← 特土良

护教辞

§25.1-25.17

驳罗马帝国兴盛归于异教虔敬之说

作者驳斥了异教徒关于罗马帝国的繁荣归功于其对诸神之宗教敬虔的说法,指出罗马的伟大实则是通过战争、摧毁城镇以及亵渎神殿等不虔敬的行径建立起来的。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§25.1

​Satis quidem mihi videor probasse de falsa et vera divinitate, cum demonstravi quemadmodum probatio consistat, non modo disputationibus, nec argumentationibus, sed ipsorum etiam testimoniis quos deos creditis, ut nihil iam ad hanc causam sit retractandum.

我想,关于虚假与真实的神圣性,我已经作了充分的证明,因为我不仅通过论辩与论证,而且甚至通过你们所信为神明者自身的见证,指明了证据是如何确立的,以至于在此事上再无须作任何重新审视。

§25.2

​Quoniam tamen Romani nominis proprie mentio occurrit, non omittam congressionem, quam provocat illa praesumptio dicentium Romanos pro merito religiositatis diligentissimae in tantum sublimitatis elatos, ut orbem occuparint, et adeo deos esse, ut praeter ceteros floreant qui illis officium praeter ceteros faciant.1

然而,既然特别提到了罗马之名,我就不会回避这场交锋;这场交锋是由那些人的妄断所引发的,他们声称罗马人凭着最为勤勉的宗教敬虔之功德,被拔高到如此崇高的地位以至占领了整个世界,并且神明是如此确实地存在,以至于那些向神明履行奉事超越他人者,其繁荣昌盛也超越了他人。

§25.3

​Scilicet ista merces a Romanis deis pro gratia expensa est. Sterculus et Mutunus et Larentina provexit imperium. Peregrinos enim deos non putem extraneae genti magis fautum voluisse2 quam suae, et patrium solum, in quo nati, adulti, nobilitati sepultique sunt, transfretanis dedisse.

显然,这笔报酬是罗马的诸神为了感恩而支付的!是斯特尔库卢斯、穆图努斯和拉伦蒂娜推进了帝国的疆界。因为我绝不认为异邦的神明会愿意偏袒外族胜过自己的民族,并把自己出生、成长、扬名和埋葬的故土,拱手让给渡海而来的人。

§25.4

​Viderit Cybele,3 si urbem Romanam ut memoriam Troiani generis adamavit, vernaculi sui scilicet adversus Achivorum arma protecti, si ad ultores transire prospexit, quos sciebat Graeciam Phrygiae debellatricem subacturos.

至于库柏勒是否因将罗马城视为特洛伊族系的纪念——即在对抗阿开亚人的兵器中受到护佑的本族记忆——而深爱罗马城,是否她早已预见要投奔那些她知道将征服那击溃弗里吉亚之希腊的复仇者,就由库柏勒自己去判定吧。

§25.5

​Itaque maiestatis suae in urbem conlatae grande documentum nostra etiam aetate proposuit, cum Marco Aurelio apud Sirmium reipublicae exempto die sexto decimo Kalendarum Aprilium archigallus ille sanctissimus die nono Kalendarum earundem, quo sanguinem inpurum lacertos quoque castrando libabat, pro salute imperatoris Marci iam intercepti solita aeque imperia mandavit.4

因此,即使在我们的时代,她也为展现其施加于该城的威严提供了一个巨大的证据:当马可·奥勒留于四月朔日前第十六天在西尔米乌姆脱离帝国政务(辞世)时,那位至圣的大祭司在同月朔日前第九天——他在那一天还通过阉割双臂来奠献不洁的血液——为早已离世的马可皇帝的康安,同样发出了惯常的指令。

§25.6

​O nuntios tardos! o somniculosa diplomata! quorum vitio excessum imperatoris non ante Cybele cognovit, ne deam talem riderent Christiani.

啊,迟缓的信使!啊,昏睡的公文凭证!正是由于他们的过失,库柏勒才未能在更早时得知皇帝的离世,以免基督徒嘲弄这样一位女神。

§25.7

​Sed non statim et Iupiter Cretam suam Romanis fascibus concuti sineret, oblitus antrum illud Idaeum et aera Corybantia et iocundissimum illic nutricis suae odorem. Nonne omni Capitolio tumulum illum suum praeposuisset, ut ea potius orbi terra praecelleret quae cineres Iovis texit?

然而朱庇特也不会立刻容许自己的克里特岛被罗马的束棒所震动,而忘却了那伊达的山洞、科律班忒斯人的青铜器声以及在那里其乳母那无比惬意的馨香。难道他不会把自己的那座陵墓置于整个卡皮托尔山之上,从而让那掩埋朱庇特骨灰的土地更能超越整个大地吗?

§25.8

​Vellet Iuno Punicam urbem posthabita Samo dilectam ab Aeneadarum gente deleri? Quod sciam "hic illius arma, hic currus fuit, hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque." Misera illa coniunx Iovis et soror adversus fata non valuit! Plane "fato stat Iupiter ipse."

朱诺会愿意那座〔她〕置萨摩斯于后而深爱的布匿之城被埃涅阿斯后裔之族毁灭吗?据我所知, “这里曾有她的武器, 这里曾有她的战车;若有命运容许, 女神从那时起就致力于并培育此地成为万民的王国。” 朱庇特那位可怜的妻子兼姐姐,在对抗命运时竟无能为力!显然,“朱庇特自身也是依命运而立。”

§25.9

​Nec tantum tamen honoris fatis Romani dicaverunt dedentibus sibi Carthaginem adversus destinatum votumque Iunonis quantum prostitutissimae lupae Larentinae.

然而,对于违背朱诺的宿愿和誓愿而将迦太基拱手让给他们的命运,罗马人所奉献的尊荣,还不如献给那极度放荡的娼妇拉伦蒂娜的多。

§25.10

​Plures deos vestros regnasse certum est. Igitur si conferendi imperii tenent potestatem, cum ipsi regnarent, a quibus acceperant eam gratiam? Quem coluerat Saturnus et Iupiter? Aliquem, opinor, Sterculum. Sed postea Romani cum indigitamentis suis.

你们的神明中有许多人曾作为君王统治,这是确定无疑的。那么,如果他们掌握着赐予帝国的权能,当他们自己统治时,他们又是从谁那里获得了这种恩惠呢?萨图尔努斯和朱庇特崇拜过谁呢?我想,大概是某个斯特尔库卢斯吧。然而罗马人连同他们的祈神名录,都是在此之后才出现的。

§25.11

​Etiam si qui non regnaverunt, tamen regnabantur ab aliis nondum cultoribus suis, ut qui nondum dei habebantur. Ergo aliorum est regnum dare, quia regnabatur multo ante quam isti dei inciderentur.

即使有些神明未曾统治过,然而当他们尚未被视为神明时,他们却被其他尚未成为其崇拜者的人所统治。因此,赐予王国乃属于他人之事,因为统治的出现远在这些神明被雕刻出来之前。

§25.12

​Sed quam vanum est fastigium Romani nominis religiositatis meritis deputare,cum post imperium sive adhuc regnum religio profecerit. Nam etsi a Numa concepta est curiositas superstitiosa, nondum tamen aut simulacris aut templis res divina apud Romanos constabat.

但是,把罗马之名的顶峰归功于敬虔的功德,是何等虚妄,因为宗教是在帝国建立之后、或者说在仍处于王政时期之后才有所发展的。因为尽管努马构想出了迷信的探求,但罗马人的祭神事务当时既不由偶像也不由神庙所构成。

§25.13

​Frugi religio et pauperes ritus et nulla Capitolia certantia ad caelum, sed temeraria de cespite altaria, et vasa adhuc Samia, et nidor ex illis, et deus ipse nusquam. Nondum enim tunc ingenia Graecorum atque Tuscorum fingendis simulacris urbem inundaverant. Ergo non ante religiosi5 Romani quam magni, ideoque non ob hoc magni, quia religiosi.

俭朴的宗教、简陋的仪式,没有争相耸入云霄的卡皮托尔神殿,只有用草皮草率堆成的祭坛,以及依然是萨摩斯出产的陶器,和从中升起的轻烟,而神明本身却无处寻觅。因为那时希腊人和伊特鲁里亚人塑造雕像的技巧尚未泛滥于城中。因此,罗马人并非先敬虔而后伟大,所以也不是因为敬虔才变得伟大。

§25.14

​Atquin quomodo ob religionem magni, quibus magnitudo de inreligiositate provenit? Ni fallor enim, omne regnum vel imperium bellis quaeritur et victoriis propagatur. Porro bella et victoriae captis et eversis plurimum urbibus constant. Id negotium sine deorum iniuria non est. Eaedem strages moenium et templorum, pares caedes civium et sacerdotum, nec dissimiles rapinae sacrarum divitiarum et profanarum.

况且,如果罗马人的伟大来自于不敬虔,他们又怎能因宗教而伟大呢?若我没有猜错的话,一切王国或帝国都是通过战争来谋取,通过胜利来扩张的。再者,战争和胜利大多在于攻陷和覆灭城镇。这桩勾当绝不可能不损害神明。城墙的毁坏与神庙的毁坏相同,公民的屠杀与祭司的屠杀均等,对神圣财物的掠夺与对世俗财富的抢掠并无二致。

§25.15

​Tot igitur sacrilegia Romanorum quot tropaea, tot de deis quot de gentibus triumphi, tot manubiae quot manent adhuc simulacra captivorum deorum.

因此,罗马人有多少战利品纪念柱,就有多少亵圣罪;对多少外族举行凯旋式,就对多少神明举行凯旋式;如今残存着多少被俘神明的造像,就有多少战利品。

§25.16

​Et ab hostibus ergo suis sustinent adorari et illis imperium sine fine decernunt quorum magis iniurias quam adolationes remunerasse debuerant. Sed qui nihil sentiunt tam impune laeduntur quam frustra coluntur.

因此,他们竟然容忍被自己的敌人所膜拜,并将无尽的帝国判定给那些他们本应报复其伤害而非其谄媚的人。但是,那些毫无知觉者被伤害而〔加害者〕不受惩罚,恰如被虚妄地崇拜一样。

§25.17

​Certe non potest fidei convenire, ut religionis meritis excrevisse videantur qui, ut suggessimus, religionem aut laedendo creverunt aut crescendo laeserunt. Etiam illi quorum regna conflata sunt in imperii Romani summam, cum ea amitterent, sine religionibus non fuerunt.

诚然,这绝不可能符合常理:那些如我们所指出的、靠损害宗教而壮大或因壮大而损害了宗教的人,竟会被视为因宗教的功德而成长繁盛。甚至那些其王国被熔铸入罗马帝国总和的人,在失去其国度时,也绝非没有宗教。

语法注5 条
  1. 25.2adeo deos esse, ut praeter ceteros floreant qui illis officium praeter ceteros faciant

    此处为从属于 dicentium 的“宾格加不定式”结构(accusativus cum infinitivo)。在 adeo deos esse 中,deos 作不定式 esse 的宾格主语,与后接的结果状语从句 ut ... floreant 呼应,意为“神明是如此切实地存在,以至于向其奉事者能享有无比的繁盛”,体现了异教徒强调神明真实显灵的论调。

  2. 25.3fautum voluisse

    此处为支配与格的动词 faveo 的无人称完成时被动不定式 fautum [esse] 与完成时不定式 voluisse 结合的句式。与 extraneae genti 及 suae [genti](与格)连用,表示“希望对异邦民族施加恩惠胜过对自己本族”。

  3. 25.4Viderit Cybele

    此处使用完成时虚拟式(或将来完成时直陈式)表示第三人称的让步或放任惯用表达:“就让库柏勒自己去看/去判定吧”。借此将异教徒关于该女神动机的荒谬解释置之不理,引出下文对其荒唐性的反驳。

  4. 25.5archigallus ille sanctissimus die nono Kalendarum earundem, quo sanguinem inpurum lacertos quoque castrando libabat, pro salute imperatoris Marci iam intercepti solita aeque imperia mandavit

    在时间副词 cum 从句内部,archigallus ille sanctissimus 为主语,mandavit 为主谓动词。时间夺格 die nono Kalendarum earundem(同月朔日前第九天,即3月24日)由关系从句 quo ... libabat 修饰,指祭司割臂献血的仪式。imperatoris Marci iam intercepti 中的分词 intercepti 意为“早已被夺去生命/离世”,形成强烈的讽刺,揭示大祭司在皇帝已死的情况下依然按惯例下达祈愿指令的愚妄。

  5. 25.13Ergo non ante religiosi Romani quam magni, ideoque non ob hoc magni, quia religiosi

    此句为省略系动词 erant 的 non ante ... quam(不先于……)相关结构:“罗马人并非先敬虔而后伟大”。这直接推导出后半句的逻辑结论:ideoque non ob hoc magni, quia religiosi(“因此他们也绝非因为敬虔而伟大”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:25.1-25.17