← 特土良

护教辞

§1.1-1.13

盲目仇恨与对公正审理真理的呼吁

德尔图良上书罗马长官,指出对基督徒的仇恨本质上源于对其教义的不义“无知”,并强调基督徒毫无作恶者常有的恐惧与羞耻,反而在刑罚中欢喜,从而要求掌权者容许真理获得公正的审理。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.1

​Si non licet vobis, Romani imperii antistites, in aperto et edito, in ipso fere vertice civitatis praesidentibus ad iudicandum1 palam dispicere et coram examinare quid sit liquido in causa Christianorum, si ad hanc solam speciem auctoritas vestra de iustitiae diligentia in publico aut timet aut erubescit inquirere, si denique, quod proxime accidit, domesticis iudiciis nimis operata infestatio sectae huius obstruit defensioni, liceat veritati vel occulta via tacitarum litterarum ad aures vestras pervenire.

罗马帝国的长官们,作为在显赫高耸之座上、几乎处于国家之巅主持审判的人,如果你们不被允许公开查明并当面检验基督徒案件中究竟有何实情;如果对于这单一的情形,你们的权威出于司法的审慎而在公众场合害怕或耻于查究;最后,正如最近所发生的那样,过度忙于私下审判的对该派别的仇视阻碍了辩护:那么请允许真理至少借由无声书信的隐秘途径传至你们耳中。

§1.2

​Nihil de causa sua deprecatur, quia nec de condicione miratur. Scit se peregrinam in terris agere, inter extraneos facile inimicos invenire, ceterum genus, sedem, spem, gratiam, dignitatem in caelis habere. Unum gestit interdum, ne ignorata damnetur.

真理并不为自身的事由祈求怜悯,因为她对自身的境遇并不惊异。她知道自己在尘世中作寄居者生活,在外人中间容易遭遇敌人,但她的出身、居所、盼望、恩惠与荣耀都在天上。她在此期间热切企盼的唯一一件事,就是不要在不被了解的情况下被定罪。

§1.3

​Quid hic deperit legibus in suo regno dominantibus, si audiatur? An hoc magis gloriabitur potestas eorum, quo etiam auditam damnabunt veritatem? Ceterum inauditam si damnent, praeter invidiam iniquitatis etiam suspicionem merebuntur alicuius conscientiae, nolentes audire quod auditum damnare non possint.

如果她被倾听,对于在自己王国中居支配地位的法律而言,在此究竟有何损失?难道法律的权能会因即使在听取之后仍定真理的罪而更加夸耀吗?然而,如果法律在未加倾听时就予以定罪,那么除了不义的恶名之外,它们还将招致某种内疚的怀疑,因为它们不愿倾听一旦倾听就无法定罪之事。

§1.4

​Hanc itaque primam causam apud vos collocamus iniquitatis odii erga nomen Christianorum. Quam iniquitatem idem titulus et onerat et revincit qui videtur excusare, ignorantia scilicet. Quid enim iniquius, quam ut oderint homines quod ignorant, etiam si res meretur odium? Tunc etenim meretur, cum cognoscitur an mereatur.

因此,我们在你们面前将此确立为对基督徒之名的仇恨这一不义的首要原因。那看似为不义辩解的罪名,恰恰加重并反驳了它本身,那便是无知。因为人们去憎恨自己所不知之物,哪怕那事物本该受恨,还有什么比这更不义的呢?因为唯有当知晓它是否该受恨时,它才确实该受恨。

§1.5

​Vacante autem meriti notitia, unde odii iustitia defenditur, quae non de eventu, sed de conscientia probanda est?2 Cum ergo propterea oderunt homines, quia ignorant quale sit quod oderunt, cur non liceat eiusmodi illud esse, quod non debeant odisse? Ita utrumque ex alterutro redarguimus, et ignorare illos, dum oderunt, et iniuste odisse, dum ignorant.

然而,在对其品行缺乏认识的情况下,仇恨的正当性又从何捍卫呢?这正当性本不应依结果、而应依内心实情来证明。既然人们正是因为不知晓自己所恨之物为何样而憎恨,那么为何不允许它是那种人们不应当憎恨的事物呢?因此我们用二者相互反驳:他们在憎恨之时处于无知,在无知之时则是不义地憎恨。

§1.6

​Testimonium ignorantiae est, quae iniquitatem dum excusat, condemnat, cum omnes qui retro oderant, quia ignorabant quale sit quod oderant, simul desinunt ignorare, cessant et odisse. Ex his fiunt Christiani, utique de conperto, et incipiunt odisse quod fuerant, et profiteri quod oderant, et sunt tanti quanti et denotamur.3

在为不义辩解时反而定其罪的无知,其证据在于:所有从前因不知所憎恨者为何样而憎恨的人,一旦停止无知,便同时停止憎恨。基督徒正是由这些人转变而来,确系因查明实情之故;他们开始憎恨从前的自己,公开宣告曾经憎恨的事物,并且他们的人数正如我们被指控的那样众多。

§1.7

​Obsessam vociferantur civitatem; in agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, aetatem, condicionem, etiam dignitatem transgredi ad hoc nomen quasi detrimento maerent.

他们叫嚷说城池已被攻陷;基督徒遍布田野、堡垒、岛屿;他们哀叹,仿佛遭逢惨重损失一般,各样性别、年龄、境况乃至显赫地位的人都在跨入这个名号之下。

§1.8

​Nec tamen hoc modo ad aestimationem alicuius latentis boni promovent animos. Non licet rectius suspicari, non libet propius experiri. Hic tantum curiositas humana torpescit. Amant ignorare, cum alii gaudeant cognovisse. Quanto magis hos Anacharsis denotasset inprudentes de prudentibus iudicantes quam inmusicos de musicis!

然而他们并不因此促使自己的心灵去评估某种隐匿的善。更正确地推测是不被允许的,更亲近地体验是不被喜悦的。唯独在此处,人类的好奇心变得麻木。别人乐于知晓,他们却乐于无知。阿纳卡尔西斯本会何等严厉地谴责这些以愚昧评判明哲之人,远甚于谴责不知音律者评判音乐家!

§1.9

​Malunt nescire, quia iam oderunt. Adeo quod nesciant praeiudicant id esse quod, si sciant, odisse non poterant, quando, si nullum odii debitum deprehendatur, optimum utique sit desinere iniuste odisse, si vero de merito constet, non modo nihil odii detrahatur, sed amplius adquiratur ad perseverantiam, etiam iustitiae ipsius auctoritate.

他们宁愿不知,因为他们早已怀恨。因此,对于他们所不知晓的事物,他们预先断定它就是那种如果知晓便不可能憎恨的事物;因为如果查明毫无该受仇恨之处,那么停止不义的仇恨无疑是最好的;但如果确实查明罪有应得,那么仇恨不仅丝毫不会减少,反而会借助正义本身的权威,为坚持仇恨获取更多的理由。

§1.10

​Sed non ideo, inquit, bonum, quia multos convertit:4 quanti enim ad malum performantur? quanti transfugae in perversum? Quis negat? tamen quod vere malum est, ne ipsi quidem, quos rapit, defendere pro bono audent. Omne malum aut timore aut pudore natura perfudit.

然而有人说:“它并不是因为使许多人转变就因此是善的;因为有多少人被塑造为行恶?有多少人沦为邪恶的叛逃者?”谁否认这一点呢?然而对于真正邪恶的事物,甚至连被它掳获的人也不敢将其当作善来捍卫。自然使所有的恶都浸透了恐惧或羞耻。

§1.11

​Denique malefici gestiunt latere, devitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati, ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati maerent. Dinumerant in semetipsos mentis malae impetus, vel fato vel astris imputant; nolunt enim suum esse, quod malum agnoscunt.

最后,作恶之人渴望隐藏,避讳显露,被捕时发抖,被控时否认,即便受刑也不轻易或总是招认,被定罪时必然哀痛。他们历数内心邪恶的冲动,归咎于命运或星宿;因为他们不愿自己承认是恶的东西属于自己。

§1.12

​Christianus vero quid simile? Neminem pudet, neminem paenitet, nisi plane retro non fuisse. Si denotatur, gloriatur; si accusatur, non defendit; interrogatus vel ultro confitetur, damnatus gratias agit.

然而基督徒又有何相似之处?无人感到羞耻,无人感到悔恨,除非显然是悔恨从前未曾成为基督徒。如果被指控,他引以为荣;如果被起诉,他不作自辩;受审讯时甚至主动招认,被定罪时则献上感谢。

§1.13

​Quid hoc mali est,5 quod naturalia mali non habet, timorem, pudorem, tergiversationem, paenitentiam, deplorationem? Quid? hoc malum est, cuius reus gaudet? cuius accusatio votum est et poena felicitas? Non potes dementiam dicere, qui revinceris ignorare.

这究竟是什么恶,竟然不具有恶的天然特征——恐惧、羞耻、推诿、悔恨、哀号?什么?难道这是一种被告为之欢喜、受控被视作心愿、受罚被看成幸福的恶吗?被证实处于无知的你,决不能将这称为疯狂。

语法注5 条
  1. 1.1Romani imperii antistites, in aperto et edito, in ipso fere vertice civitatis praesidentibus ad iudicandum

    在呼格 Romani imperii antistites 之后,与格分词短语 praesidentibus ad iudicandum 与条件从句中的与格代词 vobis 一致。整个句式为 Si non licet vobis... praesidentibus... dispicere et... examinare,praesidentibus 作同位修饰或环境说明(“对于身为……主持审判的你们而言”)。

  2. 1.5unde odii iustitia defenditur, quae non de eventu, sed de conscientia probanda est?

    unde 是表疑问的副词,意为“从何/如何”。关系代词 quae 的先行词是紧邻的 iustitia(仇恨的正当性)。de eventu(从外在结果)与 de conscientia(从内在实情/良心)形成对照。

  3. 1.6sunt tanti quanti et denotamur

    tanti... quanti... 构成数量的相关句式。连词 et 在此起强调作用(“正如、恰如”),全句意为“他们的人数正如我们被指控的那样众多”。

  4. 1.10Sed non ideo, inquit, bonum, quia multos convertit

    inquit 惯常用于插入虚拟论敌的异议。non ideo... quia... 是否定因果关系的关联结构(“并非因此……因为……”)。谓语形容词 bonum 之后省略了系动词 est。

  5. 1.13Quid hoc mali est

    hoc mali 由指示代词 hoc 支配部分属格 mali 构成(“这究竟是何种恶?”)。随后的关系从句 quod naturalia mali non habet 修饰并展开此表达。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:1.1-1.13