← 特土良

护教辞

§2.1-2.11

仅凭教名定罪与司法审判的荒谬

作者揭露了针对基督徒的司法不公:基督徒未获辩护权且未经罪行审验,仅凭承认教名便遭定罪;同时尖锐批判了图拉真敕谕的内在矛盾,以及法庭反常地施加酷刑迫使被告否认而非招供的倒错做法。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1

​Si certum est denique nos nocentissimos esse, cur a vobis ipsis aliter tractamur quam pares nostri, id est ceteri nocentes, cum eiusdem noxae eadem tractatio deberet intervenire?

归根结底,如果确信我们是最恶劣的罪犯,为何你们自己对待我们却不同于我们的同类,即其余的罪犯,既然同一罪行理应适用同一处理程序?

§2.2

​Quodcunque dicimur, cum alii dicuntur, et proprio ore et mercenaria advocatione utuntur ad innocentiae suae commendationem. Respondendi, altercandi facultas patet, quando nec liceat indefensos et inauditos omnino damnari.

无论我们被称作什么罪名,当其他人被同样指控时,他们既用自己的口舌,也用受雇的辩护来彰显自身的清白。答辩和辩论的机会是敞开的,因为绝不允许人们在毫无辩护且未经倾听的情况下被定罪。

§2.3

​Sed Christianis solis nihil permittitur loqui quod causam purget, quod veritatem defendat, quod iudicem non faciat iniustum, sed illud solum expectatur quod odio publico necessarium est, confessio nominis, non examinatio criminis:

然而唯独基督徒不被允许说出任何可以澄清案情、捍卫真理、使法官免于不公的话语,所期待的唯独是符合公众仇恨所必需的东西:承认这个名号,而非审验罪名。

§2.4

​quando, si de aliquo nocente cognoscatis, non statim confesso eo nomen homicidae vel sacrilegi vel incesti vel publici hostis, ut de nostris elogiis loquar, contenti sitis ad pronuntiandum,1 nisi et consequentia exigatis, qualitatem facti, numerum, locum, modum, tempus, conscios, socios.

然而,如果你们审理某个罪犯,即便他承认了杀人犯、亵渎圣物者、乱伦者或国家公敌的名号——姑且用我们的罪状名目来说——你们也不会立即满足于宣判,除非你们还查究随之而来的具体细节:事实的性质、次数、地点、方式、时间、知情者和同谋。

§2.5

​De nobis nihil tale, cum aeque extorqueri oporteret quod cum falso iactatur, quot quisque iam infanticidia degustasset, quot incesta contenebrasset, qui coci, qui canes adfuissent. O quanta illius praesidis gloria, si eruisset aliquem, qui centum iam infantes comedisset!

对待我们却毫无此类程序,尽管那些被虚妄散布的谣言理应同样被拷问查明:究竟每个人已品尝过多少次杀婴,在黑暗中行过多少次乱伦,有哪些厨师、哪些狗在场。哦,如果那位总督揭发出了一个已经吞食了一百个婴儿的人,该有何等巨大的荣耀啊!

§2.6

​Atquin invenimus inquisitionem quoque in nos prohibitam. Plinius enim Secundus cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de cetero ageret, consuluit tunc Traianum imperatorem, adlegans praeter obstinationem non sacrificandi nihil aliud se de sacramentis eorum conperisse quam coetus antelucanos ad canendum Christo et deo,2 et ad confoederandam disciplinam, homicidium, adulterium,fraudem,perfidiam et cetera scelera prohibentes.

然而,我们发现连针对我们的搜查也是被禁止的。因为普林尼在治理行省时,在定罪了某些基督徒并剥夺了某些人的官职后,仍对庞大的人数感到惶恐,便就今后当如何行事请示了当时的图拉真皇帝。他呈报说,除了拒绝献祭的固执之外,关于他们的秘仪,他所查明的别无他物,仅是破晓时分聚集歌颂基督与上帝,并确立道德准则,禁止谋杀、通奸、欺诈、背信及其他罪行。

§2.7

​Tunc Traianus rescripsit hoc genus inquirendos quidem non esse,3 oblatos vero puniri oportere.

当时图拉真批复道,这一类人固然不应主动搜查,但若被举报押送,则必须予以惩处。

§2.8

​O sententiam necessitate confusam! Negat inquirendos ut innocentes, et mandat puniendos ut nocentes. Parcit et saevit, dissimulat et animadvertit. Quid temetipsum censura circumvenis? Si damnas, cur non et inquiris? si non inquiris, cur non et absolvis? Latronibus vestigandis per universas provincias militaris statio sortitur. In reos maiestatis et publicos hostes omnis homo miles est; ad socios, ad conscios usque inquisitio extenditur.

哦,被无奈所扰乱的判决!他认定不该搜查,仿佛他们是无辜的;又下令予以惩处,仿佛他们是有罪的。他既宽宥又残酷,既视而不见又严加惩办。你为何用自己的裁决权作茧自缚?如果你定罪,为何不同时搜查?如果不搜查,为何不同时宣判无罪?为了在所有行省搜捕盗匪,军队设立了哨所。面对叛国罪嫌疑犯和国家公敌,人人皆是战士,侦查一直延伸到同伙和知情者。

§2.9

​Solum Christianum inquiri non licet, offerri licet, quasi aliud esset actura inquisitio quam oblationem.4 Damnatis itaque oblatum quem nemo voluit requisitum, qui, puto, iam non ideo meruit poenam, quia nocens est, sed quia non requirendus inventus est.

唯独基督徒不可搜查,却可被押送,仿佛搜查除了导致押送之外还会产生别的事情一样。因此,你们定罪了一个无人愿意搜查却被押送上来的人;依我看,此人获罪已不再是因为有罪,而是因为他在不该被搜查的情况下被找到了。

§2.10

​Itaque nec in illo ex forma malorum iudicandorum agitis erga nos, quod ceteris negantibus tormenta adhibetis ad confitendum, solis Christianis ad negandum, cum, si malum esset, nos quidem negaremus, vos vero confiteri tormentis compelleretis. Neque enim ideo non putaretis requirenda quaestionibus scelera, quia certi essetis admitti ea ex nominis confessione, qui hodie de confesso homicida, scientes homicidium quid sit, nihilominus ordinem extorquetis admissi.

因此,在这件事上你们对待我们也没有依照审判恶人的常规:对于其他人,在他们否认时你们施以酷刑迫使其招供;而对于基督徒,却唯独施以酷刑迫使其否认。其实若是邪恶之事,我们理当否认,而你们理应通过酷刑强迫我们招供。因为你们绝不会仅仅因为确信罪行随着承认名号即已坐实,就认为无需通过拷讯去查究罪行;正如今日面对一个招认的杀人犯,即便知晓何为杀人,你们仍会通过拷问逼取作案的来龙去脉。

§2.11

​Quo perversius, cum praesumatis de sceleribus nostris ex nominis confessione, cogitis tormentis de confessione decedere, ut negantes nomen pariter utique negemus et scelera, de quibus ex confessione nominis praesumpseratis.

何等荒谬的是,既然你们根据对名号的承认就预断了我们的罪行,你们却用酷刑强迫我们放弃承认,好让我们在否认名号的同时,也必定否认了你们原先根据名号的承认所预断的诸般罪行。

语法注4 条
  1. 2.4quando, si de aliquo nocente cognoscatis, non statim confesso eo nomen homicidae vel sacrilegi vel incesti vel publici hostis, ut de nostris elogiis loquar, contenti sitis ad pronuntiandum

    连词 quando 在此起原因或对比作用(“鉴于”、“既然……然而”),引导带有虚拟式条件从句(si... cognoscatis)的结构,其主句谓语亦为虚拟式(non statim... contenti sitis)。短语 confesso eo 为独立夺格,带有让步意味(“即便该人招认了……”)。elogiis 指司法起诉书或罪名记录。

  2. 2.6ad canendum Christo et deo

    Christo et deo 为与格,作动名词 canendum 的间接宾语(颂唱的对象)。此句转述自小普林尼书信(Ep. X 96 原文作“quasi deo”),在此可理解为同位语式的并列(“向基督亦即向上帝”)或并列连词连接(“向基督和上帝”)。在句法上,两者均是由 canere 所支配的与格。

  3. 2.7hoc genus inquirendos quidem non esse

    短语 hoc genus 在此作限定宾格/内宾格的副词性用法(“这一类人”),在间接引语中充当动形词谓语 inquirendos [esse] 的逻辑主语。在语法上,中性单数宾格 hoc genus 与阳性复数宾格 inquirendos 构成了依意义一致(synesis)的关系。

  4. 2.9quasi aliud esset actura inquisitio quam oblationem

    连词 quasi 引导虚拟语气从句(表非真实的比较),采用主动迂回式的未完成虚拟式(esset actura,“仿佛搜查能够达成……似的”)。quam 引导比较对象,宾格 oblationem 与 actura 的宾语 aliud 保持格的一致。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:2.1-2.11