徒与天上的门徒,名声的商人与生命的商人,言语的行者与行为的行者,实体的建造者与毁灭者,谬误的友人与仇敌,真理的篡改者与复原者兼彰显者,真理的盗贼与守护者,他们之间有何共同之处?
- 46.7Quam inlusores et corruptores inimice philosophi adfectant veritatem et adfectando corrumpunt, ut qui gloriam captant, Christiani et necessario appetunt et integre praestant, ut qui saluti suae curant.
句首的关系形容词短语 Quam ... veritatem 属于关系从句先行的倒装结构,在意义上先取了主句动词 appetunt 和 praestant 的宾语(即省略的指示代词 eam)。此外,ut qui 引导直陈式(captant, curant)表示性质或理由,意为“正如那些……的人”。
- 46.10in Socratem corruptorem adolescentium pronuntiatum
中性分词 pronuntiatum 在此处用作名词性结构,同格补充说明前面的 sententiae Atticae(雅典判决)的具体内容,意指“对作为青年败坏者的苏格拉底所作出的宣判”。前置词 in + 宾格表示判决针对的对象(“反对/针对”)。
- 46.15tam turpiter Alexandro regendo potius adolatur, quam Plato Dionysio ventris gratia venditatur
由 tam ... quam 构成的对比句结构。与格 Alexandro 作 adolatur(=adulatur)的宾语,与之同格一致的动形容词 regendo 搭配 potius 表示当为之义(“反而应当加以管教的亚历山大”)。该句将亚里士多德对君王的可耻奉承,与柏拉图为了口腹之欲向狄奥尼修斯献媚等量齐观。
