- 底本
- Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:24.1-24.10
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者根据假神并非真神的自白,论证基督徒并未冒犯罗马宗教,继而捍卫宗教自由的权利,并列举各行省杂多的崇拜习俗,痛斥除真神外凡物皆可拜的荒谬与不公。
Omnis ista confessio illorum qua se deos negant esse quaque non alium deum respondent praeter unum, cui nos mancipamur, satis idonea est. ad depellendum crimen laesae maxime Romanae religionis. Si enim non sunt dei pro certo, nec religio pro certo est: si religio non est, quia nec dei pro certo, nec nos pro certo rei sumus laesae religionis.
他们否认自己是神,并回答说除我们所献身的那一位之外别无他神,他们这一整套招供,完全足以洗刷主要被控冒犯罗马宗教的罪名。因为如果神明确实不存在,宗教也确实不存在;如果宗教不存在——因为神明确实不存在——那么我们也确实没有犯下冒犯宗教之罪。
At e contrario in vos exprobratio resultavit, qui mendacium colentes veram religionem veri dei non modo neglegendo, quin insuper expugnando, in verum committitis crimen verae inreligiositatis.
相反,指责倒落回了你们身上:你们崇拜谎言,不仅忽视真正上帝的真正宗教,甚至加以攻击,从而犯下了真正不虔敬的真正罪行。
Nunc ut constaret illos deos esse,1 nonne conceditis de aestimatione communi aliquem esse sublimiorem et potentiorem, velut principem mundi perfectae potentiae et maiestatis? Nam et sic plerique disponunt divinitatem, ut imperium summae dominationis esse penes unum, officia eius penes multos velint, ut Plato Iovem magnum in caelo comitatum exercitu describit deorum pariter et daemonum.
退一步说,就算假定他们是神,难道根据普遍的看法,你们不承认有一位更加崇高、更加有能力者,如同掌握完备权能与威严的世界统治者吗?因为许多人确实如此安排神圣秩序:主张至高统治的主权属于唯一者,而其职务则分属于多数者,正如柏拉图描述伟大的朱庇特在天上有神明与鬼灵的大军一同护随。
Itaque oportere et procurantes et praefectos et praesides pariter suspici.2 Et tamen quod facinus admittit qui magis ad Caesarem promerendum et operam et spem suam transfert nec appellationem dei ita ut imperatoris in aliquo principe confitetur, cum capitale esse iudicetur alium praeter Caesarem et dicere et audire?
因此,代理人、长官和巡抚也同样应当受到景仰。然而,若是有人把自己的辛劳与希望更多地倾注于博取凯撒的欢心,而且如同皇帝的头衔那样不在任何总督身上承认神的头衔,他又犯了什么罪行呢?须知除了凯撒以外,无论称呼还是听从他人,都被判为死罪。
Colat alius deum, alius Iovem, alius ad caelum manus supplices tendat, alius ad aram Fidei, alius, si hoc putatis, nubes numeret orans, alius lacunaria, alius suam animam deo suo voveat, alius hirci.3
让一人敬拜上帝,另一人敬拜朱庇特吧;让一人向天伸出恳求的双臂,另一人伸向信义女神的祭坛吧;如果你们这么认为,就让一人在祈祷时数算云彩,另一人去数算天花板吧;让一人向自己的神许献自己的灵魂,另一人许献山羊的灵魂吧。
Videte enim ne et hoc ad inreligiositatis elogium concurrat, adimere libertatem religionis et interdicere optionem divinitatis,4 ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim. Nemo se ab invito coli volet, ne homo quidem.
你们当小心,剥夺宗教自由并禁止对神圣者的自由选择,以致我不被允许崇拜我所愿崇拜的,反而被迫崇拜我所不愿崇拜的——这本身难道不正构成不虔敬罪状中的一项吗?没有人愿意被不情愿的人所崇拜,哪怕人也是如此。
Atque adeo et Aegyptiis permissa est tam vanae superstitionis potestas avibus et bestiis consecrandis et capite damnandis qui aliquem huiusmodi deum occiderit. Unicuique etiam provinciae et civitati suus deus est, ut Syriae Astartes, ut Arabiae Dusares, ut Noricis Belenus, ut Africae Caelestis, ut Mauritaniae reguli sui.
况且,甚至埃及人都被允许拥有如此虚妄的迷信权力,去将鸟兽奉为神圣,并将杀害任何此类神明的人处以死刑。甚至每个行省和城邦也都有其自身的神:如叙利亚有阿斯塔尔特,阿拉伯有杜萨雷斯,诺里库姆有贝勒努斯,阿非利加有天神女仙,毛里塔尼亚有自己的诸小王。
Romanas, ut opinor, provincias edidi, nec tamen Romanos deos earum, quia Romae non magis coluntur quam qui per ipsam quoque Italiam municipali consecratione censentur: Casiniensium Delventinus, Narniensium Visidianus, Asculanorum Ancharia, Volsiniensium Nortia, Ocriculanorum valentia, Sutrinorum Hostia; Faliscorum in honorem Patris Curis et accepit cognomen Iuno.
我想,我列举的都是罗马的行省,然而其中的神明却不是罗马的神;因为它们在罗马并不比那些在意大利本土也因自治市的奉献而被尊崇者更受崇拜:卡西努姆人的德尔文蒂努斯,纳尔尼亚人的维西狄亚努斯,阿斯库鲁姆人的安卡利亚,沃尔西尼人的诺尔蒂亚,奥克里库鲁姆人的瓦伦蒂亚,苏特里乌姆人的霍斯蒂亚;而在法莱利人中,朱诺为了纪念父亲库里斯也获得了别名。
Sed nos soli arcemur a religionis proprietate. Laedimus Romanos nec Romani habemur qui non Romanorum deum colimus.
唯独我们被排斥在拥有自己特有宗教的权利之外。我们冒犯了罗马人,也不被视作罗马人,就因为我们不敬拜罗马人的神。
Bene quod omnium deus est, cuius velimus aut nolimus omnes sumus. Sed apud vos quodvis colere ius est praeter deum verum, quasi non hic magis omnium sit deus cuius omnes sumus.
值得庆幸的是,存在着众人的上帝,无论我们愿意与否,我们全属于祂。但是在你们当中,除真神之外崇拜任何东西都是合法的,仿佛这位我们全都属于祂的上帝,反而不更是众人的上帝似的。
- 24.3Nunc ut constaret illos deos esse
连词 ut 搭配未完成过去时虚拟式 constaret,引导让步假设从句(“即使现在假定它们是神明已成定论”),暂时退让一步以展开假设性论证。
- 24.4Itaque oportere et procurantes et praefectos et praesides pariter suspici.
承接前文 plerique disponunt divinitatem... ut... 而来的间接引语(不定式结构),省略了主句动词(如 dicunt 或 putant)。表述了异教徒的观点:最高神之下的诸属官(下位神)同样应当受到敬拜。
- 24.5alius suam animam deo suo voveat, alius hirci
在平行对比结构中,后半句 alius hirci 承前省略了动词和名词 animam voveat(即“另一人[许献]山羊[的灵魂]”)。属格 hirci 修饰被省略的 animam。
- 24.6Videte enim ne et hoc ad inreligiositatis elogium concurrat, adimere libertatem religionis et interdicere optionem divinitatis
videte ne 表达审慎与警惕(“当心是否……”或“当留意……”)。指示代名词 hoc 的具体内容由其后并列的两个不定式短语 adimere libertatem religionis 与 interdicere optionem divinitatis 作同位语加以说明。
