- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa014.humanitext-lat2:20.1-20.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡辩护说,哲学家即便未能践行所言,怀抱崇高理想本身便极具价值;他勾勒出立志行善者的宏伟道德誓言,并将憎恨美德的批评者比作畏光的夜行野兽予以斥责。
" Non praestant philosophi quae loquuntur." Multum tamen praestant quod loquuntur,1 quod honesta mente concipiunt; namque idem si et paria dictis agerent, quid esset illis beatius? Interim non est quod contemnas2 bona verba et bonis cogitationibus plena praecordia. Studiorum salutarium etiam citra effectum laudanda tractatio est.
“哲学家并未践行他们所宣讲的。”然而,仅凭他们宣讲这些,凭他们以高尚的心灵构想这些,他们就已经成就颇多;因为他们若能行其所言,又有谁能比他们更为幸福呢?在此期间,你没有任何理由轻视美好的言辞和满载美好思想的心灵。对有益学问的追求,哪怕未达最终成效,也是值得赞美的。
Quid mirum, si non escendunt in altum ardua adgressi? Sed si vir es, suspice, etiam si decidunt, magna conantis.3 Generosa res est respicientem non ad suas sed ad naturae suae vires conari, alta temptare et mente maiora concipere, quam quae etiam ingenti animo adornatis effici possunt. Qui sibi hoc proposuit:
攀登险峰之人未能登顶,这有什么好奇怪的?但如果你还是个男子汉,哪怕他们跌落,也当仰视那些尝试伟大事业的人。不顾及自身一己之力,而顾及自身天性之力量去尝试,勇攀高峰,并在心灵中构想出即便赋予伟大精神者亦难以完全实现之事,这本身便是一件高贵之举。
" Ego mortem eodem voltu comoediamque videbo. Ego laboribus, quanticumque illi erunt, parebo animo fulciens corpus. Ego divitias et praesentis et absentis aeque contemnam, nec si aliubi iacebunt, tristior, nec si circa me fulgebunt, animosior. Ego fortunam nec venientem sentiam nec recedentem. Ego terras omnis tamquam meas videbo, meas tamquam omnium. Ego sic vivam quasi sciam aliis esse me natum et naturae rerum hoc nomine gratias agam; quo enim melius genere negotium meum agere potuit?
凡是为自己立下此等誓愿的人: “我将以看待喜剧的同一面容看待死亡。不论劳苦多么沉重,我都将顺从忍受,以精神支撑肉体。无论财富在手还是不在,我都同样轻视它;它若留在别处,我不会更加悲伤;它若在我身边闪耀,我也不会更加洋洋自得。无论命运来临还是退去,我都无动于衷。我将把所有土地视为我自己的,把我自己的土地视为全人类的。我将如此生活,仿佛知道自己是为他人而生,并为此由衷感谢自然万物;因为自然还能以何种更好的方式照管我的事务呢?
Unum me donavit omnibus, uni mihi omnis. Quicquid habebo, nec sordide custodiam nec prodige spargam. Nihil magis possidere me credam quam bene donata. Non numero nec pondere beneficia nec ulla nisi accipientis aestimatione perpendam; numquam id mihi multum erit, quod dignus accipiet. Nihil opinionis causa, omnia conscientiae faciam. Populo spectante fieri credam quicquid me conscio faciam.
它将我一人赠与众人,将众人赠与我一人。凡我所有之物,我既不卑劣地据为己有,也不挥霍浪掷。除了善加施舍之物,我不认为自己拥有任何更实在的财富。我衡量恩惠,既不用数目也不用重量,除受惠者的评价外不依任何标准来权衡;配得上的人所接受之物,在我看来绝不会过多。我绝不为世俗声誉做任何事,一切全凭良心行事。凡我心中知晓而做的事,我都将视同在公众注视之下完成。
Edendi mihi erit bibendique finis desideria naturae restinguere, non implere alvum et exinanire. Ero amicis iucundus, inimicis mitis et facilis. Exorabor, antequam roger, et honestis precibus occurram. Patriam meam esse mundum sciam et praesides deos, hos supra me circaque me stare factorum dictorumque censores. Quandoque aut natura spiritum repetet aut ratio dimittet, testatus exibo bonam me conscientiam amasse, bona studia, nullius per me libertatem deminutam, minime meam "—qui haec facere proponet, volet, temptabit, ad deos iter faciet, ne ille,4 etiam si non tenuerit, "Magnis tamen excidit ausis.5"
我饮食的止境在于平息自然的欲望,而非填满肚腹再行排空。我对朋友将和蔼可亲,对仇敌将温和宽容。未待求请我便应允,我将迎上前去回应高尚的祈请。我将明白我的祖国是整个宇宙,统领者是神明,他们高居并环绕在我的周围,作为我言行的监察官。无论何时,当自然收回我的气息,抑或理性将其释放,我离去时都将作证:我曾热爱美好的良心与高尚的追求,未曾因我而损减任何一人的自由,尤其是未曾损减我自己的自由”——立誓、意欲并尝试做这番事业的人,将踏上通往诸神之路;确实,他哪怕未能达到目的, “也是在伟大的冒险中陨落。”
Vos quidem, quod virtutem cultoremque eius odistis, nihil novi facitis. Nam et solem lumina aegra formidant et aversantur diem splendidum nocturna animalia, quae ad primum eius ortum stupent et latibula sua passim petunt, abduntur in aliquas rimas timida lucis. Gemite et infelicem linguam bonorum exercete convicio, hiate, commordete; citius multo frangetis dentes quam imprimetis.
至于你们,由于你们憎恨美德及其尊崇者,你们所做的并无新意。因为患病的双眼惧怕太阳,夜行野兽厌恶明亮的白昼;白昼初升之时它们惊惶失措,四处奔逃寻找巢穴,畏惧光明而隐匿于裂隙之中。去叹息吧,用辱骂善人的言辞去操练你们可怜的舌头吧,张开嘴,狠狠咬吧;在你们咬出痕迹之前,你们早就咬碎了自己的牙齿。
- 20.1Multum tamen praestant quod loquuntur
由 quod 引导的从句充当说明性从句,意为“在他们宣讲……这一事实方面/因为他们宣讲……”。塞涅卡承接前句批评者所用的动词 praestare,将其接宾语从句(quae)的用法转化为表示事实的 quod 从句,以此形成对照:单凭他们宣讲并构想崇高之事,便已成就颇多。
- 20.1non est quod contemnas
non est quod 后接虚拟式(contemnas),为固定句型,意为“没有理由去轻视”或“不必轻视”。quod 源自中性单数宾格的关系代词(内宾语或副词性宾格),相当于 cur 或 propter quod。
- 20.2magna conantis
conantis 是现在分词 conans 的宾格复数形式(等同于 conantes),充当祈使动词 suspice 的直接宾语;magna 则是分词 conantis 的宾格宾语(意为“那些尝试伟大事业的人”)。此处保留了以 -is 结尾的古雅宾格复数形式。
- 20.5ne ille
ne(亦写作 nae)为肯定的强调副词,意为“确实”、“诚然”,常与指示代词或人称代词(此处为 ille)连用以增强语气。不可将其与否定词或连词 ne 混淆。
- 20.5Magnis tamen excidit ausis
引自奥维德《变形记》卷二第328行法厄同的墓碑铭。ausis 是中性名词 ausum(大胆的冒险、宏图)的夺格复数,与动词 excidit(坠落、失败)连用,表示分离夺格或情态夺格(“在伟大的尝试中陨落”)。
